Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Tum duodena, tibi quae diximus ante, per orbem Sidera signiferum numerabis. Caetera ad Austrum A scythicis flectunt Aquilonibus. Occupat amplam Immani hic caeli regionem corpore Cete: Inde loci Orion clypeo depugnat et ense Fulgidus; haud illum credunt impune corusco Cernere surgentem Nautae ex oriente; furentes Namque movet nimbos, et tempestatibus atris Exoriens caelum terras pontumque fatigat; Ut memorant, quibus haec tentata pericula ponti. Bellatrix humero fax emicat, altera planta, Illa rubens, haec caeruleo contincta colore; Balteus aurato stellarum promicat igne. Eridanusque Pater fluviorum haud deficit illa Caeli parte fluens: Leporique propinqua minantis A tergo Canis ira impendet; Sirius ille Dicitur: at Procyon vicino sidere fulget. Continuata micant tria signa et Corvus et Angius Et medius Crater; prope Semivirum Centaurum, Atque Lupum, atque Aram, Piscemque, aliamque Coronam Aspicies. Hac est in caeli parte locata Argo; per malos per vela tumentia perque Costas et prorae tabulata aplustraque fulgent Conspersi stellarum ignes, longeque coruscant.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.