Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Ut tamen in dubiis varia est sententia rebus;
Contendunt multi vaga Vortice Sidera nostro,
Ut Venus et Mavors et Juppiter, esse Cometas,
Qui magnos circa Solem rapiantur in orbes,
At non circuitus media in regione manentem,
Verum vicinos nunc illi accedere, contra
Abductos spatiis nunc longe immanibus ire.
Proinde ubi jam longeque a Sole recessit
Astrum, haud a nobis lumen, quod tenue reflectit
Ob longinqua, quibus distat, loca, posse videri:
Posse tamen, proprius cum Soli accessit; ab ejus
Si tamen haud radiis propioribus involvatur,
Si supera et nostrum clara de nocte feratur
Per caelum; magnos ita rentur scilicet orbes
Talibus absolvi diuturno tempore ab Astris: 121
Proin, quoniam longos in Solem tarda revertunt
Post annos, neque tum, cum jam rediere, videri
Interdum a nobis possunt, sive obruta Solis
A radiis, nostro seu luce extantia caelo;
Non bene conveniunt, quae sunt servata, queamus
Per caelum ut certos horum deprendere motus .
Propterea possis quoque dicere, corpora circum
Multa Cometarum a medio raptarier Astro,
Non tamen immoto, sed Solem obeunte manentem;
Rapte quoque ut lunam Tellus vehit: illud at ingens
Non posse ob spatium, quo jam procul usque recessit
Disjunctum, tenui dispersa luce videri.
Haud alio apparent ergo illi tempore nobis,
Quam cum se a nostra propiores parte revolvunt,
Demittuntque; latent immenso caetera caelo.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.