Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Caetera quin etiam, genus hoc, quaecumque videntur Per caelum, facili poteris cognoscere nisu, Si positas supera rationes mente revolvis. Idque tibi certo possum promittere, mentis Non a te magnas ullam rem poscere curas, Conque sequi parvo te plurima posse labore; Si tamen institeris vestigia certa viaï. Namque ut montivagus Venator, saepe feraï Signa pedum silvis ubi comperit, impiger illuc Consequitur gaudens, quo pergunt ducere fixa In praedam: neque enim poterit tunc illa sequenti Elabi, et tuta intectam se condere fronde; Ducere sic certam rerum vestigia mentem 129 Parva queunt etiam, capit quo praemia Veri Dulcia, jucundo nec non quaesita labore: Oblectant animos ipsi nam saepe labores, Scilicet et magno quaedam insudare voluptas Est operi: quin in condendis versibus ipsis, Quamvis multa mihi multo sint verba labore Conquirenda, queant numeris quae clausa modisque Carminis obscuras penitus res lumine claro Convestire, tuaeque diem praepandere menti, Oblector tamen in condendis versibus ipsis. Quin etiam Veri mentem magis ipse necesse est Quaerendi labor alliciat; praestantius ejus Nam desiderium est, et mentibus altius haeret; Ulla nec est specie Veri res aptior ipsis. Quare ne nostro pigreris carmine; quanquam Desunt multa, placent quae fors audita Poëtis Ex aliis; neque enim pugnata sub Ilio alto Bella cano, nec habet teneros hoc carmen amores, Nec pastorales sub frondosa ilice curas; Amphitryoniadae non magni hic nomina factaque Inclita sunt; domitis jamdudum Liber ab Indis Victor agens tigres rediit; neque tempore nostro Vidimus unquam ullas Silvestria Numina Nymphas Panaque: prisca tulit secum haec ludicra Vetustas, Et teneris tantum Puerorum mentibus atque Mollibus ingeniis post se tractanda reliquit. At quibus est Animi vis auctior, illa refutant, Vestigantque avidi veras rerum rationes. Quare age, cunctarum si jam primordia rerum Certa tenes, porro, quae caetera cumque supersunt, Evolvamus ab his, unde ipsa exorta videntur.
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.