Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
At non cum primo naturam conderet ejus, Assimilemque sibi Numen puramque crearet, Et magis atque magis quae supra corporis omnem Naturam excellat, tam dura lege putandum est Illam corporeis voluisse involvere vinclis; At Dominae voluit famulari corpus et omnes Corporeos ultro motus parere jubenti. Namque ea justitiae vis est, is debitus ordo, Ut quod naturam est fortitum nobiliorem, Praesit, subsit item melioribus omne, quod infra est. Quapropter quoniam non tali lege creatam Dicere fas, quid jam superest, nisi solvere poenas, Dicendum, quas proinde aliquod scelus esse secutas Est opus? at nullum potuit scelus esse, nisi omni Parte recusârit sese illa, ut postulat aequum, Subjicere Auctori: quae sic violaverat ergo 50 Sanctas justitiae leges aeternaque jura, Par erat, ut meritas damnata a legibus isdem Persolvat poenas; nimirum ut nostra potenti Ausa fuit Mens a Domino desciscere velle, Sentiat ipsa sua sic a ratione rebelles Corporeos motus, neque iis dominetur ut ante.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.