Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Sunt tamen hic, facili qui non ita tendere gressu
Sese posse putant, quo se purissima Veri
Ostendit Regio; sed sentibus omnia duris
Aspera confingunt, glomerantque per ardua gressus
Difficiles, nimiumque vias scrutantur iniquas,
Qua vix sint aditus ulli: res plena laboris
Errare ambagesque sequi, res plena pericli est;
At contra pronum ac tutum decurrere recta.
Ergo hi non Animam jungi cum corpore rentur,
Non agere et fungi sese inter posse vicissim
Naturas tam dissimiles, sed quamque sine ullo
Alterius respectu, et opis nullius egentem
Per se, quidquid agit, facere, et sua munera tantum
Exercere, ut fert intus cujusque potestas:
Dum vult nimirum, dum percipit ipsa sua vi
Mens intus, proprios educit et elicit actus
Ordine perpetuo nexos, quem nulla potest vis
Vertere; namque statu de primo, cum fuit orta,
Ilicet exoritur ratio, cur deinde sequatur
Alter et hinc alter status ejus, et usque perennis
Illorum series certa ratione fluentum
Quapropter nihil in Mentem de corpore migrat;
Nam si vel nullum corpus foret, haud minus illa
Omnia perciperet, quae percipit, omnia vellet,
Quae nunc velle vides, naturae nempe suae vi.
Praeterea humanum componunt talibus illi
Corpus principiis, ut caetera corpora quaevis,
Ollis ut per se quaedam vis insit agendi.
Ergo non alios motus fluere inde necesse est,
Verum quos tantum fluere inde videmus, eorum
Ut fert natura et contextus principiorum, 43
Scilicet in quovis ratio indita corpore quaedam est,
Ex uno transire statu qua deinde per omnes
Ordine perpetuo se debeat excipientes.
Quare cum nostro fiunt in corpore motus,
Ut cum oculos circum, seu crura manusve movemus,
Tantum corporea a natura educier illos
Est opus, ut fierent Anima quoque sponte sine ulla.
Haud Animae est igitur quidquam, dum talia fiunt,
Quamvis ipsa velit tum crura manusve movere
Aut oculos; a se quia non haec mutua pendent,
Sed simul existunt tantum, recteque vicissim
Respondent. Facile id fuit Olli, quem penes omnis
Rerum, quas fieri nil pugnat posse, Potestas
Infinitarum. Quapropter id eligit idem
E numero tanto, Menti quod consonet apte,
Corpus; ut hinc motus ejus videantur oriri
Mentis ab imperio, rerumque a corpore nasci
Notitiae, et partem nostri se mutua quamque
Afficere inter se; cum nullum jungat easdem
Commerci genus et nullius foedera legis.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.