Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Ne tamen idcirco Terram aeque a parte rotundam Esse putes omni; media nam forsitan illa 96 Excrevit paulo convexior in regione, A geminis compressa polis; fors planior illic Est, et longa polo contra procurrit utroque. Multis quod multi suadent rationibus: ipsi Partem, dum ambiguo certatur marte. feramur In neutram, donec ventura id detegat aetas. Nec fore jam longum speramus, denique nobis Ut quamvis magno haec prolata labore patescant. Imperio Regis, quo sese Gallia tollit, Vel fuerit priscis dominata Heroibus , ut Dis, Excit petiere Viri, pars frigora terrae Arctoae, nimio pars oras sole calentes; Ut spatiis ita distantes ingentibus inter Se conferre queant Terrae loca mensa,suisque Evincant certis demum rationibus, illa Num qua parte sui protuberet, excurratque. Quondam erat in votis, Sapiens regnaret ut ipse, Vel saperent reges; tali fore namque beatos Imperio Populos atque aurea saecla putabant. Ante quod optatum est, hoc nostro cernimus aevo. Nempe hic munifico Doctrinam amplexus amore Dat fluere usque suis felicita tempora regnis. Jamque sub hoc doctae quo Principe progredientur Artes? nunc quis honos , quae nunc data praemia Musis? Plus hoc Regis opus, quam classibus aequora magnis Sternere, quam validas Urbes et Regna potenti Hostibus evictis quatere atque evertere Marte. Quanquam ille et sumtis cui non metuendus in armis Bellipotens? vult pace tamen sibi quaerere laudem, Illa concussas medius componere Gentes Gaudet, et arte sua pacatum cernere Mundum.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.