Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Praeterea mors est, seu cum revoluta perit res
In nihilum penitusque a nulla parte superstes;
Seu cum disjunctis inter se disque solutis
Partibus illius congressus disperit omnis,
Constitit unde aliquid jam totum: tertia mortis
Nulla via est. A Mens quoniam est a corpore longe 39
Distans, extensam pariter non esse probatum est
Partibus aut ullis constantem compositamque.
Non igitur poterit corrumpi, dissolüique
A rerum plagis neque longo vincier aevo.
Dicere at, in nihili quod nostra redire profundum
Debeat exacto tandem Mens tempore vitae,
Desipere est. Quid enim sic omni ex parte peremtum
Occidit usque adeo penitusque revertitur in nil
Rerum natura ex omni Summaque creata?
Quod si Summa manet rerum omnis corporearum
Morte carens penitus, tanto magis inficiandum
Debere omnem Animae naturam nobilioris
Deficere et penitus letho cessare peremtam.
Namque ea non alia posset ratione perire,
Quam si nunc Animam esse volens divina Potestas
Mutetur porro, et ne sit , velit, atque ideo Mens
Concidat in nihilum: sed supra ostendimus esse
Nos tibi quandoquidem per se immutabile Summum,
Certa erit haud unquam verisimile esse putandum
Id summa voluisse Deum virtute creare,
Tempore post parvo quod dein dissolvere vellet.
Nos iterum atque iterum Mentem quapropter oportet
Aeternamque putare immortalemque futuram.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.