Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].

Next paragraph



Suave peregrinas Gentes atque extera Regna
Trans mare trans montes mutato visere caelo,
Egregiasque Urbes lustrando atque Oppida multa
Et monumenta Virum et Populorum ediscere mores.
Suave etiam, quibus haec visendi externa potestas
Deficit, ex fastis Veterumque annalibus omnes
Transactae aetatis res noscere gestaque Regum
Bella et fortunas et quis datus exitus armis.
Sed nil suavius est, humili quam assurgere terra
Altius in caelum, nullaque a parte tenere
Interclusum Animum, qui libertate sua se
Undique victor agat, totumque feratur in Orbem,
Imaque summaque et in medio quae pôsta revolvat,
Atque alium intra se similem comprendere Mundum
Possit, eumque pari hoc exemplar grande secutus
In partes ratione suas disponere pergat.
Praestat enim longe divinam Numinis artem
Scire tibi, quam quid transacti temporis aevo
Induperatores magni fecisse ferantur
Sive Virûm validis cum millibus atque Elephantis
Fluctibus in mediis belli, seu pace vacantes.
Nam cum suspicimus rutilantia sidere multo
Templa super Solisque vias Lunamque meantem,
Et venit in mentem causarum atque ordinis hujus,
Omnia tum, vulgus plausu quaecumque secundo
Excipit, evictos Populos diffusa per Orbem
Imperia et regum vires titulosque Potentum
Marmoreas etiam moles laqueataque tecta,
Haec, inquam, nihilo tunc sunt miranda magis, quam
Quae Pueri peragunt ludentes, aedificantque. 53
Praesertim cum nos aeternae munere Mentis,
Qua genus omne caret pecudum, ditàrit amicum
Numen, quid facere hic pro tali denique oportet
Natura? num divitiis certare parandis
Noctes atque dies? infestumne ambitionis
Luctari per iter potius, quam exordia rerum
Dispicere et causas, qua quid ratione geratur,
Et lustrare plagas Mundi, et deferrier illuc,
Unde gradus summam ad Naturam pervius extat?

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.