Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Hinc Animam agnosces rasae non esse tabellae,
Ut dicunt, similem, quae nullam gestet ab ortu
Impressam rerum speciem, nullamque receptet
Notitiam sensu sine corporis, unde figuret
In varias porro se formas. Scilicet ipsa
Multa etiam per se sine corporis auxiliatu
Novit, jam prima signavit origine quorum
Illam notitiis, illam qui condidit, Auctor.
Principio, (quis enim lateat se?) quae sua, novit,
Sit natura sibi per se manifesta; neque ullis,
Quam sibi sit, praesens magis et magis intima rebus
Esse potest; ideo specierum hic corporearum
Non eget auxilio: tum porro novit et illa,
Quorum in se formas habet, e quibus omnis aperte
Notitia exorta est; atque hac ab origine rebus
Nomina dat, quae si numeris atque ordine constent, 48
Non alia Pulchras poterit ratione vocare,
Quam quod conveniant Formae, quam continet in se.
Quid sit item Verum, cognosceret unde? nisi intus
Secum ortam Veri speciem cohiberet, ut illa
Notitias inter se jungat convenientes;
Contra, quae nequeant bene consentire, resolvat.
Omnia corporea quae non in imagine fiunt
Per sensus; quoniam neque sunt extensa neque ulla
Praedita corporea forma motuve, sonanti
Nec sunt natura neque lucis tincta colore
Duraque: ut hinc possis comprendere plurima mente
Cognosci sensum licet haud transmissa per ullum.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.