Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous paragraph

Next paragraph



Si libet, hinc poteris, gravitas quae certa liquorum,
Scrutari: si namque pilo suspendis equino
Auri aut argenti pondo, atque immergis in undas,
Ponderis amissi ratio tibi denotat undae
[Sed quae mole pari est] gravitatem : ita nempe valebis
Securos fontem illimem cognoscere in haustus,
Purus qui ante alios longeque levissimus extet.
Tum quoque consimili solidarum pondera rerum
Deprendi ratione queunt: tamen ante necesse est
Hoc teneas, solidi quod major corporis auctus
Majorem amittat partem gravitatis in undis,
Sustentatur enim majori a mole liquoris.
Quapropter, geminum si corpus ponderis aequi,
Non aequae sed molis, in undas mergere tentes,
Argentum velut atque aurum, plus ponderis illud,
Est opus, amittat, minus hoc; quia scilicet illi
Major inest moles, minor auro: proinde fatendum est,
Quod tantum argenti gravitas vincatur ab auro,
Amissum liquidis illius pondus in undis
Id quantum exsuperat, quod in isdem perdidit aurum.
Sic opus ex auro fictum explorare queamus,
Nempe insinceri subsit tum siqua metalli
Suspicio; ut Siculi Regis vulgata Corona est,
Cum Vir ob inventum tam magnum balnea linquens
Extra prosiluit subito, nudusque cucurrit
Exultans veluti lymphaticus, atque potenti
Percussus mentem thyrso; tam mira reperto
Scilicet a Vero venerunt gaudia menti.
Previous paragraph

Next paragraph


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.