Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Demum quod superest, magnum Mare, circuit omnem Quod Terram, Oceani vocitamus nomine; at illud Pro regione loci varia, quem perluit undis, Nomina sortitum est pariter variantia; quippe Aequor Atlanteum tibi Mauri a vertice montis Nomen habet, quoniam radices montis ad ejus Franguntur fluctus: Americae ad littora Iberis Longe a littoribus pelagi hic extenditur aestus. Aequor Hyperboreum contraque Australe vocamus, Terrarum quod eas perfundit fluctibus oras. At mare Pacificum jacet inter littus Eoum, Occidusque plagas Americae: aestumque vocamus Praeterea Medium, Libycas qui volvit arenas, Europaeque Asiaeque allabens exedit oras. Deinde quid Hyrcani, Rubrique tibi aequora ponti, Euxinum, Adriacumque, minoraque nomina dicam? Quid freta Bosphorias fauces syrtesque sinusque Commemorem? Doctis haec tutemet omnia quibis Discere de Tabulis. Sine me nunc otia fessum Captare, atque istas paulum dimittere Musas, Mox iterum ad Causas rediturum et munera coepta. 102
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.