Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Previous section

Next section

LIBER QUARTUS

Exhausto medii cursus jam Nauta labore,
Si tristes fugiens ventos aut otia captans
Condat fortuita scopuli in statione carinam,
Saepe moras inter mentemq; oculosque revolvit
Tentata aspectu relegens animoque perîcla;
Quot tulerit nigro jactantes aequore ventos,
Quae vada quas Syrtes quot iniquos fugerit aestus.
Propterea memorem demulcent gaudia mentem,
Elapsumque malis tantis se cernere suave est.
Idem ubi sed nudo scopuli stans vertice flexit
Mentem oculosque viaї aliam, qua restat eundum,
In partem; quidquam neque ab illa parte videnti
Objectum est, nisi caelum atque illa patentia ponti
Aequora, proin subiit quoque, quantum in fluctibus illis
Restet adhuc luctandum, et quae superanda laborum;
Incipit aspectu paulum languescere tali
Impigra vis animi, simul et taedere viarum
Longarum. Fac tum languenti effulgeat ingens
Spes animo lucri, redit in praecordia virtus
Protinus, et nigros audax contemnere fluctus,
Oblitusque sui jam vitam culpat inertem.
Horum ego no aliter defunctus parte laborum
Jam cursu in medio mentem persaepe reflecto
Respiciens, cura quaecumque exegimus acri;
Et me, nescio quae, perfundit grata voluptas,
Scilicet et noctes vigilatas esse diesque
Exactos, quibus id studio praestante movebam,
Ut de natura rerum obscurisque repertis
Concinerem, quantum licet, aptis carmina verbis;
Jamque eluctatum veluti de syrtibus illis
Esse juvat: contra sed cum reminiscor earum 163
Quae superant, rerum, et quantum quoque restet agendum,
Et quam difficile obscuras res carmine puro
Clarare; exoritur tum quaedam ignavia menti,
Frigidus et torpor quoque et harum taedia rerum
Exoriuntur; uti Musaei arescere fontis
Ex Helicone fluens videatur vena, priusquam
Respergi sacro mea possint corda liquore.
At tua me Virtus, animo quae saepe recursat,
Docta Cohors, subito pertaesum exsuscitat, et mî
Excitat ardorem, jam sponte ut otia damnem
Impiger, et quemvis optem perferre laborem;
Verbaque in obscuras res sufficit, atque perennem
Deducit medio ex Helicone in carmina venam;
Ut tibi saltem aliqua possim ratione placere.
Quare age multarum, quae restant, percipe rerum
Naturam et vires, et qua ratione gerantur
Plurima, quae coram fieri quoque cernimus ipsi
Persaepe, et prima Naturae in fronte locantur.
Hoc genus est Unda atque Aër et mobilis ignis
Caeteraque, ex illis quae pendent, conque sequuntur.
Scilicet haec rebus magis omnibus utilitatem
Egregiam praestant vulgo; nam vita manere
His sine jam nequeat: quin et solatia multa
Praeterea in vita substernunt dulcia nobis.
Temperat Unda sitim Mortalibus, Unda feraci
Telluris gremium pluvia foecundat, et herbis
Sufficit humorem, atque aestivos temperat ignes
Per terras diffusa et in omnes undique Gentes
Fontibus et fluviis lacubusque in praemia vitae
Publica, et omnem uno circumdat denique Terram
Oceano, per quem disjunctas visimus oras,
Atque alias Gentes lustramus et invia Regna.
Num minus Aurarum natura deinde juvamur?
Vivimus his quoniam: respirant aëra namque 164
Omnia per terras omnes Animalia vulgo:
Spiritus ille fovet plantas, arbustaque rupta
Tollit humo, ut crescant, et ventis adjicit alas.
Ignis item nobis longe utilis: utimur igne,
Seu crudas mollire epulas, seu dura metalla
Ducere, seu varios libeat quoque fundere in usus.
Denique res igni multas tractamus, ut illo
Sublato e terris artes quoque protinus omnes,
Commoda tot vitae, demum vita ipsa periret.
Propterea, ut memorant, mortalia saecla Prometheus
Finxit ubi e limo, vitamque animamque daturus
Protinus in caeli correptus templa volavit,
Admovitque facem Soli, flammamque receptam
Detulit in Terras; sine flamma namque videbat
Non posse humanam Mortales ducere vitam.
Par rerum quapropter, eo quibus usque juvamur,
Prorsus uti nequeat consistere vita sine ipsis,
Par erit illarum rationem inquirere rerum.
Et primo, quoniam pertusa foramine constat
Interior vario Tellus, fateamur oportet
Undantes etiam atque oblongas ducier intus
Hinc atque inde vias, quas prima Elementa necesse est
Replere; haec extra vi magna expressa moventur,
Nimirum Terrae vi circum expressa volutae.
Atque ita materies inter se mutua debet
Connecti, et longas effundere flexibilesque
Extra particulas: haec sunt primordia Aquaї.
Proin facile ipsa fluit, quia laevia principiorum,
Ut tibi jam supera quoque dixi, corpora debent
Aetheris a motu, dum transmeat, exagitari,
Praetereaque potest in crebra foramina rerum
Insinuarier ingressu; madefactaque reddit,
Quaecumque humentis naturae corpore tangit:
Quod facere haud valeat, si partibus esse globosis 165
Compositam dicas, quae non haerescere possent
Rebus, at excussae caderent subitoque volutae
In proclive. Sequetur eam quoque particularum,
Unde quidem vinco Lymphas constare, figuram,
Ut facile in tenues abeat resoluta vapores
Unda; quia exiguae laevesque avellier a se
Possunt particulae: quod si primordia Aquarum
Tenuibus inter se perplexaque perque plicata
Constarent ramis, nexu magis usque tenaci
Haererent; viscosus uti liquor haeret olivi:
Hujus enim e Terra ramosis semina debent
Extra expressa viis exire; ideoque teneri.
Praeterea Undarum poscit natura liquentum,
Ut, quando motu non exagitantur, ab alto
Nec celeres collis descendunt vertice, verum
Sive lacu immotae, patulo seu vase quiescunt,
Ut plano constent extrinsecus aequore prorsus
Aptatae: quoniam, mage si qua extaret Aquae pars
Extima, deflueret tum protinus inferiora
In loca procurrens, via qua proclivis; et ante
Definere haud posset prorsus fluere, atque moveri,
Quam bene constiterit regione aequata superna.
Neve labor rationem horum causamque fatiget
Quaerendi, tali rem protinus accipe pacto.
Finge in Aquis arcte connexas esse columnas
De fundo ad summum surgentes, quae, quia constant
Omnes materia liquidi ex humoris eadem,
Ponderis ejusdem pariter sunt: quaelibet harum
Proinde premunt aequa subtus gravitate; nec aequis
Sustentant ideo non sese viribus omnes.
Altera non igitur subsidit, et altera surgit
Tantundem; sed, uti doceo, exaequantur Aquarum
Inter se liquidae supera in regione columnae.
Popterea inflexus sursum si vitreus Undam 166
Excipiat tubus, hanc utraque in parte videbis
Aeque suspensam, et se pondere sustentantem
Alterno: nam vis in parte aequalis utraque est.
Non minus id fieri reputes, pars altera vitri
Si sit crassa magis, gracilis magis altera contra;
Namque aeque Liquor altus eisdem viribus uni
Insistit fundo; nisi sit tubus alter, inanis
Qua patet, exigui subtilis more capilli,
Unde Capillaris trahit a re nomen; ab illa
Nam tum parte quidem suspenditur altior Unda;
Sive quod angustum multo tenuissimus aër
Insinuatus in os minus obstet; sive quod Undae
Particulae obrepant in rara foramina vitri,
Ejus et adfixae paulum quoque sustineantur
Parjetibus; quare consurgunt altius illinc.
Ex his apta fidem ducit res, saepe quod alte
Insiliat per se tubulis inclusus Aquae fons.
Nam saepe a montis radicibus erumpentem
Includunt plumbo, quod montis ad ardua tendit:
Ille viam sequitur, surgensque attolitur alta
In juga. Magnopere haec multis miranda videtur
Res harum ignaris rationum: scilicet Unda
Clausa valet tantum superinsiluisse, latenti
Quantum sub terra sunt alta loca, unde necesse est
Descendat persaepe, priusquam erumpat in auras
Exiliens. hanc nimirum fons usque per artem
Attolletur eo, mensura ponderis aequa
Donec sub caeca libret tellure cadentem
Undam; possit et haec gravitate attollere contra
Surgentem; demum Lympha utraque mutua sese
Hinc atque inde pari sustentet pondere nisus.
Urbibus in magnis idcirco multa videmus
Neptuni simulacra per os summumque tridentem
Ejicere undantes latices, Tritonaque Proteumque 167
Et Nymphas, madidi quas dicunt humida regna
Concelebrare salis, pertuso e marmore late
Undique caeruleas undae diffundere guttas.
Scilicet ex alto descendens vertice collis
Per sese subter caeco insinuata meatu
Insilit unda pedes et crura et viscera saxi.
Exit dehinc capitis per aperta foramina summi.
Plurima praeterea possunt humentis Aquaї
Inquiri de natura. Nos quarere quaedam
Hic opus est, et plura indicta relinquere contra:
Ne, si cuncta velim praelongo evolvere versu,
Taedia scribentem capiant me teque legentem.
In primis, salso cur sit maris Unda sapore,
Quaerimus; et facile est rationem reddere dictis.
Undique nam terras cum perluat Amphithrite,
Est passim terris Salium natura locetur,
Commotis miscetur aquis Sal; atque ita totum
Aequoris humorem salsus corrumpit amaror:
Quandoquidem rigidae spîclorumque instar acuta
Cuspide particulae Salis extant: (nempe Elementa,
Queis Sal progenitum est, similis reperere figurae
Interiore vias sub Terra) proptereaque
Partibus immiscentur, et involvuntur aquaї
Flexilibus facile, atque infixae cuspide adhaerent.
Plerumque ima maris pars multo salsior extat
Propterea; quoniam terrae vicinior illa est,
Unde Sales oriuntur, et acri caerula viro
Diluti inficiunt. Cur vero, Torrida multo
Solis qua saevit Terraї Zona calore,
Aequor Hyperborei sit amarius aequoris unda,
Dicere item facile est; nimirum Solis ab igne
Aethiopum maris inda resolvitur usta vapores
Longe in majores, quam quae minus incalet aestu:
Propterea remanet Salis illic copia major. 168
His accedit, uti minus illud temperet imber,
Et fluvii, dulcem qui largo flumine lympham
Infundant: alibi veluti salsedinis illum
Magnopere imminuit plerumque haec causa saporem.
Praeterea inquires, vicibus cur aestuat aequor
Alternis, undasque facit quae causa fluentes
Quod tibi ut expediam, supra reminiscere dicta:
Nimirum circa Tellurem Vorticis uno
Caeli materiem correptam volvier aestu.
Lunaїque globum magnum cum turbine eodem
Tellurem prope terdenis ambire diebus.
Haec superimpendens Terrae, qua transit, oportet,
Mole sua rapidis iter auris contrahat: alveum
Fluminis ut magnis educti molibus arctant
Pontes, atque undis pilae venientibus obstant:
Non tamen idcirco celeris minus effluit amnis:
Inveniunt nam quo majora obstacula, cursus
Accelerant rapidos magis, et magis usque fluentes
Eluctantur aquae: sic tu quoque credere possis
Arctae damna viae citiore rependere cursu
Aethera, qui luctans erumpere vi premit aequor
Subjectum. Undarum ratio est hinc certa fluentum:
Namque huc atque illuc partesque recedit in omnes
Compressum subter mare, et aufert littora Nautis.
Praeterea Tellus quoque ab illa parte repulsa,
Qua sibi rumpit iter celeri levis aura meatu,
Cedit in oppositum paulum latus, atque coarctat
Id spatii: unde pari fluere hic ratione necesse est
Aequor, et alterno procurrere gurgite pontum.
Ast ubi deinde locum, quo pressa est, Terra removit
A Luna; et plusquam senas cirumacta per horas
Ejus ab orbe sui quarta jam parte recessit;
(Nam quoque Luna means aliquid tum temporis horis
Sex addit, quarta Tellus dum parte recedit) 169
In se a littoribus refluit mare: cernimus ergo
Uno circuitu prope Terrae et proinde diei
Bis fundi scopulos super, et lavere aequor arenas;
Bisque vado labente relinquere littus, et Aestu
Decrescente retro ferri, et sorbere lapillos.
Non tamen haec orbem, quo Terram scilicet ambit,
Ut supra docui, rapitur levis aura per aequum:
Nam qua fit Martis clypeoque hastaque minantis,
Et Veneris caelo propior, sese orbis utrinque
Parte in utraque sui nobis vicinior arctat.
Illis Luna locis idcirco (namque per illa
Bis loca mense meat; Solis cum scilicet ignes
Occiduos oriens contra atque adversa tuetur;
Cumque regit currus illi conjuncta silentes)
Illis Luna locis, inquam, cum transit, iterque
Contractum quoque mole sui cum corporis arctat,
Tempore eo premit insueta vi desuper aequor:
Propterea moti cursus pelagi atque recursus
Efficit insuetos. Cum demum examina Librae
Aequa tenent Solem Autumno, cum Vere tepenti
Excipit illum Aries media inter cornua luces
Noctibus aequantem; si tali tempore Luna
Orbe micet pleno, claros sive occulat ignes;
Desuper incumbet Telluri fortius: ejus
Namque viam magis atque magis tum contrahit aura;
Directa siquidem Vi Sol quoque comprimit illam:
Majores ideo pressi parit aequoris Aestus
Vere vel Autumno, quam bruma horrente vel aestu.
Congestam in cumulum tum ponti allabier undam
Aspiciunt Nautae, magnoque relabier auctu.
Aequor Hyperboreum, quod longe a tramite Lunae
Disjunctum est, ullus vix unquam concitat Aestus;
Quandoquidem prius unda fluens quam pervenit illuc,
Littoribus scopulisque illiditur interjectis 170
Paulatim, ut longis compressa anfractibus omnis
Vis prior undarum componat denique motos
Fluctus, et placida jaceat constrata quiete.
Herculeas contra metas invadit et Afros,
Hesperiasque plagas Tyrrhenaque littora lambens
Praeterit, Aegaeumque reciprocus incitat Aestus.
Attamen angustis admissus faucibus intra
Aestus ab Oceano, porro diffusus in oras
Hinc illinc omnes, vi languescente, necesse est,
Commoveat Medium salis aequor: at undique pulsus
Ad maris Adriaci clausas ubi pervenit undas,
Nec valet ulterius se extendere, sistitur illic,
Majoresque fluens undas in littora cogit.
Denique non omnes portus non perluit oras
Tempore eodem omnes, neque fluctibus intumet aequis
Namque ubi subjectum est Lunaї viribus aequor,
Ante fluunt undae, et majoribus incrementis
Moti tolluntur fluctus, quam portubus illis
Littoribusque, magis quae Lunae a tramite distant,
Quaeque movens undas obliquo ea lumine cernit.
Portubus in variis etiam variare videtur
Multimodis Aestus terrae variantia propter
Littora inaequales oras scopulosque sinusque
Ventosque fluviosque, ingenti qui agmine aquarum
In mare vicinum se evolvunt exonerantes,
Atque alias propter causas; quae singula possunt
Efficere, ut varias Aestu variante per oras
Unda fluat, refluatque, neque uno id tempore fiat.
Quod superest, dicam, Fluviis quae causa perennes
Suppeditare potest undas, semperque recentem
Lympharum e caecis humorem evolvere terris.
Scilicet ut nostro diffusus corpore sanguis
Circuit insinuans sese omnibus undique venis,
Itque reditque fluens; ita magno in corpore Terrae 171
Undas perpetuo sursum deorsumque meare
Circuitu plerique putant, ex aequore summos
Scandere nimirum montes, de montibus ipsum
In pelagus volvi: nam crebro illapsa meatu
Et caecis maris unda viis, diductaque tellus
Qua patet, insinuat se magni in viscera montis:
Dumque cavos flexus bibulas et transit arenas
Per tot acerba fluens, veluti per cola, relinqui
Parvula posse salis retro corpuscula credunt;
Omne ut propterea vitium purgetur aquarum;
Illae jamque leves salium gravitate relicta
paulatim magnos intus conscendere montes
Possint, atque jugis evectae erumpere summis,
Et sic in superam diffundere Flumina terram.
Hic cave, ne salsa capiaris protinus horum
A ratione, ruit penitus quae collabefacta:
Neptuni nec enim mansuescere corpus acerbum,
Nec maris unda valet tetri primordia viri
Linquere; quantumvis tot eat per acerba locorum,
Tot per inaequales terras, tenuesque lapillos
Transmeet. haud ullo conatu consilioque
Multimodis tentans Ars unquam effecit id ulla,
Ut secerneret illa ab aqua, seorsumque relicta,
Per quae transcurrunt, inter tot cola videret;
Semper enim prima contractum in origine virus
Illa tenet, semperque suus servatur amaror.
Nec, si sub terris acri spoliata sapore
Unda sit, et salso levior proinde aequore constans
Paulum attollatur super ipsas aequoris undas,
Unquam erit, eductos in caelum scandere montes
Ut queat, atque adeo immani se attollere sursum
Ascensu; cum tot praesertim obstacula sese
Objiciant, dum densa meat per cola, salitque.
Altera proin Fluviis quaerenda videtur origo, 172
Certaque de terris quae Fontes causa resolvat.
Et jam cum salium videamus corpora pacto
Non alio posse aequorea discernier unda,
Quam cum abit in tenues resoluta calore vapores;
(Nam pariter nequit humenti cum nube vaporum
Sustolli gravior salium natura per auras)
Dicimus hinc riguis evolvi Fontibus undas.
Scilicet in gremio Tellus habet undique subter
Speluncas vallesque cavas vacuosque recessus,
Hospitium undarum; quae se in loca concava lapsu
Furtivo insinuant ex aequore, conveniuntque
Illic in calidos solvuntur ab igne vapores
(Nam rapidis etiam Tellus furit ignibus intus),
Qui levitate sua sublati in concava montis
Parjetibus caecis sistuntur, frigida queis est
Natura: exiguas undarum proinde necesse est
Solvier in guttas constrictos frigore saxi,
Quarum perpetuo sudant humore cavernae;
Et jam majores, semperque recentibus auctae
Discurrunt flexos guttae per fornicis arcus.
Roscidus hic montis crustis ita defluit humor,
Erumpitque viis in aperta latentibus extra;
Ut jam Rivus aquas serpenti deferat alveo,
Et prima tenues effundat origine Fontes.
Si tamen haec etiam fundendis Amnibus impar
Causa videtur, et ex aliqua tibi parte vacillat;
Et quia jam sese vis tanta evolvit aquarum
Undique per terras tam multis Fontibus omnes;
Scilicet ut raro fornix sub monte cavatus
Non posset tantas dare tantis Amnibus undas:
Verum pauper aquae tunc inter saxa lapillosque
Obstreperet Rivus, qua nunc devolvitur Ister,
Et dorso classes immani bellaque gestat;
Et quia deberent non vere tumescere tantum 173
Imbrifero Fontes, neque tantum aestate calenti
Imminui; paribus prope verum erumpere lymphis;
Semper at ipse vides pluviis crescentibus ipsos
Augeri Fontes, largo et ditescere fluctu:
Indignetur uti jam torrens unda teneri
Ripis, et super alta fluens obstacula victrix
Grandia corripiat vulso cum robore saxa.
At Nemaeus ubi findit Leo fervida multo
Arva calore furens, arescunt Flumina late
Transilienda gregi persaepe: ita scilicet undis
Tenuibus aspicies imo jam serpere fundo.
Haec, inquam, si propterea non posse videtur
Causa suas riguis largiri Fontibus undas;
Omnia jam pluvio descendere Flumina caelo,
Dicendum est: haec namque ferunt dare certa petenti
Montanis responsa jugis specubusque cavatis
Naturam, clamosa fugit quae saepe Lycea,
Uberibusque colit stillantes undique guttis
Speluncas: haec proinde cupit qui certa doceri,
Montibus et solis Naturam interrogat antris.
Quapropter superis rupti de nubibus imbres,
Et tabescentes extructae in montibus altis
Verno Sole nives possunt dare Fontibus undas.
Nam quoniam Tellus non est aequata superne,
Ut mare, cum placidis late consternitur undis,
Sed modo sublatis in caelum montibus alte
Surgit; inaequali modo sidit valle deorsum;
Propterea fit, uti pluviaeque nivesque solutae
Montibus in magnis, atque inter strata receptae
(Nam super impositis montes constare videmus
Et lapidum et terrae protensis undique stratis)
Sub terras vario flexu illabantur hiantes.
Tum qua inter crustas patet exitus, ilicet extra
Prosiliunt, primisque erumpunt Fontibus undae. 174
Flumina propterea, qua Phoebi a tramite distant
Terraї gelidae regiones, tempore brumae
Parva ferunt inopes undas, augentur at aestu:
Nam glacie quas tristis hiems duraverat undas,
Dissolvens altis evolvit montibus aestas.
Tum, quibus in terris magna vi saepe quotannis
Rumpitur imber, et effusis juga cana teguntur
E caelo nivibus, vasta undique volvere cernes
Flumina magnarum pelago vectigal aquarum:
Contra qua raros effundit Juppiter imbres,
Ut siccis Libyae regionibus, illa, necesse est,
Rara fluant tenui per humum serpentia rivo.
Mons tibi praeterea (pluviae neque montibus unquam
Praecelsis desunt: illorum semper inumbrant
Namque supercilium, et nigra caligine cingunt
Perpetuae nubes, illuc quas undique venti
Portantes cogunt, summoque cacumine stipant)
Mons, inquam, qui radices a vertice ad imas
Vel bibula tantum terra vel constat arena,
Aut si quem saxum super impenetrabile late
Obtegat, ut pluviae nequeat liquor insinuari,
Haud ullos valet ex sese tibi reddere Fontes;
Extra quandoquidem subito vel defluit omnis
Unda, vel inferni penitus sub viscera montis
Sorbetur terra. Verum si desuper humor
Intus iter reperit caecum, tum deinde rigentis
Incidit in stratum saxi declive, necesse est,
Ultra non penetret, sed per declivia dorsi
Diffluat, et superas ita Fons se reddat in auras.
Cum gemina insinuant sese inter strata solutae
Alto in monte nives, variis ut flexibus unda
Huc illuc, veluti sit clausa canalibus, erret
Descendens saliensque, jugis persaepe sub latis,
Exitus hic illi si secto inventus hiatu est, 175
Prosilit; et salso Fons saepe sub aequore surgit
Dulcis aquae, ut celeri saliens iter impete rumpat
Inter caeruleas Nautis mirantibus undas.
Neve putes Fluviis non posse ingentibus undas
Sufficere effusos caeli de nubibus imbres:
Namque inita in variis terrae regionibus horum
Est ratio; ut pluviae vis caelo quanta quotannis
Decidat, et quantum devolvant Flumina, constet:
Scilicet et vera semper ratione repertum est
Imbrem et Fluminibus latices dare posse perennes,
Posse et abundantem silvis atque omnibus herbis
Sufficere humorem, vis ut quoque magna supersit.
Invia nec ratio est, cum se de partibus orbis
Omnibus exonerent immensis fluctibus Amnes
In mare, cur nunquam crescat, tectisque redundet
Littoribus pontus, seque efferat altius usque:
Flumina quandoquidem, quos fluctibus undique magnis
In mare devolvunt, latices ex aequore sumunt:
Nam Sole et validis verrentibus aequora ventis
Sublati in pluvias solvuntur deinde vapores.
Quin Sol et validi verrentes aequora venti
Internum minuunt longe majoribus undis
Hoc mare (constat uti vera ratione repertum),
Quam possint augere, fluunt quae maxima cumque
Undique in hoc pelagus diversis Flumina terris,
Scilicet et Tanais gemini ad confinia Mundi,
Atque Borysthenius Scythica nive turgidus Amnis,
Cumque suis late sexaginta amnibus Ister,
Quondam et Threiciis stupefactus versibus Hebrus,
Eridanusque pater Rhodanusque et dives Iberus
Et Thuscus Tibris septemque per ostia Nilus
unicus in terris Aegypti totius Amnis.
Expertes pluviis campos foecundat inundans
le per aestatem; quoniam ad caput ejus in imbres 176
Tempore eo totus congestis solvitur aether
Nubibus, et magnis Lunae de montibus alte
Tabificis Phoebi radiis liquefacta ruit nix.
Flumina praeterea sunt, quae salsedine tinctas
Devolvuntur undas: Salium loca namque sub alta
Praetereunt terra latices, virusque receptant.
Sulphuris idcirco quoque plurimus halat odorem
Fons, et naturam ferri sortitur et auri:
Rerum quandoquidem lymphis permiscet earum
Particulas, per quas sub terra labitur alta.
Sunt etiam quaedam, quae certo agitantur ab aestu,
Ut mare, quod certas refluitque fluitque per horas,
Flumina: nam, moto pelagus cum tollitur aestu,
Fit via declivis minus Amnibus; unda necesse est
Proinde minus celeri pede defluat; atque ita sursum
Aestu attollatur; verum refluente videbis
Aequore declivi post volvi Flumina cursu,
Et celerare viam, et rapidas submittier undas.
Hinc etiam Natura Lacus consistere fecit:
Namque eadem his undas largitur causa perennes,
Quae facit, ut vastis decurrant Flumina terris.
Horum aliqui haud ullos emittunt, excipiuntque
Exterius Fluvios: Lacus est Thrasumenus ut ingens
Notus jam propter tot quondam Romulidarum
Funera, cum dira jacuerunt clade rubentes
Illius ad ripas caesi cum Consule Cives;
Jamque videbatur belli Fortuna, tremebant
Omnia terrifico cujus concussa tumultu,
Decidere haud anceps inter Poenosque Latinosque,
Utrorum sub regna foret terraque marique
Cunctis, quotquot agunt Gentes ubicumque, cadnedum.
Est etiam Lacus in Latio, dixere Regillum,
Hic ubi Tarquinii compressa superbia regis,
Flumina qui recipit non ulla, nec edita fundit. 177
Sic profert America Lacum inter caetera multa
Mirandum, nusquam quo visitur amplior alter,
Parque mari est, Parimeque vocant; jacet ille sub altis
Andibus, et vastis late consternitur undis.
Hi simul atque alii, qui sunt sine Flumine circum,
Constanti ratione nec imminuuntur ab aestu,
Vere nec augescunt pluvio. Quapropter oportet,
Ut caecis Natura viis tellure sub alta
Usque ministret aquas Fluviorum, subter et illos
Semper perpetuis extantes impleat undis.
Sunt tibi deinde Lacus, qui Flumina multa receptant,
At nullum emittunt: quo de genere esse videtur
Hyrcanum magnis clausum undique montibus aequor;
Sulphureusque Lacus, qui dicitur Asphaltites,
Jordanis magnas venientes excipit undas,
Contra suetus aquas de sese reddere nullas.
Illi propterea, quoniam consistere iisdem
Cernuntur ripis, neque magnis augmina sumunt
Exceptis Fluviis, quanta est infusa superne
Undarum vis per Fluvios imbresque nivesque,
Tantundem occultis debent emittere caeca
Sub tellure viis, et Flumina fundere subter.
Opposita ratione Lacus, qui Flumina de se
Multa palam effundunt, at contra nulla receptant,
Debent imminui paulatim, arctareque ripas,
Denique siccato sine aqua consistere fundo;
Excipiant Fluvios nisi subter, et usque recentes
Suppeditentur aquae, supera quas reddere possint.
Postremo excipiunt venientia Flumina multi,
Et simul emittunt extra; velut esse Lemanum
Scimus, quem Rhodani transmittunt desuper undae.
Nec tamen immotis venientes transque meantes
Immiscentur aquis: quod mirum haud esse videbis
Propterea, levior quia Fluminis unda jacentem 178
Immotamque Lacus properans superinnatat undam.
Denique, quod restat quaerendum, percipe porro;
Scilicet ut pluvio concrescant Nubila caelo
Et nebulae; tum qua ratione oriantur et Imbres
Et tenuis quoque Nix et durae Grandinis ictus.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa vaporum
Hoc supera caput in spatio coiere patenti;
Hi porro ex undis tolluntur ab igne vapores:
Namque ubi Sol, et, sub terra quae condita fervet,
Flamma simul pelagus fluvios terramque madentem
Concalefecerunt, agitatis surgere bullas
Est opus ex undis, oculi plus cernere nostri
Quam possint, tenues; ut, cum fervescere aheno
Inclusos latices subjecto cernimus igne,
Ex undis bullae ferventibus exoriuntur:
Ignea vis quoniam, quae secum corripit undam,
Intus clausa facit, liquidum ut turgescat in orbem.
Haec ergo lymphae vesicula multa tumentis,
Cum tenuis, nostro leviorque sit aëre multo
(Nam pro mole minus comprendit materiaї),
Debet tum propria sursum levitate volare,
Atque loci conscendere eo, quo tenuior aër
Libret aquae tenues bullas vi ponderis aequa,
Aurave frigidior supera constipet euntes,
Atque graves mage reddat, et ascendentibus obstet.
Namque ea, quae supra est, regio mage frigida constat
Aëris idcirco; quoniam et ferventia terrae
Viscera conceptos exhalant hic prope fumos,
Et Solis radii reflexi protinus imas
Aëris exagitant partes, atque undique motu
Impellunt perturbato, geminantque calorem.
Quin ipsi hac possunt motus ratione vapores
Progigni; siquidem divulsas aequore partes,
Aequore vel terris ita magnus concitat aestus, 179
Aëris subito quoque fiant mobiliores
Particulis, ipsisque leves magis: inde necesse est
Impulsae a terris sensim in sublime ferantur.
Adde quod et junctae rapidi subtilibus ignis
Particulis una componunt aëre corpus
Hoc nostro levius; vel ita imminuuntur eaedem,
Pondus ut existat pertenue, sed extima circum
Non sic decrescat facies pro corpore; possint
Auris ut tolli leviores atque teneri.
Quapropter fiunt Nubes, cum tenuis hic undae
Halitus atque vapor superas expressus in auras
Undique conveniens ventoque ferente coactus
Suffundit nigra caelum caligine, et altas
Paulatim in Nubes concrescit conveniendo.
Et quia tunc aër magis opportunus habendo est,
Cum gravior prodit cum densior ipse, vapori,
Per brumam idcirco (fit enim tum frigidus aër
Densior et gravior) recipit retinetque vapores
Agmine majori, quam cum idem rarior aestu est.
Halitus iste tamen supera ascendentis aquaї
Si gravior solito fit, uti se tollere longe
Non valeat, terrae sed valles integat imas,
Insideatque casis, et agrestia culmina inumbret,
Fit Nebula; a tenui quae non distare videtur
Nube, nisi in superis haec quod suspenditur auris
Altior ac levior: contra depressior illa
Obnubis nigro terram velamine inhaerens.
Per brumam idcirco Nebulae plerumque coortae
Visuntur; quoniam conscendere protinus aër
Non sinit e terris stipatas frigore bullas.
Hac etiam e causa multo plus Nubila constant
Alta per aestatem, gelido quam tempore possint.
Tum porro Pluvius caeli descendit ab altis
Nubibus humor, et in terras devolvitur Imber 180
Propterea, quia, cum nubes loca frigida caeli
Ascendere leves, aër densare vaporem
Frigidus, humentes et aquarum astringere bullas
Incipit, et subito nativas solvere in undas,
Jamque graves cadere ut possint volvique deorsum.
Fit quoque, uti ventus saepe inter nubila vehemens
Exortus tenues impulsu jactet aquarum
Inter se bullas; has illo proinde necesse est
Rumpi ex conflictu, inque graves quoque solvier undas
Guttarum; quas tum facit aëris aura rotundas
Parte premens omni; non aequo hae tempore deorsum
Dum labuntur, ab alta aeque nec nube solutae,
Nec simul, et prius infernis tum forte supernae,
Illo nimirum veniens erit obvia casu
Una alii; haerebunt inter se mutua multae
Propterea, majore cadent et mole per auras,
Quo spatii plus, unde ruunt, erit interjecti.
Proin in valle cava magnis stillare Viator
Expertus nubem guttis; quo se altius effert
In montem, magis hoc tenui respergitur unda.
Idcirco guttis aestivus grandibus Imber
Defluit ex alte suspensa nube solutus;
Quandoquidem in terras praeceps per vasta locorum
Aëris e caelo ruit intervalla liquentum.
Ast hieme aut in aquam subito se nubila solvunt,
Emittunt guttas et aquarum proinde minutas;
Altius aut paulo si forte evecta ferantur,
Plus ubi crudescunt stipantia frigora, ninget.
Nam fit, uti ningat, cum corpora parva vaporum
Inter se varia coalescunt apta figura
In floccos, adjecto ut labi pondere deorsum
Possint in terras turba majore coorta;
Nec tamen in guttas liquidae solvantur aquaї;
Nam vetat id fieri frigus, quod saevit in altis 181
Acre locis; stipat namque ipsos ante vapores,
Quam juncti inter se liquidas vertantur in undas.
Tunc tibi Nix caelo multa vi decidet alto,
Sternet agros, foliisque carentes integet hortos,
Confundentque vias; juga montium et undique nuda
Canescent nemora, et lassabunt pondera silvas.
Si vapor in guttas redeat resolutus aquarum,
Frigida constringat pluviam tum deinde cadentem
Aura; ruet dirae vis Grandinis horrida caelo
Protinus; aestivo fieri quod tempore saepe
Vidimus: aestivo nam tempore nubila constant
Saepe super gelidi regiones aëris alta.
Nimirum non ulla magis florentibus agris
Noxia pestis et Agricolis invisa; quod illis
Momento plerumque brevi populata laborem
Divitias omnes adimat, spemque unius anni.
Vidi ego, cum laetis florerent omnia campis,
Jamque e flore novo caperet spem messis opimae,
Et festo Pubes resonaret rustica cantu;
Ecce repente atra tegitur caligine caelum;
Exoritur gelidi vis venti; deinde coruscos
Inter fulgores interque tonitrua crebra
Insequitur toto tempestas horrida caelo
Fulminibus ventisque furens et Grandine missa.
Extemplo excussis instrata est floribus omnis
Undique humus; teneri succisi verbere foetus
Submisere caput; contusaeque ictibus herbae
Emoriebantur: spectatum dira per agros
Erumpunt miseri multa cum prole Coloni,
Et vitem et ramos oleae frumentaque lustrant
Flentes, et circum demissis vultibus errant.
At, quae pertenues placida de nocte vaporum
Surgunt particulae, facile a frigentibus umbris
Densatae simul in guttas solvuntur aquarum: 182
Et matutinis foliis respergitur humor
Herbarum, Sol ante suo quam surgat ab ortu.
Dicimus hunc Rorem, per quem viridantia florum
Prata vigent; illum per pascua laeta per herbas
Lanigerae pecudes gemmantem mellificaeque
Consectantur Apes, et caeli dona legentes
Aptum operi humorem certatim in tecta reportant.
Noxius at saepe est, salsis ubi et acribus idem
Constat particulis, teneram quibus urit inhaerens
Lactentem segetem, et nigra rubigine messes
Inficit, et tristi florentia quaeque veneno.
Est quoque plantarum ut foliis haerescere guttas
Cernamus multo illarum ex sudore coortas,
Perpetuo liquidas qui fluctu expirat in auras
E venis, ubi hiant patulae: nec luce videntur;
Nam Sole et ventis tenuis dispergitur humor:
Verum in lacrymulas collectus nocte silente
Per frondes, illic, qua scilicet exit, inhaeret,
Non alibi, ut faceret, frigentibus halitus auris
Si tum fors caderet parvas concretus in undas.
Per noctem clausae quin tectis uberiori
Humore exsudant plantae, foliisque madescunt
Plus, quam quae caeli sub aperto tegmine rorant;
Quo quamvis sileat, tamen est agitatior aër.
At fiunt gelidae tenui de rore Pruinae;
Ros ubi nimirum constrictum est frigore multo,
Duruit inque gelu, parvaque incanuit unda.
Interdum vario pluviae contincta colore
Plurima gutta cadit caelo; quia mixta cadentem
Undarum pluviam salium natura colorat,
Quae, quia tam varia est, varie ipsas inficit undas.
Proinde pluisse ferunt lacte aut rubigine flava,
Sulphureumque etiam cecidisse e nubibus imbrem.
Interdum et guttis perterrita corda cruentis; 183
Nam tum, cum caderent, occursavere per auras
Rubrarum populo, queis corpora parva, Volantum,
Et madefecerunt, secum implicatasque tulerunt.
Tristibus his acti quondam, pro pectora Veri
Inscia! prodigiis dirum omen caede piabant
Qudrupedum, et fuso placabant sanguine Divos.
Ergo cadens pluviae vis sordibus aëra multis
Abluit; omnigenis nam novimus aëra mixtum
Corporibus; quid enim e terris non surgit in auras
Evectum vel sponte sua, vel solis ab igne?
Quare post imbrem longe purissimus aër
Pellucet, radiisque micantibus exoritur Sol
Pulchrior, et claro revirescunt prata colore,
Laetius et vernae juvenescunt undique plantae.
Nunc age, quandoquidem liquidis elabimur undis,
Protinus Aërias ultro evadamus in auras:
Magnum iter: at neque Daedaleas adnectere pennas
Est humeris opus, aut ventos animasque secundas
Poscere, ut evectos sustentent Aëre tenui
Usus erit tantum se tollere mobilitate
Ingenii, et magnas animi contendere vires;
Se levis ut liquidum librare per Aëra possit
Mens, neque praecipitem confisa timere ruinam:
Cum sequitur felix praesertim iter atque volatus
Ejus, quem super et ventos aurasque liquentes
Aethera per purum jam in caelum Gloria tollit.
Quapropter filis constat pertenuibus Aër
Et longis et flexilibus; quam nempe figuram
Inventae fecere viae Tellure sub ima
Primi connexis Elementi conque globatis
Partibus inter se, sursum quae protinus altam
Expressae terram super et mare fundebantur.
Fluvida propterea natura et rara liquensque
Aëris est; facili quoniam ratione moventi 184
Cedit materiae, quae primis atque secundis
Constat, uti supera quoque diximus, ex Elementis,
Omnibus atque locis rebusque intersita vulgo est.
Sunt porro oblongae partes, ut fila pilique:
Nam secus haud valeas rationem reddere dictis;
Quare compressus subita vi polleat Aër
In spatia ampla magis se protinus expandendi.
Ut, cum folliculis Juvenum socia agmina ludunt,
Impelluntque leves alte jactantque per auras;
Illos, vix feriunt delapsi ex Aëre terram,
Protinus impletos vento resilire videmus
E terra, rursusque cadunt, rursusque repente
Exiliunt; multoque ita cernis reddere saltus,
Propterea quia, dum constringitur intus in ictu
Aër, vi magna se protinus explicat; atque
Impellens terram, quae dura immotaque perstat,
Illa folliculum tolli vi cogit in auras.
Quam magis ut possis venti vim noscere sese
Expandentis, ubi est compressus, percipe causam.
Dico itaque a magnis id prorsum materiaї
Viribus aetheriae prodire; patentia rerum
Intervalla viasque means dum transit apertas.
Namque ubi marmoreum celeri pila eburnea casu
Lapsa pavimentum subter ferit, ilicet illam,
Qua tetigit, partem subito complanat in ictu;
Materiaeque vias constringit proinde meanti:
Protinus obstructum sibi iter connititur illa
Latius efficere, et clausos aperire meatus;
Quod facere haud certe possit, nisi prorsus eburnae
Compressum attollat subito latus illa pilaї,
Compellatque suae reddi, velut ante, figurae.
Hac ratione etiam, adducto cum tendere nervo,
Et prope conjunctis inflectere cornibus arcum
Nitimur, ille manum contra nervumque repugnat 185
Vi, qua in directam sese componere virgam
Certat, in antiquam pariterque redire figuram.
Vixque manu nervum tendente remittimus, arcus
Vi resilit tanta, nervumque repente reducit
Ut faciat celeri metiri multa volatu
Excussam stadia, aut in nubes ire sagittam.
Praeterea horarum numerum noctuque diuque
Quae notat, in parva quid tales pyxide motus
Efficit, atque rotas varios quid volvit in orbes?
Quid? nisi, quae clausa est intus, lamella rigenti
E chalybe, in gyros iterumque iterumque voluta
Circum multiplices iterumque iterumque plicata:
Pugnat enim contra dum evolvier, exque plicari
Vi multa, facit ire rotas, ferrumque moveri
Possit uti numeris ostendere tempora certis.
Namque vias tum pars chalybis convexa, vel arcus
Dilatat, contra penitus pars concava claudit.
Materies ingressa vias quapropter apertas
Ex alia parti clausos transire meatus
Cum facile haud possit, velut ante, recludere multa
Vi contendit ea constricta foramina parte,
Inque situm chalybemque arcumque referre priorem
Si tamen ille diu flexus linquatur, ut intra
Demum aperire novos possit sibi multa meatus
Materies, facile haec quibus egrediatur apertis;
Amplius haud arcus poterit resilire, sed usque
Curva tibi abscisso quoque nervo ea virga manebit.
His tibi firmatis rebus, cognoscere causam
Tutemet inde potes, quam propter polleat Aër
Compressus nisu se protinus evolvendi:
Nimirum illius pertenuia fila pilique,
Est opus, ut subito compressi extrinsecus edant
Conatus contra validos, resilireque pugnent:
Exagitantur enim, velut omnia, materiaї 186
Aetheriae a magno, quae permeat undique, nisu.
Et quoniam aetheriae magis exagitantur ab igne
Particulae, intendi vis Aëris illa calore
Debet, et inde Aër fieri quoque rarior aestu:
Proin vesica levis distenditur inque tumescit,
Ut crepitu magno tandem rumpatur, ad ignem.
Utque magis quoque pervalidas cognoscere vires
Aëris esse queas, tali rem funditus omnem
Percipe ab exemplo: licet ignorare profecto
Id nequeas: nam saepe reor vidisse, vel illud
Audîsse a multis saltem inter mira relatum:
Scis certe, quod dicam, et caetera de genere horum
Multa, mihi quae mox etiam dicenda supersunt:
Attamen idcirco non praetereunda videntur.
Nam si cuncta quidem voluissem, cognita constant
Quae tibi, non ullo vulgata relinquere versu;
Nil equidem numeris potuissem claudere nostris,
Nil doctis (quid enim nescis?) mandare camoenis.
Quo validas igitur possis cognoscere vires
Aëris, Aërii reminiscere [namque ita fuemus
Appellare] tubi, constet licet ille rigenti
E ferro, multam ferrum intra namque per artem
Compressum validis conatibus Aëra claudunt,
Immittuntque pilam plumbi super, ecce repente,
Inclusis ubi dant egressum extrinsecus auris,
Quae spatio sese majori expandere pugnant,
Evolat illa fero pulsa egredientibus illis
Impete; uti nequeas oculis vigilantibus usquam
Prendere percelerem: si quae sunt obvia, frangit,
Parjete seu duri colliditur incita saxi.
Propterea claro Boyli quoque Machina versu
Scribenda est, quantae nobis hoc fonte repente
Notitiae rerum et fluxerunt utilitates?
In primis tripodem super altum impone rotundi 187
Fornicis in morem (forma haec est apta) cavatum
Vas vitreum [Excipiens hoc dicimus]; aereus orbis
Glutine cui subter jungatur; hiantiaque ora
Prorsus claudat, uti de parte extrinsecus ulla
Vas non possit in hoc immissa illabier aura.
In medio tamen aes subter pertunde, quod ore
Extremo subeat conserti fistula ferri;
Transversum medio cui septum impone canali;
Possit uti claudi pariter, pariterque recludi,
Sive aditus prohibendus erit, sive exitus auris
Dandus ab exhausti concluso fornice vitri.
Amplior huic porro subter jungenda canali est
Antlia; cui validum tu dehinc aptare memento
Embolum, ut ipse cavo lateri respondeat apte
Insertus, ne qua possit transmittier Aër.
Atque ea praeterea sit aperta foramine parvo,
Valvula quod toties occludat, tractus ab alto
Descendit quoties aegre, premiturque deorsum
Embolus; ast eadem recludat aperta foramen,
Idem cum facili sustollitur impete sursum.
Cum constructa tibi haec constabit Machina, ab ipso
Educes, intra qui clauditur, Aëra vitro.
Namque ubi restantem multa vi traxeris infra
Embolum; ut interea nequeat per tenue foramen,
Valvula quod clausit, venientem extrinsecus auram
Excipere, utque omni constet prorsum invia vento
Antlia, fundetur loca per magis ampla repente,
Et rarefiet spatiis majoribus intus
Aër: propterea vitri de vase cavati
Irruet angustum per ferrum septaque ferri
Per reserata, locisque, vacat quibus antlia, sese
Diffundet: dehinc claude viam mediumque canalem,
Excipiens auris ne vitrum possit adiri,
Fac super ascendat tunc embolus, Aëraque omnem, 188
Antlia quem cohibet, per apertum expelle foramen:
Dein iterum atque iterum demitte, et tolle vicissim:
Exhaustum crasso demum vas Aëre prorsus
Constabit; tamen usque levis tenuisque manebit
Aura, potest quae se vas insinuare per ipsum:
Transit enim levis aura per aera et saxa per aurum,
Et si quid solidum magis est et durius istis.
Non tamen hac possunt Animantum vivere saecla:
Si namque exhausto quaevis Animalia vitro
Sint inclusa, simul cum deficientibus auris
Deficiet quoque vita: cita nam morte repente
Exhalare animam, vitamque efflare videbis.
Invento sed ab hoc ut possis noscere quanta
Sese expandendi vi constet praeditus Aër;
Rugosam penitus collo intus claude ligato
Vesicam, vitreo clausas tunc Aëris auras
Atque iterum atque iterum de vase educere tenta.
Paulatim, insertum calami per tenue foramen
Ac si inflata foret, distenditur illa tumescens,
Et magnam in molem sese explicat; atque ita crescens
Rumpitur interdum, vis intus tanta animaї est.
Nam quamvis primo sub rugis parva lateret
Aëris aura; tamen, cum non extrinsecus Aër
Exhausto premeret vesicam vase receptam,
Sponte sua molem se dilatavit in amplam
Quantulacumque. Sed his quoque rem superadjice miram;
Pondera magna quater denas pendentia libras
Imposita attollentur, ubi vesicula parva
Incipiet sese evolvente tumescere vento.
Ergo etiam atque etiam vi magna praeditus Aër,
Qua sese in spatia evolvit, videatur oportet.
Hac etiam fit, uti de causa bulliat unda
Vitro inclusa cavo, velut igni fervida magno;
Quandoquidem aurarum multae, quas continet illa, 189
Particulae sese spatia in majora repente
Extendunt, quia non aliis extrinsecus auris
Urgentur, bullasque inflant spumantis aquaї.
Incipe jam veris rationibus Aëris auras
Esse leves prorsus dediscere: nam Puerorum
Perfacile errorem teneris hunc mentibus aetas
Imbibit, e terris ubi eas consurgere cernit,
Et supra caput aetheriis diffundier oris.
Dico itaque esse gravem, tenuem licet atque fluentem
Aëra, quod tali nunc est ratione probandum.
Longus et ex una bene clausus parte, rigenti
Sit tubus e vitro, quem repleat unda supinum;
Lymphae in suppositum vas illum deinde revolve.
Protinus haud omnis subjectum defluet in vas
Unda tubi inversi, ast alte suspensa manebit
Triginta plus quam pedibus: quia scilicet Aër
Lympham in vase premens suspensam sustinet illam,
Inverso quae clausa tubo est, descendere deorsum
Nec sinit: haud alia fieri ratione quod ulla
Posset, quam quod aquae tantundem pendere debet
Suspensae moles, quantum aeque crassa columna
Aëris, a nobis quae sese extendit in altas,
Qua locus aurarum cumque est, caeli regiones.
Proptereaque pari libratae pondere sese
Mutua sustentat, et aquae suspenditur augmen.
Si tamen infundas argenti pondera vivi
Pro lympha, vitrumque revolvas, altius illud
Haerebit paulo, bis denos ad digitos quam
Additus octonus; tantundem hoc densius unda est
Scilicet argentum, quanto est eductior illa.
Quod si pertundas extremo in vertice vitrum,
Possit ut illabi celer, et replere vacantem
Desuper aura locum, subito ruet unda deorsum
Aëre pressa novo, nec jam suspensa manebit. 190
Auras nonne graves igitur fateare, necesse est?
Auras porro aliquo compressas vase videbis,
Quam non compressas, plus pendere; proinde fatendum est
Aëra, qui propior nos ambit, et undique circum
Funditur in terras, spissumque gravemque superno
Esse magis, quia ab hoc urgetur, comprimiturque.
Aër propterea non aeque pendit ubique:
Summis namque locis minus est gravitatis in illo.
Altior ad montis radices scilicet imas,
Vertice quam summo possit super, unda tenetur
In longo suspensa tubo, quia densior Aër
Hic premit et gravior, quam montibus in proceris.
Altior est, circum cogentibus undique ventis
Aër in medium cum desuper accumulatur,
Vel cum praecipitat supera e regione deorsum;
Hac ratione etiam servatum est flante quod idem
Fit gravior Borea, quia densior exit ab illo;
Densior hic itidem brumae per tempora torpet,
Et gravior, majusque vapores addere pondus
Novimus eductos; qui contra saepe soluti
In pluvias faciunt paulum descendat aquaї
Alte in producto vitro suspensa columna:
Tum quoque descendit sursum spirantibus auris,
Aut illinc abit in ventum si plurimus Aër,
Aestifer interdum vel cum furit Auster, et omnem
Africus involvens nigrantibus aethera nimbis;
Aër quandoquidem leviorque et rarior aestu est.
Non tempestates tamen his praescire futuras
A causis dabitur, non omnes novimus ipsi
Praeterea, quae se immiscentes omnia turbent
Indicia, et certos nullo nos tempore reddant.
Scandit item calamum, sitienti desuper ore
Cum trahis, unda levis, quia pressa extrinsecus intra
Insinuat sese, et loca surgens Aëre scandit 191
Evacuata: velut latices de fontibus imis
Aestu saepe bibunt Pastores, fessaque magnos
Humectat sitiens Venantum turba labores.
Sic etiam inflexo vacuant fluitantia lymphis
Labra tubo; facito ejus enim pes unus ut intra
Immergatur aquis; at multo longior extra
Pendeat alter: ab hoc ducas si tum Aëra vitro
Inclusum ore trahens, scandens super unda sequetur,
Perque tubum saliensque cadensque ita defluet omnis
Paulatim, vacuum donec vas omne relinquat.
Nunc agere incipiam, Ventos quae causa fluentes
Excitet, ut late terras late aequora perflent.
Nec mundo exiguam Venti dant utilitatem:
Auras Viventum saeclis hi namque salubres
Constituunt; crassi purgant hi putrida quaeque
Aëris, et nebulas exhalatosque vapores,
Qui plerumque luem terris morbosque dedere,
Discerpunt toto caelo undique disjicientes.
Sol aestivus item calidis minus ignibus ardet
Flantibus his; aliter ferventibus ureret agris
Florentem segetem, pecudesque hominesque necaret.
At quis consilio factum sine Numinis acri
Arguat hoc, Phoebi radiis suppôsta calentis
Quod loca terraї Ventis perflentur ab ortu
Perpetuis; aestumque levent hi, saecla Animantum
Incolere ut mediae possint loca fervida Terrae?
Quapropter Venti, mediam qui frigore perflat
Perpetuo Zonam semper directus ab Ortu
Solis in Occasum, multiplex causa videri
Esse potest. Primo, quoniam convertitur axem
Versa super Tellus, seseque volutat in Ortum
Semper ab Occasu, motus velocior illis
Partibus efficitur, quae plus a cardine utroque
Distant hinc illinc; Tellurem scilicet ipsam 192
Qua secat Aequator mediam: quapropter oriri
Partibus his Ventum motu celerante necesse est
Perpetuum, quoniam Tellurem segnior aër
Insequitur; contra videatur proinde moveri
Est opus: ut, celeris Sessores alite cursu
Cum rapiunt equi, concertantesque repente
Transmittunt campos, fit, uti contraria Venti
Verbera, stet quamvis piger aër, experiantur.
Praeterea Solis magno plerique calori
Hunc referunt Ventum: nam, se cum vertat ad ortum
Semper ab ocassu Tellus, Phoeboque manenti
Occurrat; nunc hac nunc illa, semper ab una
Solem parte videt; cujus calor aëra, cursu
Qui Terrae abripitur, subjectum effringit, et omnem
Dissipat, ut rarusque magis leviorque feratur
Phoebeos subter radios: neu pondere iniquo
Aëris haec circum moles librata laboret,
Vicinae partes densaeque gravesque, necesse est,
Qua via facta, fluant, aliaeque aliaeque sequantur
Continuae ad Solis radios, vacuataque librent.
Propterea Ventus nihil est, nisi percitus aër
Atque fluens partemque a Sole impulsus in unam.
Denique Sol aliis alia ratione videtur
Efficere hunc Ventum, Zonae qui temperat aestus.
Nam quia Sol radiis recta impendentibus undas
Percutit Oceani, magnamque calore vaporum
Effert vim, rareque facit, quibus anteriorem
Perpetuis agitat, protrudit et aëra plagis;
Idcirco Ventus fit in his regionibus illa
Perpetuus, qua Sol ferri de parte videtur.
Ut magis inspicias fieri quod posse, rubentem
Igne pilam ferri super undas volve, videbis,
Pertenui ut vento tum protinus aura moveri
Incipiat; nec non pariter quoque parte ab eadem 193
Unda sequi ferri motum, quam desuper urit.
Proptereaque pari motu se concitat aequor:
Currentesque vocant undas, quas Nauta relinquens
Post tergum Hesperiam, atque Orientis opima revisens
Littora Japoniasque plagas sparsasque Moluccas
Navibus abreptis nimium experietur iniquas.
At cum prora tuis America obvertitur oris,
Brasiliamque vident stantes in puppe Magistri,
Ipsa sua vi impellit euntes unda carinas.
Hic porro Ventus, recta qui fertur ab ortu,
Ut varie oppositos montes et littora contra
Verberat et scopulos, pariter ratione, necesse est,
Flectatur varia, aut in partes versus easdem,
In latera obliquo vel flamine tendat, et orbes
Interdum in rapidos se torqueat, atque procellis
Saeviat, horrisonosque insestet turbine pontum.
Protinus a causis, quas paulo diximus ante,
Quis jam posse neget ventos consurgere iisdem,
Undique qui variis oriuntur partibus orbis?
Inter eos tamen, et Ventum, qui frigore Zonam
Temperat ardentem, quidquam discriminis esse
Novimus haud aliud, nisi quod, quae causa perennem
Hunc facit, haec alios eadem nunc murmura flantes
Edere dat, sonitum nunc et consopit eorum;
Haud secus ac eadem dat causa perennibus undis
Currere per terras fluvios, contraque protervos
Torrentum sinit ire haud longo tempore fluctus.
Praecipua a multis tamen horum causa petenda est,
Exhalat semper quos terra, vaporibus; illi
Per tractus educti occursantesque liquentes
Aëris atque una commixti proelia pugnasque
Edunt ingentes: ferviscunt omnia circum
Turbata, impulsae subito expanduntur et aurae,
Atque alias fremitu trudunt grassante cientes. 194
Prosilit hinc Ventus. Non est tenor unus eidem,
Nam modo pernices violentior incutit alas,
Cum pellunt valido moti fervore vapores;
Post paulo [minor est cum fervor] lenior afflat:
Mox iterum assurgit, variisque assultibus instat,
Donec composita sedentur pace furores.
Dicere nec Ventis quae sunt data nomina, longum est.
Primus purpurei consurgit cardine caeli
Eurus ab Eoo; Zephyrus ruit aequore contra
Quo Sol emeritos solvit temone jugales;
At Boreas nivibus stipatus et horridus acri
Frigore ab Arctoa descendit parte nivali
Sithoniisque plagis; media regione diei
Inter nigra Virûm percoctaque saecla coortus
Cum pluviis contra venit et cum nubibus Auster.
Hos inter totidem tibi sunt, et utrinque recedunt
Ad latera; hiberno furit Euro – Auster ab Ortu
Humidus; huic placidas contrarius asperat undas
Caurus; at a Mauris trux advolat Africus oris,
Terrificisque ciet pelagus vexatque procellis,
Ut trepidi horrescant Nautae, portusque requirant;
Demum Aquilo medius Boreamque flat inter et Eurum.
Illi peregrinas nobis per tempora ditis
Autumni bruma fert adventante volucres,
Pennigerisque replet late nemora avia saeclis
Et montes et agros: illo me tempore Brenum [ERROR: no reftable :]Rus prope Ragusium cum amoenitate, tum soli fertilitate praestans, et aucupio aptissimum. ,
Namque hic ante alios ridet locus, accipit omnes
Oblitum curas jam sponte minique vacantem;
Hic me purpureos fundens Aurora colores
Excitat, et canibus comitatum suadet odoris
In nemus ire vel in montes, volucrumque quietes
Sectari, si qua erumpat subito excita praeda: 195
Namque repente mihi e manibus cicur evolat ultro
Accipiter, volucremque super sonat aere trementem,
Jamque tenet: capitur suavis mihi praeda Coturnix.
Quam juvat hoc fessum sub pondere jamque cadente
Luce redire domum, et Sociis ostendere praedam!
Sed jam quod superest, hos praeter, caetera quae sunt
Nomina Ventorum, Nautis dicenda relinquo.
Quidam sunt, certis qui terrae oriuntur in oris.
Ut tantum foecunda tuos Appulia campos
Notus non alibi comburit Atabulus acri
Frigore, uti Calabrum regionem infestat Iapyx,
Cecropias ut item Sciron contristat Athenas.
Horum causa queunt sublati a Sole vapores
Esse e fluminibus lacubusve marive propinquo;
Qui certas, poscente loci ratione situque,
Protinus in partes aestu impellente ferantur.
De genere hoc, Ventos extructae montibus altis
Emittunt quoque saepe nives, nam frigidus aër
Densatur circum, qui pondere scilicet illo
Nititur in partes, queis multo rarior aura est.
Magnaque item magnos genuere incendia Ventos
Interdum, quoniam circum rarescit ab igne
Aura, locisque ideo sese dilatat, et auram
Trudit agens aliamque aliamque; impulsibus istis
Ut sit opus rapidos fieri circum undique Ventos.
Et magis ut certam multorum noscere possis
Ventorum causam, manifestum hoc percipe porro
Exemplar. Duro constans ex aere rotundum
(Aeoliam dixere Pilam) vas fiat, et extra
Extendat longo tenuique foramine collum.
Tum facito, incaleat flammis propioribus, intus
Scilicet inclusus rarescere possit ut aër;
Nec mora, frigentes cum collo merge sub undas,
Intus uti, subito quoniam densabitur aër 196
Frigore, per collum queat unda replere pilaї
Partem haud exiguam: si porro ardentibus illam
Admoveas iterum flammis, vehementer ut intus
Unda calescat; erit, subito commota vapores
Omnis ut exhalet magnos, qui spiritus extra
Dum fugit elabens per collum tenue, necesse est,
Sibilet erumpens rapidi vis concita Venti;
Evacuetur aqua donec vas omne soluta.
Sic etiam Natura cavis e montibus efflat
Saepe quidem aeolias animas, dum murmure magno
Undarum per aperta fugit spiracula montis
Halitus, interior quas flamma resolvit in auras.
Sunt etiam, perflant anni qui tempore certo
Certa loca; ut magnos fluctus concinnat in Indo
Aequore, qui Borean inter flat Ventus et Eurum
Anni tempore eo, quo Sol deflectit ad Austrum,
Concalefecit eas et partes igne propinquo.
Idem ubi se ad gelidam remeando transtulit Arcton
Subjectum radiis dilatans aëra crebris,
Per totam aestatem Zephyrum strepit inter et Austrum
Spiritus exoriens aurarum, atque aequora miscet.
Sic pariter redeunt quoque Etesia flabra quotannis
Aestivum post Solstitium, Grajûmque secundis
Demulcent animis regiones; Ioniumque
Per lucem crispant pelagus: nam condita tota
Nocte silent: Thracum vicinis montibus illa
Carpathiisque jugis, opus est, videantur oriri.
Difficile et porro rationem reddere non est,
Eois cur mane plagis plerumque flet aër;
Exoriatur item sub primas vesperis umbras
Occiduo contra surgens de littore Ventus.
Nimirum Solis sublatos flamma vapores
Disjiciens huc atque illuc dilatat in orbem;
Exoriensque ad nos ideo protrudit ab ortu 197
Aëra, et occiduo contra de littore labens.
Perque diem in terras liquido flat ab aequore Ventus
Propterea, salsis quia Sol attollit ab undis
Multos, unde tibi commota fit aura, vapores:
Terrarum tamen hi congesti montibus altis
In mere prorumpunt noctu; tum frigida in aequor
E terris ferri Ventorum flabra, necesse est.
Denique saepe solet magna impendente procella,
Cum mare cum terras exemto Sole paventes
Contexere cavae nigra caligine nubes,
Jamque parant pluvias, et inaedificata superne
Nubila terribili sonitu et fulgore minantur,
Saepe solet rapidi tempestas concita Venti
Ex improviso ruere, et turbata repente
Aequora miscere ex imo, atque attollere fluctus;
Concutere, et vulsis altas insternare late
Arboribus silvas: ita magno turbine saevit.
Atque ea non alia fieri ratione videtur
Tempestas; nisi quod densatae desuper extant
Quae nubes, celeri descendunt pondere deorsum
Protinus imbre graves, constrictumque aëra magnis
Viribus huc illuc impellunt: ille repente
Prosilit in latera, et rapido fugit impete fusus.
Insequitur porro Ventum gravis imber et uber,
Flumina abundare ut faciat, camposque natare,
Omnis uti videatur in undas solvier aether,
Effusoque cadens jam terras opprimere imbri.
Saepius has videas saevire aestate procellas,
Quam bruma, pelagoque magis crebrescere aperto:
Quandoquidem aestivo majores Sole vapores
Tolluntur pelago tantum in sublimia rapti
Interdum, magnae vix suspiciantur ut auctu
Exiguo nubes: Oculum dixere bovillum
Propterea Nautae, qui formidabile certant 198
Effugisse malum subito; namque ilicet illae
Desuper impete navifrago labuntur, et omne
Involvunt caelum tenebris pelagusque procellis.
Interdum magnis in tempestatibus atra
Turbineas subtus demitti e nube Columnas
Aspicias; siquidem gemini cum flamina Venti
Opposita hinc illinc valida intorsere procella
In mediam se nubem, et compressere furenti
Ad latera incursu, torquent raptamque revolvunt
Vorticis in morem; graviori protinus illa
Pondere se deorsum in terram producit ab alto,
Nec manet; excurrit quo Venti raptat agens vis
Praevalidi, emittitque excussas undique circum
Terribili sonitu saevo de turbine guttas.
Omnia, quo se cumque tulit, prosternit et aufert
Perniciem adportans; correptaque corpora tollens
In sublime rotat; lapidesque et tecta domorum
Abripit interdum: quod si super incidat aequor,
Alte exsorbet aquas, quas fundo commovet imo.
Quin etiam infesto contortas turbine naves
Corripit, et diro lapsuras pondere tollit;
Nil studio ut vitent nautae majore per undas,
Nil magis horrescant, votisque avertere certent,
Quam, mare qui rapido, Typhones, vortice miscent.
Nunc age, qua constet natura praeditus Ignis,
Percipe: nimirum terrestria corpora possunt
Induere in formam se mobilis Ignis, ubi horum
Corripitur quaevis Elemento concita primo
Particula, atque ejus violento in turbine rapta
Innatat. Illo igitur debet producier Ignis
Corpore, cum quae vis Elementa secunda viarum
Ex intervallis, intus quae condita cumque
Sunt, excludit, uti sint primo tantum Elemento
Pervia; quod partes ejus vi protinus acri 199
Dissolvat pentrans, rapidoque repente solutas
Impete corripiat, motuque ita raptet eodem.
Ille sit at primo subito ne extinctus in ortu,
Est opus, ut solidis accensa ea corpora constent
Particulis, magno plagarum ut pondere possint
Ictibus et validis Elementa repellere longe
Altera, continuis quae circum incursibus instant,
Si qua aditus reperire queant sibi, raraque rursus
In loca, quae ingratis liquere ejecta, reverti;
Atque ita vi multa circum undique conveniendo
Corporis accensi divulsas impete partes
Comprimere, atque omnes certant sedare tumultus.
Et quia contritae paulatim turbine magno
Partes in tenuemdemum vanescere fumum
Debent, usque novas nova suppeditare necesse est
Corpora particulas, pereat ne funditus Ignis.
Neve coorta ingens fumi vis opprimat Ignem,
Dissipat illum aër; semper novus ipse necesse est
Adsit propterea circum; nam, quo via nulla
Est auris, si vase accensam lampada claudas,
Exhaustove auris vacui sub fornice vitri,
Flamma perit subito compressa a pondere fumi;
Aëris hinc illam commoti spiritus auget,
Avertit nimius sed ab ipsa pabula ventus.
Rebus ab his patefit, cur fiant, Igne videmus
Quae peragi; nexus admoti corporis omnes
Nimirum qua vi dissolvat; deinde calenti
Cur fit natura; a motu quod profluit omne;
Postremo lucem cur mittat, et aëra claro
Lumine diffundens circum convestiat Ignis:
Scilicet id validis, Elementum hinc inde secundum
Queis agitatur, et extra ab eo protruditur Igne,
Est opus, ut fiat plagis: nam diximus ante
Lumen in alterius consistere nisu Elementi 200
Sursum flamma levis fertur, quia particularum
Corporis accensi vis fortior aëre constat,
Et levior, primo quia raptae sunt Elemento:
Quare opus est aër deorsum tum proinde prematur,
Illa leves contra sursum eluctetur in auras:
Dum salit, imminui tenui sed acumine debet,
Propterea, quia jam contritae turbine partes
Corporis haud valida possunt removere prementem
Aëra vi; quare in coni tenuatur acumen.
Utque a contactu gemina undae gutta liquentis
Jungitur, inque unam pariter coit; ipsa, necesse est,
Sic quoque flamma duplex, cum mutua tangitur, unum
Efficiat conum: medio nam pulsus utramque
Ad latera hinc illinc componens comprimit aër.
Saepe aliquo videas dissolvi certa liquore
Corpora, vel valido fervescere concita motu,
Multa velut resoluta liquescunt dura metalla
Scilicet, ut fusa calx fervida bullit ab unda.
Tum valet id fieri, tales cum nempe liquoris
Particulae constant, et talia corporis ejus
Intervalla, liquor recipi non possit ut intra,
Primi materies rapidissima tantum Elementi
Ni comitetur: eo partes dissolvere debet
Protinus ingressu, motuque agitare furenti,
Ferventemque ciere, licet sine luce, calorem.
Sic foenum in cumulum congestum colligit Ignem,
Cum viride aut humens est, in cineremque solutum
Labitur; et campis sic terra cadavera apertis
Putrescunt, tristem funduntque calentia odorem;
Fervescit sic et Bacchi liquor atque calescit
Concitus, uva recens si pressa est, plenaque musto
Lymphati Agricolae fumantia dolia cernunt.
Lucet saepe diu partes intrinsecus Ignis
Corporis ingressus semel et servatus ibidem. 201
Sic lapides, queis docta suum Bononia nomen
Indidit inventis, si Solis clara tulere
Spicula sub divo, tenebrosum deinde recepti
In thalamum retinent nec parvo tempore lucem,
Cernentumque oculos claro splendore lacessunt.
Idque vel in terris, animantumque ossibus, atque
Plantarum cinere, et gemmis tentare licebit
Atque videre, vel in verio quoque saepe liquore.
Scilicet epotum Solis flammaeque nitorem
Multa diu servant: virtus vel in omnibus haeret
Fors ea corporibus; nam latior experiendo,
Inque dies vario per plura extenditur usu.
Nunc ratio quae sit, chalybe ut percussa rigenti
Scintillas det dura silex, arentibus Ignem
Suscipere ut foliis siccoque in fomite possis,
Expediam: fit, eo ex attritu protinus ictae
Inclinentur uti sese inter mutua paulum
Particulae silicis, suaque intervalla viasque
Propterea claudant extrinsecus, atque secunda
Expellat expressa foras Elementa repente;
Protinus ut primi subtilibus obsideantur
Circum principiis Elementi: tum quia frangi
Divellique solent percussae, atque excidere ictu
A silice; avulsae, fit, uti seorsumque cadentes,
Quandoquidem a primo septae undique sunt Elemento,
Naturam calidi subito vertantur in Ignis,
Scintillaeque volent tenues. hae Saepe per altas,
Quas manus excussit Pastorum improvida, silvas
Paulatim ingenti flamma fulgore coorto
Fulserunt, et magna dedere incendia vulgo;
Omnia conficerent dum late arbusta cremantes,
Praesertim validis facere id cogentibus Euris.
Tum ratione pari si lignis ligna terantur
Demum fiet, uti scintillis excutiatur 202
Ignis, et attritu saliens levis emicet illo.
Praeterea Solis radiis accenditur Ignis;
Exceptos speculi facies seu concava cogit
Reflecti, redituque loco conjungier uno;
Corpora convexi seu vitri transgrediendo
Infringitur, ut inclinent sese inter; et uno
Post coëunt puncto pariter, magnasque caloris
Multiplicant in eo congressu denique vires;
Dura quoque et solida ut solventes Igne potenti
Corpora conficiant, quae sunt ibi cumque locata.
Quo pacto, quamvis Igni contrarius humor,
Accendi valet Ignis aqua, si frigore constet
Convexam in glaciem constricta: ita namque meantes
Infringet raidos, et puncto junget in uno.
Noxius idcirco Sol herbis saepe refulsit
Post pluviam; foliis ubi adhuc pubentibus haeret
Gutta tumens, cecidit nec vento excussa movente;
Quandoquidem radii gutta excipiente coacti
Exurunt primo fructus in flore tenellos,
Lactentesque ardore suo populantur aristas.
Per vitrum collecta tamen densataque Lunae
Lux, qui sentiri possit, no ulla caloris
Unquam signa dedit; quoniam tam rara profecto
Pervenit huc ad nos, ut vel conjuncta per artem
Quantumvis, pars fulgoris millesima vix fit,
Quo Sol et terras atque aëris imbuit oras.
Illius hinc quantum tribuendum percipe luci,
Quam multi in Terram dominari et in aëra credunt.
Porro a turbato terrestria corpora motu
Concipiunt Ignem; pariter velut ante probatum est,
Cum scrutaremur quae fit natura caloris,
Ut memini: a magna quoniam vi particularum,
Quae perturbata motus ratione cientur,
Expelli excludique secunda Elementa necesse est, 203
Prima subire loco, partesque accendere raptas.
Illud rebus ab his porro deducere pergo;
Concipere haud flammam quaevis jam corpora posse
Atque ardere, licet propiore calescere ab Igne
Cuncta queant; velut unda, sales, terraeque dare Igni
Pabula non possunt; quoniam non omnia tali
Constant natura et congressu particularum,
Altera ut hae possint Elementa repellere, primaque
Excipere igressu facili, avulsaeque cieri:
Sulphuris atque olei naturam ut posse videmus
Atque alia, ardescunt igni quaecumque propinquo.
Propterea et volucres admoto abit ilicet Igne
In flammas, Pyrium, pulvis, quem dicimus a re:
Sulphure constat enim et carbonis partibus idem:
Nam sulphur facile et carbones imbuit Ignis.
Immiscetur item nitrum, constare fatemur
valde quod rigidis e partibus, exagitantur
Turbine quae valido, cum flammam sulphur et una
Mixti concipiunt carbones: viribus illae
Quaelibet idcirco disrumpunt obvia magnis;
Et faciunt, rapido glans evolet icta volatu
Plumbea de tubulo erumpens: ita namque cruentam
Transmittunt hostes per mutua vulnera caedem.
Nam neque nunc contis, Latiis neque martia pilis
Praestat bella geri; minus est feritatis in illis.
Ast ubi sub tergo terraї clausa cavatae
Pulveris illius vis caeco accenditur Igne,
Cuncta repente ruunt magno concussa tremore.
Quippe super terram quae sunt extructa domorum
Moeniaque et turres et propugnacula ab illo
Turbine corripiuntur, et una avulsa feruntur,
Sternunturque suis late confusa ruinis.
Pulveris accensi crepitu et fulgore corusco
Ars imitata hominum Naturam est; desuper altis 204
Dirum saeva micat cum fulguribus, tonitruque
Concutit horrisono caeli fulgentia templa:
Namque opus est tantis fabricanda ad Fulmina rebus.
Multa quidem multos inter sublata vapores
Nitri materies et sulphuris alta pererrat
Nubila, quae denso consurgunt agmine sursum.
Ergo ubi mole sua superextans inferiorem
Decidit in nubem nubes cava, tangat ut illam
Ante quidem extremis delabens protinus oris,
Quam regione sui media; conclusus ibidem
Ventus et a supera pressus gravitate cadentis
Infernam magno perfringens impete subter
Perscindet nubem: crepitum displosa repente
Illa dat, et caeli per caerula commeditatur
Horrendum tonitru, quo tellus aequora vulgo
Concutiuntur; uti metuas, divulsa repente
Maxima dissiliant ne vasti moenia mundi.
Haud aliter quam cum, si rebus tenuia magnis
Assimilare licet, vesicula parva potentis
Plena animae Pueri pede pressa repente sub ictu
Rumpitur, et magnum reddit perscissa fragorem
Utque alio exemplo manifestum id reddere pergam;
Na laevae pigeat digitos concludere in orbem;
Ejus uti medium penitus sit inane vacansque.
Tunc latum aut coryli aut cujusvis arboris illos
Fac super extendas folium; cava desuper ictu
Percutiat porro manus altera: namque repente
Cum crepitu folium subter scindetur ob auras
Compressas, quae vi pugnant erumpere multa.
Sic quoque consimili motus ratione fatendum est,
Quod perterricrepum nubes det scissa fragorem.
Praeterea illapsus quoque nitri et sulphuris intro
Halitus, et rupta luctans de nube repente,
Qua via secta, per angustos exire meatus, 205
Concitus hoc debet violento denique motu
Accendi, et volucri caeli loca tingere luce.
Hac ratione tibi densa inter nubila fulgit.
Saepe etiam innubi per noctem fulgere caelo
Vidimus aestivam sonitus terrore sine ullo:
Quandoquidem quos sustulerat Sol luce vapores,
Frigore nocturno densati forte per auras
Accenduntur, uti subitas tum serpere flammas
Huc illuc caelo videamus saepe sereno.
Si tamen ille cito violentior halitus exit
Impete, Fulmen erit: nam sulphure praedita constant
Fulmina; declarant ejus quod inusta vapore
Signa notaeque graves halantes sulphuris auras
Plus, validis quam quae tormentis missa feruntur,
Mobilitate viget Fulmen; terraque sub ima
Desuper intortum celeri plerumque sub ictu
Conditur: interdum tamen, ut globus igneus, errans
Cursitat huc illuc vel venti a turbine raptum,
Comburenda trahunt vel quo sua pabula tractu;
Propterea e terris quoque in altum surgere visum,
In geminosque etiam hinc atque hinc diffindier ignes
Foecundum; neque enim semper supera fit in altis
Nubibus; e terris quae nos inferna vocamus
Tolluntur. Cave, ne viso prope territus igne
Protinus effugio speres evadere lethum:
Acrius illud enim fugientis terga sequetur,
Corripietque fuga media, ambustumque relinquet:
Nam qua se findunt aurae, facile irruit illuc.
Exanimat sic saepe viros, pecudesque paventes
Sternit humi; neque comparent vestigia tacti
Corporis interdum, quoniam vel sulphuris aura
Succensi praesente afflat perimitque veneno,
Rarescente repente vel aëre suffocantur.
Quapropter tum stare loco plerumque timenti 206
Proderit: at certam non hinc sperare salutem
Te jubeo: magnis nam stantia robora silvis
Nonnunquam evertit; correptaque faxa domorum
Exaequare solo, celsas prosternere turres,
Tot monumenta Virûm demoliri ardua visum est.
Quin violentius ac citius restantia quaeque
Discutit; et validi Fulmen cum frigore ferri
Et rigida lapidum natura saepe necesse est
Confligat victor; celeri sibi turbine quaerit
Dum per dura viam, rapidaque recludit iter vi.
Interdum teneris crebroque foramine raris
(Suscipere haec flammas quanquam opportuna videntur)
Corporibus parcit; quoniam saevire fatendum est
Tum debere minus, facilis cum transitus extat
Atque patens: loculis quapropter saepe reperta est
Integris avido conflata pecunia ab igne:
Insinuatur enim per rara foramina lanae
Transcurrens impune; resolvit at omnia vincla
Atque omnes auri nodos tenuissimus ignis.
Edita saepe tibi infesto loca Fulmine fumant,
Hujus et in celsis vestigia montibus extant.
Non Rhodope vel Athos non alta Ceraunia summas
Inseruere eductum alte caput, inque tulere
In nubes impune; quia illis sulphuris ignem
Marmora scissa jugis halant, evulsaque multo
Fulmine praecipitant immani saxa fragore,
Propterea, quoniam praerupto vertice nubem
Excipiunt montes inserti, ut corporis horum
Offensu in geminas partes distracta dehiscat,
Fulminaque e gremio fundat matura corusco.
His accedit, uti plerumque e nubibus altis
Devolet obliquo vis Fulminis ignea cursu
Desuper ejaculata in terram; ideoque fit altis
Vis ea corporibus prius obvia; proinde superbos 207
Comminuit montes, et culmina turribus aufert.
Quin et sancta petit Divûm delubra, suisque
Discutit exurens praeclarans ictibus aedes:
Quandoquidem tetra nimborum nocte coorta,
Cum commoliri tempestas Fulmina coeptat,
Sacra diu templis pulsantur in omnibus aera;
Auras quae circum fremitu resonante repulsas
Discutiunt, agitantque, impendentemque superne
Attenuant nubem, perscinduntque: ilicet illa
Cum tonitru horrisono Fulmen de luce corusca
Mittit, ut id Divûm violento vulnere signa
Delabens confringat, et aris demat honorem.
Praeterea sunt et, Fatuos quos dicimus, ignes.
Hos tacita plerumque videmus nocte, paludes
Cum prope versamur, multisque instrata sepulchris
Cum loca conspicimus celeri pede praetereuntes.
Namque locis tenuis pinguisque accenditur illis
Halitus; ut Manes agrestia corda Virorum
Per noctem e tumulis credant exire sepultos,
Funeraque accensum praeferre errantia lumen.
Fit decurrentes quoque stellas nocte quieta
Longos per caelum ut videamus ducere crines:
Quandoquidem placidas noctu succensa per auras
Flamma sua insequitur per caelum pabula labens.
Est quoque, quem Veteres Pollucem et Castora dicunt,
Ignis, qui magna pelagus turbante procella
Vela per et funes maloque infixus in alto
Apparere solet nautis; qui corda pavore
Perculsi ancipiti et commoti relligione
Delapsos in opem credunt ex aethere Divos:
Propterea elatis conspecta in lumina palmis
Pacem orant votis certantes addere vota,
Vota tamen positis obliviscenda procellis.
Saepe quoque et flavos Puerorum lambere crines 208
Ignis perque jubas transcurrere visus equorum,
Perque Virûm varios fluitare innoxius artus.
Halitus hunc pinguisque expirans corpore sudor
Succendit tenuem ut perfricta in fronte pilisque.
Interdum magnum videas ignescere caelum
Suda nocte quidem, geminae qua fulgurat Ursae
Sidus, et ingentes flammarum volvere tractus
Horribili aspectu; tanta concussa repente
Ut novitate tremant mortalia pectora vulgo,
Ne maria et terras delabens protinus ignis
Corripiat superans, elementaque victa resolvat:
Ut superasse putant, atque omnia cooperuisse
Exitio flammas, Juvenem cum Solis equorum
Raptaret Phaetonta rapax vis aethere toto;
Quem Pater omnipotens ira tum percitus acri
Deturbavit equis in terram fulminis ictu.
Principio nubes caelum illud densa recondens
Apparet circum rubicundo lucida limbo;
Prosiliunt porro flammantes inde columnae;
Horridaque accenso praebent spectacula caelo:
In varias abeunt formas variosque colores,
Et veluti a ventis huc impelluntur et illuc,
Discurruntque: tamen sunt raro corpore, namque
Sidera per longas translucent undique virgas.
Auroram Boreae multi dixere: sed illam
Quovis cumque voces tu nomine, dum tibi constet
Ejus, quam referam, ratio; tamen ante refelli
Quaedam, ne veri specie capiaris, oportet.
Multi non alia gigni ratione putarunt
Hunc ignem caeli in spatio, quam mutua mixtis
Et super accensis et nitri et sulphuris una
Halitibus: multos nam frigida terra vapores,
Hoc genus, exhalat; valido qui denique motu
Accensi Arctoo dant magna incendia caelo. 209
Verum quisnam adeo levis halitus aut vapor ullus
(Nempe ut disjunctis terrae a regionibus illo
Flamma ex attritu valeat succensa videri)
Usque loci conscendat eo, tenuissimus aër
Quo vix esse queat? neque enim reflectitur inde
Noctu Phoebei radiorum luminis ulla
Lux, tenebras quae vel paulum disrumpere possit.
Hinc etiam ratio tibi eorum salsa, necesse est,
Jam pateat, radios qui dicunt Solis ab altis
Nubibus exceptos magnae dare posse coruscam
Flammaї speciem; quoniam est innubilus aër,
Si quis is est, tantum qui se auris tenuibus effert.
His tibi concussis rationibus et labefactis,
Quae superest, verae similem magis accipe, forsan
Et veram, si jam, supera quae dicta, tenaci
Mente geris: quidam nimirum hunc ambiat aër
Ut Solem, longa qui cuspide saepe vel ipsam
Sese ad Tellurem protendit, saepe vel ultra.
Ergo ubi Telluris propior jam contigit aestum,
Major inest ubi motus, eo divellitur a se
Impete Parrhasiam partim projectus in Arcton,
Oppositum partim, minor est ubi motus, in Austrum.
Vis ea multa polum super alte cogitur; ad nos
Dum valeat visi subter reflectere Solis
Per noctem radios, caelumque rubentibus illud
Pingere collucens flammis, et vasta referre,
Quae paveant Homines, incendia; scilicet ignari
Interdum specie rerum colludimur ipsa:
Aut vario inter se motu commixta repente
Concipiat flammas et vero fulgeat igne.
Ignis et est, multi sursum quem vertice aperto
Eructant montes, fumosque in nubila volvunt:
Ut flammas nigris de faucibus ejicit Aetna
Trinacrius mons; montis uti quoque magna Vesevi 210
Ora recludit apex, rapidos quibus egerit igne.
Est etiam Arctois in partibus insula Thule,
Hecla ubi mons patulo facit e cratere voluti
Expirent vastis velut e fornacibus ignes.
Nec ratio est longis reddenda ambagibus: intus
Subcava speluncis loca sunt, repletaque multa
Sulphuris et nitri pariterque bituminis extant
Natura; quorum partes ubi concit, et una
Commiscet rapidi vis intus percita venti
Inter saxa furens; fit, ut illo turbine raptae
Ictibus et validis confligant mutua plagis
Inter se, et magnos sub ea dent nocte tumultus;
Ejectaeque foras ingentes denique flammas
Concipiant illo ex conflictu, atque egredientes
Com sonitu horrifico referant, ut credere vulgo
Perfacile est, illis a montibus oppressorum
Pro scelere immani poenas gemitusque Gigantum.
Interdum incendî tantus sustollitur ardor,
Protinus ut nigra caelumque diemque favilla
Involvat flammae tempestas, inque remotas
Dispergat cinerem terras, manifesta furoris
Signa, et finitimas horrendo murmure Gentes
Terreat: ejectae nimbos quoque tollit arenae,
Ardentumque etiam carbonum corpora jactat,
Raptaque mirando contorquet pondere saxa
In caelum; et pavida cernentum pectora cura
Complet, ne moles dehinc caelo flammea labens
Urbibus excidium magnis ferat, atque Colonos
Enecet, et silvas lapso convestiat igne.
Hinc ratio tibi terraї quoque Motibus extat.
Terra tremit, clausis cum subter magna cavernis
Vis oritur flammae succensa sulphuris atque
Nitri materia: nam protinus igne necesse est
Aëra conclusum dilatari impete magno; 211
Propterea subitis expansus viribus urget,
Et premit obnixus speluncas, atque repellit.
Hac ratione super terrae sola mota vacillant,
Inclinataque jam minitantur moenia casum,
Sternunturve suis late confusa ruinis.
Quin etiam magni montes finduntur, et alto
Vertice distractos patulo Sol transit hiatu.
Quapropter multis tellus ubi plena cavernis
Constat, et in gremio rupes habet et cava saxa,
Accendi facilis qua sulphuris halitus atque
Conveniat nitri; crebris ea motibus, inquam,
Concutitur tellus: veluti loca saepe tremiscunt
Montibus ignivomis propiora; ut saepe prope Aetnam
Trinacriae magnis subsultant Motibus Urbes;
Ipsaque conspiciens montem vicina Vesevum
Parthenope instabili crebro tellure vacillat.
Ante tamen magnos, quam fiant, noscere terrae
Concussus, poterisque graves praedicere casus;
Altis inficiat si nidor sulphuris undas
In puteis: namque huc atque illuc halitus imis
Discurrens specubus se in rara foramina terrae
Insinuat, lymphisque suos commiscet odores;
Si quoque terra graves gemitus et murmura reddat.
Haec tamen, et, genus hoc, quae sunt permulta Tremoris
Indicia haud constant nobis manifesta, queamus
Ut vitare: etenim perraro contigit ullus
Terraї Motus, praedictus qui fuit ante:
Saevior est ideo, quia non praevisa mali vis,
Et nec opinantes subito opprimit excita casu.
Vis ea non magnas Urbes non Oppida tantum
Projicit in terras, sed aperto absorbet hiatu
Interdum, reliqua ut constent vestigia nulla
Tectorum; colles et montes deprimit altos;
Utque jugis avulsa ruant ingentia saxa, 212
Efficit, et valles exaequent mole profundas;
Efficit, ut notos commutent flumina fontes,
Inque alias migrent terraї orientia partes.
Adde, quod evulsas a terris impete magno
Abscindat terras, mediumque interserat aequor.
Adde, novos medio quod tolat in aequore montes;
Quodque superfusas descendat multa sub undas
Insula cum totis Cultorum millibus atque
Urbibus egregiis, nec nota appareat usquam
Amplius in pelagi vasta regione liquentis.
Usque adeo Terrae faciem commutat et aufert.
Praetereaque malum non est violentius ullum,
Quodque magis subitam videatur saepe coortum
Extremamque Homines in perniciem revocare.
Nam neque fulmina sunt adeo metuenda; videmus
Quandoquidem caeli correptos turbine raros
Volvier in rapidis praefixo pectore flammis.
Mortifer aut aestus non tanta caede per urbes
Desaevit magnas: nam totam haud tempore puncto
Evertit gentem, nec eodem percutit ictu.
Denique bellorum minus aversanda videtur
Tempestas; quoniam clades si certa futura est,
Non inopina venit; quin, ut vitare queamus,
Non omnis semper ratio praeclusa viaї est.
Quapropter nihil est, terrae quod Motibus extet
E cunctis penitus magis aerumnabile rebus.
Hic Patriae me casus et horrida fata Meorum,
Quaeque hic quondam uno pariter cecidere sub ictu
Millia multa, movent, animoque horrescere cogunt,
Prorsus et oblitum causarum excedere certos
Carminis impellunt fines, ultroque dolori
Indulgere meo paulum cinerique Meorum;
Dum, Pueris toties quae nostri cumque solebant
Cum lacrymis cum singultu memorare Parentes 213
Quondam visa, libens repeto, atque audita revolvo.
Cernitis eversas, dicebant, undique moles,
O Pueri, disjecta solo congestaque passim
Saxorum in cumulum tot quondam ingentia tecta
Cernitis? en Urbis quondam cognoscite vestrae
Immanem diro prostratae turbine casum;
Et super his paulum juvet illacrymare ruinis.
Heu Patria, heu quondam Nutrix infausta Tuorum!
Non erat Illyricis florentior omnibus oris
Urbs alia, aut opibus tantum famaque vigebat;
Ubertasque soli multaeque frequentia Gentis
Nobilitasque Virûm atque omnes servata per annos
Libertas caelo tollebant fortibus armis
Naturaque loci murorumque objice circum
Defensam a validis vicini incursibus Hostis.
Tot rebus Fortuna bonis invidit, et uno est
Conata excidio res vertere funditus omnes.
Tempus erat, vernis quo primas floribus herbas
Pingebat Natura, diemque ferebat ad Arcton;
Jamque ea lux aderat, casum qua Fata parabant:
Horrentes caelum nebulae tegere undique visae,
Imber vicina tenuis de nube pluebat,
Aequoris insueto subsederat unda recessu;
Praeterea auditi gemitus sunt edere magnos
Montes: atque cavis alte mugire cavernis.
Ecce tremit moto subsultans cardine tellus;
Nec mora, deficiente solo, jam prodita pessum
Labitur omnis, et immani resoluta ruina
Urbs ima consedit humo: se pulveris ingens
Protinus in caelum nubes agit, atraque lucem
Involvit, noctemque refert. Quae in turbine tanto
Mens animusque fuit, rerum in vertigine tanta
Deprensis? iterum tellus concussa videtur
Jam trepidare, (animum quoque nunc ita concutit horror) 214
Sub pedibusque labare solum, ruere ardua tecta
In caput: illa fuit quae mens, cum saxa domorum
Alta solutarum pluerent super, imaque tellus
Hisceret, obrueret fragor aures, lumina caligo,
Effugiumque malo septis urgente ruinae
Obstruerent? Mentem praesens vis ipsa perîcli
Subdidit hanc miseris, jamjam omnia victa fragore
Succidere horrisono, terram mare sidera verti.
Corripuit stupor altus, et omnes abstulit una,
Sopivitque animi sensus formidine tanta,
Ut, quod in adversis fit rebus, tollere palmas
Scilicet in caelum, Superosque exposcere pacem,
Nos neque possemus nostri meminisse, neque ullas
Aut oculis lacrymas aut pectore fundere vota.
At neque, sancta Deûm si templa fuisset adire
Mens nobis, tali in fortuna ut debuit esse,
Usquam inventa forent totam quaesita per Urbem;
Omnia namque solo misere prostrata jacebant
Omnia Templa Theatra Lares et publica tecta
Undique praecipitata immani eversa ruina.
Ante alia illud in his miserandum magnopere unum
Rebus erat, multis plenam modo millibus Urbem
Vidisse et Populo ferventia strata viarum,
Urbis post lacerum simulacrum et nomen inane
Aspicere, et caecis quod jam serpentia saecla
Incolerent, saecla et volucrum nocturna latebris.
At quid, pro Superi! tanta de Gente quid illo
Factum est de Populo? strata jacet Urbe sepultus
Scilicet, atque animas lapidum sub mole sub ipsis
Exhalat tumulis: tantum resonare querelae
Undique, confusus ferri super aethera clamor.
Quis memoret tantas tam parvo in tempore caedes?
Praecipites Dominos tota cum gente penates
Contexere, suos eversaque Curia Patres 215
Incubuit super, et Gentem quoque templa Virorum
Sacrificam subita tumulârunt versa ruina;
Obtritumque viis circum omnibus undique vulgus
Emoriebatur; nullo discrimine lethi
Corporaque aegra Senum Juvenumque valentia sexus
Faemineus meliorque Virûm imbellesque Puellae
Et Pueri infanda correpti morte peribant.
At nos reliquiae Fatorum et cladis acerbae
Quidnam agere? amissis rebus Patriaque Suisque
Moerentes alii Divos exposcere mortem
Certabant; alii contra non vulneris ictu
Expertes tamen huc atque illuc vociferantes,
Vitaї nimium cupidi mortem fugitabant,
Et terram effuso signabant sanguinis imbre:
Interdum tamen a tergo velocior instans
Mors veniebat ob exhaustas vel denique vires,
Vel quia murorum deprensos desuper ingens
Mactabat casus: nonnulli membra trahentes
Post sese lacera et laniatos ictibus artus
Raptabant per saxa, Suosque in opem vocitabant;
Demum opis expertes deserti, ut bucera saecla,
Tristem exhalantes animam inter saxa cadebant.
Qui fuerant autem juvenili robore freti
Viribus intactis, et amor pietasque Suorum
Queis moestum desiderio cor fixerat acri,
Ibant huc illuc, evolvebantque ruinas,
Et collapsarum certabant saxa domorum
Eruere, amissam Prolem seniumque Parentum
Cum gemitu et lacrymis et luctisono ululatu
Quaerentes sub eis, iterumque iterumque vocantes.
Flamma vorax totam dein ingens orta per Urbem
A consanguineis disjunxit denique moestos
Corporibus, sanctoque ingratîs, pro fera fata!
Vulsit ab officio. Nostris hoc denique deerat 216
Aerumnis, Urbis quoque conficeretur ut ipsum
Triste cadaver, et in miseras quoque dira ruinas
Saeviret Fortuna: cremantur corpora passim
Exanimum et pariter Viventum: namque sub ipsis
Lapsi qui domibus vitârant funera lethi,
Sub tignis sub fornicibus sub parjete fracto
Subque cavis circum occlusi obstructique ruinis;
Posterius tamen hos lethi vis corripiebat
Saevior, heu! vivos dissolvens ignibus artus.
Ardebant, collapsa licet, tamen aurea tecta
Aurataeque trabes, veterum monumenta Parentum,
Templorum decora, atque antiquae insignia Gentis.
Quin etiam lapides flamma liquefacta per ipsos
Auri atque argenti vis ingens divitiaeque
Manabant rivis ferventibus, atque fluebant
Latronum in praedam; nam protinus undique lapsi
Illi vicinis e montibus adveniebant,
Et collecta domum spolia ampla impune ferebant.
Denique in excidio tanto infandaque ruina
Queis superare datum est, alias pars quaerere terras
Exilio, pars ingenti telluris amore
Commoti campis habitare patentibus Urbem
Juxta, et stramineos, Pastorum ut turba, penates
Incolere: e saxis fugiebant namque domorum
Edita tecta metum propter, quia crebra tremores
Mugitusque suos repetebat terra minaces
Ex imo: donec non longo tempore ab ipsis
Surgeret Urbs, Urbisque prior fortuna ruinis.
217
Previous section

Next section


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.