Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Quod superest, corpus, quod supra diximus esse
Partibus extensam multis rem per loca multa,
Quamlibet exiguum nulla ratione profecto
Jam poterit simplex fieri Mens, atque Animaï 38
Verti in naturam, et sic res quae cogitat esse.
Namque quod extensum est, partes invertere, formam
Et variare situm, varios quoque reddere motus,
Augeri minui scindi valet, adde alias res
His similes: at qua ratione et quousque secari
Debet, quos unquam motus dare, seque figuras
In quas vertere, uti possit, quae cogitat, esse
Mens, et notitia Veri potiatur et Aequi,
Et Summum Pulchrumque intelligat, Ordinis atque
Justitiae leges agnoscat, gaudeat illis,
Falli indignetur, flagret virtutis amore,
Sidera mensuris caelique coërceat orbes?
Adde alia ipse etiam, Mentis ratione geri quae
Cumque vides: non est ut possis credere non est
Posse eadem extenso peragi haec a corpore, sic ut
Corporis atque animi natura sit una eademque.
Quare Mens non est corpus neque corporis ullus
Est modus, ast longe differre ab utroque fatendum.
Hinc tibi perspicuum est, grajo qui nomine Mentem
Harmoniam dicunt, procul usque per avia ferri
Diversos: quid enim est habitus nisi corporis illa,
Partium ubi inter se nexarum consonat ordo?
At quocumque modo partes connectere pergas
Corporeas, semper distare a Mente necesse est.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.