Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Scilicet hinc nivei tractam Endymionis amore
(Turpe!) Deam dicunt post Latmia saxa latere:
Scilicet et phrygios Curetas semivirosque
Dictaeis memorant Corybantes montibus (orbem
Cum plenum inciperet ferrugine condere nigra
Deficiens) magnum miseratos esse laborem:
Propter enim magici vim carminis esse putabant
Contectam subito tenebris aegreque ferentem
Deduci in terram et rhombum parere moventi.
Concava propterea certatim tympana palmis
Pulsabant omnes, atque aeribus aera ciebant 79
Terrifico sonitu, possit qui vincere cantus,
Ne moveant Lunam auditi, caeloque refigant.
Has tamen errorum nubes jam cognita rerum
Causa resolvit, et ex animi ratione repellit.
Quod si eadem nostra quoque nos aetate lateret,
Forsitan insanam [quis contra spondeat Auctor?]
Nos quoque stultitiam victi sequeremur eorum,
Illud idem, vel, quod moveat magis, esse putantes:
Saltem propterea trepido terrore repletis
Triste aliquod monstris portendi talibus omen
Contingens metus ipse fidem sibi conciliaret.
Cecropius morbo Siculisque exercitus armis
Vexatus tandem hostili decedere terra
Per magnum Jonium collecta classe parabant,
Et patria mutare solum Pandionis urbe
Trinacrium: Nox jamque aderat, jam vellere signa,
Jam properare fugam; cum caelo Luna sereno
Protinus obducta eas tenebris, lucemque negavit.
Relligionem animis nova res gelidumque timorem
Incussit; compressa fuga est; clademque piandam,
Ista sibi quam ferre Duces portenta putabant,
In Triquetra exclamant terra: sacrisque vacarunt,
Donec posse datum sese subducere caedi, et
Arma referre domum: nam demum barbarus hostis
Ingruit, et forti cinctos indagine vicit,
Aeternumque solo patrio [pro! dedecus ingens
Cecropidum] caesos ingenti clade diremit.
Usque adeo nocuisse potest, ubi pectore fixa est
Ignorantia causarum: formidine terret,
Insanaque animos conscindit relligione.
Inde tibi fortes inde omina diraque menti
Auguria; et Lemures apparent Capripedesque
Per noctem formaeque Animarum luce carentum.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.