Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos]. HAC lustrare tenus Naturae impervia vulgo Regna sat est: instant alii subeuntque labores. Dicendum, quae summa Boni sit Finis, et illuc Qua ratione viae possimus tendere certa; Quid juvet, ad vitae quid contra dona beatae Officiat nobis. Felices! vel quibus unum id Scire datum, quamvis ignorent caetera prorsus, Quae sunt cumque; etenim Solem Lunamque meantem Et numerum Astrorum varios et noscere motus, Scire potestates Aurarum et mobilis Ignis Undarumque liquentum, et qua ratione gerantur Omnia, quae caelo peragi terraque videmus, Dulce sit id quamvis atque ad res utile multas, Attamen ad vitae quidnam momenta beatae, (Haec etenim rerum summa est) quid contulit unquam? Tu mihi tu coecam divinae lumine lucis Ingredere, O, Mentem, SAPIENTIA, consilioque Nutantem rege, Diva, tuo; da nectaris haustus Aetherio de fonte, rigas quo corda Tuorum, Unde fluunt sanctae Leges, aeternaque Jura Justitiae manant. O Justi Mater et Aequi, Tu, precor, erranti certum, quo currere possim, Praemonstra spatium; Tu cor tu nostra superno Ora move afflatu, valeam ut tua dicere quae sunt, Et facere, at potius facere: haec sunt ultima vota- Principio extremus qui sit, quo tendimus omnes, Finis, quaeque Boni summi natura, videndum: Harum notitia sine rerum namque fateri Est opus institui vitam non posse, nec ulla Formari mores Hominum ratione regique. Haud secus ac caeli si qua sit parte locata, 279 Ignores, regio, quo debes tendere, nunquam Possis carpere iter, quod recta protinus illuc Te ducat, reddatque loco: namque ipse ferare Avius a vera longe tellure necesse est. Nec vero quemquam mentis contendere sanum Posse putem, nullum Finemque Bonumque videri Naturam saeclis Hominum mortalibus ipsam Summum atque extremum posuisse, at quamlibet illuc Tendere, quo lubeat, quo raptet coeca voluptas. Talia qui fingit, vesano effutiat ore Multa, licet, simili ratione: haud esse potentem In rebus Dominum, praesit qui providus Orbi, Omnia fortuitus sed Casibus edita dicat Constare, atque eadem servari a Casibus isdem. Quod quoniam a vera quantum ratione recedat, Jam supera ostendi tibi primo in carmine, totamque Hanc rerum Summam, quam vasta est quantaque, totam Eductam e nihilo divina a Mente probavi, Quid superest? nisi, non temere et non forte creatos Cum videas Homines summa at ratione, putare Certum directos in Finem hos esse Bonumque, Scilicet extremum in Finem, ad quem cuncta referri Est opus, a nobis quae fiunt cumque (neque ipse Praeterea rem se supera referatur ad ullam), Scilicet inque Bonum summum, quod propter avemus Caetera, at hoc sese propter longe omnia supra Expetitur: nostrae hoc naturae convenit apte, Et juvat: hoc illud, quod nos inquirimus omnes. Ardor hic in nobis ita funditus insitus haeret, Ut desiderio non possit nostra Bonorum Averti (quamvis ultro petat illa) Voluntas. Expetit illa libens; ast, ut petat, usque necesse est. Nonne vides suavi pariter pariterque potenti Quam regat imperio Naturam providus Auctor? 280 Scilicet impellit nos in Bona nostra, nec ipsi Ulla reluctandi nobis concessa facultas: Non minus at suavi rapimur ratione, suumque Impulsum sequimur cupide nimis atque volentes: Ac velut, ex alto lapidem cum vertice turris Viribus impulsum magnis magnoque coactu Projicimus deorsum, ruit ille per aëra praeceps, Et qumavis nequeat non labier, attamen ultro Labitur, et terram celerans gravitate petissit. Ergo correpti vitae felicis amore Quaerimus usque avidi Bona rebus in omnibus omnes Ardenter: nam saepe licet videamur in ipsis Rebus velle, prius quae valde ingrata fuere, Contra, quae nimium placuerunt ante cupita, Longe aversari, et mutarier omnibus horis; Attamen oblito nunquam, quod quaerimus unum Effugit ex animo, ut felices esse velimus, Inque Bonum ruere Propterea, cum res varie mutentur, oportet, Tempore pro vario gratae videantur ut esse Ingrataeque: ideo nunc aversamur easdem, Nunc cupimus nobis: epulas ut rejicit a se Jam Conviva satur, vacuus quas ante petebat. Impia praeterea cui turpant crimina vitam, Esse bona ex aliqua debent ea parte videri: Nam vel jucundo mentem praesentia sensu Concutiunt, specie seu captant utilitatis; Este Bonum stulte multis quod utrumque videtur. Per fas atque nefas ideo, si dira libido Pinnigeri stimulis mentem percussit Amoris, Raptantur; si coeca sitis commovit habendi, Fraudibus atque avidi multo rem sanguine conflant. Vel sibi qui tristi consciscunt pectore lethum, Non facere hoc alia tum causa posse putandum est, 281 Quam quod avent sitiuntque Boni namque acris egestas Turpis item fama et contemtus vitaque coeno Se velut involvens letho pejora videntur: Proinde putant finem cunctorum hoc esse malorum. Nil faciunt Homines in vita denique, quidquid Illud sit, fieri quod ab his tueare, vel in te Experiare, Boni nisi summi propter amorem. Aspice dentatam, quae signat tempora, molem, Quam variis varii volantur motibus orbes Intus, et excurrant varia regione, rotarum: Et tamen una movet major rota primaque cunctas Mobilis, hinc motus cum tempore profluit omnis. Sic quoque multa gerunt Homines, variisque moventur Rebus, at ex una tamen omnia origine pendent, Quod sibi quisque Bonum summum velit, appetat unum. Summum deinde Bonum nil novimus esse, nisi illud, Quod bene cum teneas, aliud non amplius optes: Omnia quandoquidem, quae sunt bona, continet unum In sese; siquidem si quidquam forte bonorum Deficeret, summum non esset protinus illud. Omnes ad vitam proin tendimus undique, quotquot Sunt ea, cunctorum cumulatam merce Bonorum. At plerique sua properant ratione; nec una Omnibus est via: nam certo de tramite pellit Palantes veriis illudens partibus error. Multi cum videant summum, nullius egere, Esse Bonum, solas illud praestare putantes Divitias, inhiant quaerendo protinus auro Insatiabiliter. Summum revertentur (ut aequum est); Jam quoniam plerique Bonum (venerabile namque est) Certant ad magnos avidi succedere Honores; Seque putant ideo, cum sunt in Honore, beatos. Noscentes alii, cui summa Potentia, summum Esse Bonum, fieri subito voluere Potentes, 282 Seu Reges magnis seu regibus esse secundi. Praeterea haud pauci cupiunt vel pace vel armis Vel quovis magno claros se reddere facto, Sublimi rapiens quos ingens Gloria curru Evehat in caelum, summoque in culmine Famae Collocet. Esse Bonum multis res denique laeta Cum videatur (et id jam debeat esse videri); Propterea fit, uti, jucundum est quidquid, anhelent, Inque Voluptates ardescant quaslibet: illae Quandoquidem, ut rentur, laetos redduntque beatos. His plerumque viis Queis iter ad summum est: sed, uti Gens ebria, coecam In loca num recto per noctem tramite pergant, Haud norunt, atque incerta regione vagantur. Quantum et diverso properent, age, percipe, cursu. Principio Dites felicem degere vitam Qui putat, hic non est opulentae, nec fuit unquam Numine Fortunae aut Pluti laetatus amico, Quandoquidem, quid sit dives nummataque vita, Ignorat. Veras utinam de pectore voces Ejicerent illi, quibus est res ampla; fateri Deceptos rerum a specie et fulgoribus auri Protinus audires, miseros quibus esse necesse est Haud minus, ac inopis si vitae incommoda ferrent. Scilicet haud Hominum dives Fortuna quit unquam Naturam mutare, Deûmque in conditionem Vertere praeclaram, nihil ut miserabile prorsus Accidere in vita queat et tubare dolore. Non fulvo morbi et febres reverentur in auro Fulgentem, neque Mors donis captatur opimis. Ast ea, naturae quae sunt communia nostrae, Ut sileam demum; pro! quanta incommoda solis Restant Divitibus, noctes vigilare diesque Semper, et exangui misere tabescere cura, 283 Ne quid de cumulo desit pereatque, labore Quod partum ingenti; servos incendia fures Formidare malos, et nulli fidere: semper Pascere se demum, positisque quiescere votis Nunquam; et divitias optare atque addere partis Usque novas, nullis explere at pectora rebus, Consimile est morbo, sitiens quo postulat undam Aeger, ab affusa se plus sitis aestuat unda; Consimile est etiam poenae, quae prodita vulgo Fertur, ubi sedes Furiarum, Acheronte sub imo, Immani poenae, pertusum scilicet in vas Congerere aeternum laticem, replereque nunquam. I nunc, posse puta Dites nullius egere, Queis, quo plura tenent, atque auri pondera crescunt, Crescit opum desiderium, et proin crescit egestas. Praeterea ut felix prorsus sit vita necesse est, Tempore perpetuo constet mansura, nec ullos Formidet tristes, qui vertant omnia, casus. Ergo felicem veli possint caetera vitam Reddere Divitiae, tamen illa a parte videmus Deficere, instabiles quoniam sunt, longa nec, illae Queis maneant, nobis promittere tempora quimus; Cum tueamur, uti modo res attollat in amplas Tot ridens Fortuna Viros, modo nubila vultus Atque irata truces ostendat, et omnia vertat Turpi in pauperie mergens, vacuosque relinquens. Quare iterum atque iterum ratio manifesta refutat Summa in Divitiis quod sint Bona vitaque felix. At quoque non Tituli Fasces Insignia, quidquid Attonito vulgus crepat ore, atque evehit astris, Efficiunt dignos hoc, quo funguntur, Honore, Ut poscit natura Boni, nec proinde beatos. Si facerent, nullas foret unquam audire querelas, Saepe quod ingenti Gens extollatur Honore 284 Impia, praeclaro quam indignam munere rentur. Quin et proinde malis praeclari majus Honores Dedecus adjiciunt; quoniam magis impia facta Sublimem multa patefactae luce diei Nequitiam illustrant, melius quae ignota lateret. Propterea dignos num cultu, propter Honores, Indignos quos remur Honoribus, esse putandum? Quae magis ut videas, age, magno munere functus Quantumvis, Titulisque gravis si forte remotas Deveniat terras et longe barbara regna; Num subito facient venerandum gentibus illis Fasces atque alii, quibus hic fulgebat, Honores? Namque ut flamma calet terrarum ubicumque, nec usquam Candida nix non est, non caeli lucida signa; Sic quoque praeclari venerandum reddit Honoris Si natura Virum, talis sit ubique necesse est. Quod quia non fieri manifestum est, nullus Honoris Est decor, instabili referuntur at omnia Vulgo. Propterea varii vario pro tempore cessant Plerumque, et primae fulgorem denique lucis, Si libeat Vulgo, nec longo tempore perdunt. Scilicet arbitrio populi surguntque caduntque Et non re constant sed nomine; fingimus illos Ipsi, et propterea quia fingimus, esse putamus. Ergo cum propriae naturam lucis Honores Non habeant, subito venerandum ut reddere possint, Qui potiatur, et hunc possint formare beatum; Non erit, ut valeant prorsus Bona summa vocari. Tum cui major Honos unquam aut praeclara Potestas Contigit in terris major, quam Regibus ipsis? Desine propterea sed credere, Regna beatos Quod Hoc genus, exemplis ulla est, praesensne, vetusne Quae vacet? in terris quis Rege potentior illo 285 Unquam visus erat, Superi, qui tanta Virorum Millia conjunctis sub signa coëgerat armis, Ut prope desertum totum jam crederet Orbem, Ponte injecto Asiam qui junxerat Europamque, Et pedibus siccis calcaverat Hellespontum, et Velificârat Athon dirum tibi Graecia portans Diluvium armorum? tandem victusque tremensque Vix puppe exigua conspersus caede suorum Fugit, et extremis regni sese abdidit oris. Haeccine Regnorum Regumque est summa Potestas, Quae nequit incolumem sese servare suumque Imperium? persaepe suum quae luget honorem Sub pedibus Vulgi, cupide quod proterit omne Conculcans, quod jam magnum nimis ante timebat? Edita nimirum, ceu fulmine, saepe vaporant, Conque teruntur; uti multo parere quietum Sit His permulta potes vetera atque recentia rebus Suppeditare tibi (scis namque) exempla probandis; Donec luce palam constet non esse Potentes, Quos penes imperium populorum est. Parte revolve, Si vacat, ex alia quoque rem, et sic inspice mecum. Dicere Felicem nequeas summeque Potentem, Si quid deficiat, quod haberi possit: at ipsos, Qui populis vario late sub sidere caeli Imperitant, tantum sua nunquam extendere posse Regna videbis, uti non semper plura supersint, Quam teneant; inopes ideo videantur, oportet, Esse prius, summe quam propter regna Potentes. Plura potestatem longe cum semper ad illam Deficiant, quam quae regnando possideantur. Audin Pellaeum Juvenem, cui tota subacta est Cum terris Aurora suis, cui paruit Orbis, Flere tamen, tristesque e corde educere questus? 286 Scilicet angusto terrae quod limite Regna Arctârit natura sibi sua: namque putabat, Democriti quod prisca docet sententia, multos Esse alios aliis Summaї in partibus Orbes Atque alias etiam gentes et Saecla virorum Non a se vincenda suique expertia juris. Indoluit, quod eo sese minus esse Potentem, Longe quo partis superessent plura, videret. Adjice praeterea pacem turbantia bella, Tot comites Regum curas aegrosque timores. Hicne Potens, multus cui cingit utrumque Satelles Hinc atque inde latus, cui nil fidum nec amicum est, Qui quos regali terret gravitate, vicissim Territus ipse magis metuit? non pocula laeta Non cantus Siculaeque dapes sonitusque juvabant, Cui cervice super pendebat fulgidus ensis E tenui filo; pallebat morte propinqua Attonito similis. Nunc regnis fide, Potentem Quae te jam faciant, et reddant proinde beatum. Nunc et Amicitiam Regum pete; scilicet illa Una saepe suos evertit lapsa ruina, Saepe quoque incolumis (res est male tuta) Potestas. Praeterea clarum quae tollit Gloria nomen Non levis et fallax non futilis ipsa? putabis Scilicet hoc pulchrum, volitet quod multa per aures Fama tui, per et ora Virûm quod multa feraris? At cupide id sequimur stulti, sic vivere multis Post mortem saeclis annorum posse putantes. Aspice, quos belli fluctus rapuere Virorum Audaces animos contemtoresque perîcli: In caedes in fata ruunt, et pectore primi Opposito certant violentae occurrere Morti. Haud equidem credo, quod eum Natura furorem Mentibus indiderit: placida nam pace quieti 287 Haud minus horrescunt mortem, ac plebecula vilis. Hoc igitur subdit stimulos hos Gloria motus Scilicet ardores hos excitat; illa laborum Oblitos facit atque Pectora, dum cupiunt potiori vivere vita: Usque adeo ignari sectamur inania rerum! Ac si jam quidquam vitaї munere functos Ad nos pertineat, nostri num Fama supersit, Nostraque num vivant aeternis nomina fastis, Nomina cum sonitu quoque praetereuntia vano. Sed fac pertineat tandem; num Gloria summa Illa erit in paucas nomen diffundere Gentes, Claudere et angusto regionum limite Famam; Cum nequeas tota late innotescere terra, Quantulacumque fuat, sed semper pluribus ipse Sis ignotus? edax quoque multis efficit annis Tempus, ut omne tui pereat nomenque decusque. Inclita facta Virûm toties cecidere tenebris Obsita, nequidquam monumentis tradita Famae. Nobilitatis item decus annumerabis inanes, Hoc genus, inter res, quae solo nomine constant: Nam nihil est aliud, quam Laus praeclara Parentum: Tota aliena igitur non ad nos pertinet hilum. Hoc bona Nobilitas tantum, quod cogat eandem, Quam Nostri tenuere, viam Virtutis inire; Ne fors degeneres multum videamur ab illis, Quorum praeclaro laudum fulgore nitemus. Quanta Voluptates dicam bona denique nobis Corporeas? desiderio cum flagrat earum Mens, tunc et curis repletur et anxietate. Posterius vero, si demum forte potita est, Poenitet illarum: sese Mens ipsa remordet, Dum perit in lustris, et turpes exigit annos Desidia in tanta; carpuntur vulnere coeco 288 Vires, et morbis gliscentibus intabescunt, Et curae saevique dolores inveterascunt. Labitur interea res famaque, scilicet hi sunt Nequitiae fructus. Si possunt ista beatos Efficere unquam Homines, Naturae intendere justam Cessamus litem et contra inclamare querelis, Omnia praeposuit quod denique saecla ferarum, Et dedit esse magis multo felicia nobis? Tum desiderii quae denique finis? an ille, Pectore qui torquet crucians, restinguitur ardor? Nonne nova ardescit magis usque cupidine pectus, Inque dies coecus furor atque insania crescit. Praeterea tam nulla potest inimica videri Res animo, quam quae turbans vesana Voluptas Obtundit vires Raitonis, consiliumque Impedit et victae praestringit lumina mentis; Turpiter ex homine ut demum jam bellua fiat. Nempe hoc sunt magici cantus, hoc pocula Circes Sunt ea, quae quondam Comites Ithacensis Ulyssei In turpes vertere sues, qui volvier imo Gaudebant coeno et limosa pascier ulva. Neve putes hirtas crevisse in corpore setas, Atque ora in nares foede producta repandas, Illarum et pedibus vestigia pressa bisulcis; Mens ollis conversa Suum fuit in naturam, Pro pudor! ingenuimque gerebat bruta ferinum. Adde, quod ipsa suum simplex Natura pudorem Talibus in rebus fateatur: namque probrosis Coeca libidinibus quaerit loca, publica vitat, Deprendique timet; se damnat scilicet ipsam, Seque vel invitam tacite arguit, atque inhonesto Conscia perfundit vultum persaepe rubore. Usque adeo humanae est Rationi inimica Voluptas. Te facere hanc igitur felicem posse rearis? 289 Denique te in quamvis, age, partem verte bonorum, Suppeditare tibi quaecumque haec vita videtur; Haud unquam summa votorum in fine quiesces; Semper erit, quod deficiat, semperque quod optes. Vis ea nimirum, qua nos impellit agitque In summum Natura Bonum, movet irrequietam Assiduo mentem, nunc hac nunc jungier illa Semper ut exoptet cum re, quam credit habere, Quo sibi felicem tum possit fingere vitam: Praesertim si quid magnum mirumque novumque Objiciatur, in id rapimur vehementer aventes; Nam fore, detur uti nobis tunc esse beatis, Speramus. Quoniam vero natura bonorum, Hoc genus, est, ut, si careamus, habere repente Percupiat Mens; post subito si nempe potita est, Taedeat illorum; pertaesi quaerimus usque: Hinc variare vices animo lubet, altera semper Sectari studia, atque aliis rebusque locisque (Usque adeone quies nobis haud ulla?) teneri. Haud secus ac magnis vexatus febribus Aeger Continuo fessum mutat latus, atque revolvit Huc calidos artus atque illuc, et loca quaerit Nequidquam; siquidem fastidit cuncta; nec usquam Mollibus in stratis requies datur ulla cubanti: Sic quoque de votis transimus in altera vota. Dum, quod avemus, abest, longe id superare videtur Caetera; post aliud, cum contigit illud, avemus; Et sitis in vita semper nos torret hiantes. Haud tamen hoc ipsum longe non utile nobis; Quaerere nimirum semper, quod deficit, aegroque Esse animo, nullisque diu requiescere rebus, Ex omni nequeant quae reddere parte beatos; Ut sic jam specie falsorum et fraude bonorum Detecta, Verum tandem Summumque quod extat, 290 Mens animo queat atque suis contingere votis. Quare tam longe abducit nos devius error Propterea; quoniam, cum simplex unaque summi Sit natura Boni, disjunctum quaerimus illud Nos tamen in rebus: namque illa Potentia summa est, Quae nullius egens sibi sufficit, unaque Clara, Et summe per se pariter Venerabilis una est, Laetaque, gaudendi quae causas invenit in se: Nam si deficeret quid eorum, haud indiga rerum Non foret. Ergo Boni simplex natura videtur Unaque. Quis tanto, Superi, nos munere donet, Ut nihil optandum jam plenis deinde supersit? Quis? nisi, quod Summum est quod Simplex denique et Unũ. Nil aliud porro Simplex Summumque, nisi ingens Numinis, ut docui, Natura est. Ergo necesse est Esse Deum nobis summum Finemque Bonumque. Praeterea quidquid finitum est, quamlibet amplum, Nostra explere potest haud unquam corda: valemus Ulterius quoniam quoque vota extendere semper. Quidquid inexhaustum est quapropter et infinitum, Id nostram satiat naturam Animumque capacem; Quandoquidem nihil est, quod quaerat et appetat ultra. Hoc igitur Deus est, felices reddere tantum Qui valet, et penitus satiare ardentia vota. Ille Boni Fons omnis et omnis nostra Potestas Gloria Divitiae Decus omne et plena Voluptas, Nostrorum ille Quies Animorum denique summa est. Quare tum vita dabitur gaudere beata, Cum summo Mens nostra Bono potietur; at illo Non valet hae ulla certe ratione potiri, Ni videat, quod amet, summoque in amore quiescat. Scilicet haec misera defunctis gaudia vita Ultima debentur; neque enim contingere tanta Possumus in terris, nec summo hic Fine potiri 291 Haud minus at miseros inter magnosque labores Fortunaeque vices et vitae incommoda multa Esse datum est aliqua saltem ratione beatos, Etsi non summa, et felici vivere fato. Id fit, ubi sana et tranquilla mente vigemus. Sana quidem Mens est, cum recte judicat ipsa, Quodcumque ad nostros in vita pertinet actus; Ut bona sectetur, fugiat contraria quae sunt: Tranquillae pariter laetatur pace quietis, Stultis si careat votis et inanibus, atque Temperet affectus, magnis qui saepe furentes Infestant animum turbis; sit denique constans Semper, et anteactae nullius conscia culpae. Scilicet hanc Sapiens vitam sibi comparat omnis; Atque ita divinae praelibat gaudia pacis. Laetus, Io, clamat, si quando Navita coecam Per noctem nimbis purgatam suspicit Arcton, Quae longum nigra sub tempestate latebat; Illo jamque regit certos sub sidere cursus. Sic quoque laetitiis, age, nostra attollere magnis Mens, omnia cui summa Boni jam cognita Finis. Inspice, quo tendas, et recto siste viaï Tramite te, certumque in caelum luce sub illa Perge iter, ut simmae tandem felicia pacis Littora contingas. Auras, age, posce faventes. Nunc tibi cum summi jam meta novissima Finis Constet, ad hanc omnes cum mens quoque debeat actus Dirigere, illorum naturam ostendere par est, Qui sint; quae porro sit eorum regula, summum Dirigat in Finem quae certa lege, videndum. Principio, Quam quod consulta fit cum ratione: jacentes Somno propterea si quid tractare videmur, Vel sine consilio mentis vigilante, necesse est 292 Id non humano fatearis more peractum. Plurima praeterea sunt, quae Mens intima tantum Intra se peragit; quoque sunt, quae extrinsecus edit. De genere illorum primo felicis amorem Intus habet vitae; rationes quaerere porro Instat, queis teneat, quae sunt bona, noxia vitet; Atque ita consultans deliberat; eligit unam Prae multis tum deinde viam; cum sine potita est Denique, jam suavi fruitur dulcedine victrix. Motibus externis quoque dat, sua cuique, Voluntas Principium, et multi motus per membra rigantur, Ut Mens ipsa tulit. Non est tamen ista potestas, Cui pugnare quidem contra atque obsistere quidquam Non queat, in servos Domini quam nempe potentes Exercent; sed, uti sua Reges regna gubernant Subjectosque sibi Populos, ita Mentis aguntur Imperio nostrae sensus et subdita membra: Subdita; nam multos magno conamine quamvis Corporeos potis est motus sedare Voluntas; Attamen interdum penitus non impedit illos, Atque refraenat, ubi vi multa saepe cientur; Nec valet: usque adeo saevi plerumque tumultus Diraque seditio magno se concitat aestu. Haud tamen infesto commotam turbine Mentem Corripuisse valent et victam cogere flecti, Si tamen ipsa libens non cedat, at usque repugnet. Haec est, quam nostro sentimus corpore legem Saepe reluctantem supremae legibus aequis Reginae, nisi cum victam se dedidit ultro. Praeterea per se faciet nihil ipsa Voluntas, Rem nisi, quam facit, et finem Mens noscat agendi, Et quae circumstant, et in id quoque sponte feratur. Quapropter Vis est atque ipsa Inscitia rerum, Qua saepe a nobis nolentibus invitisque 293 Multa geruntur: uti nigras in carceris umbras Cum quis vi rapitur, quamvis eat, ire videtur Ingratîs. Non internis tamen ulla potest vis Actibus inferri: neque enim inviti quid amare Possumus, aut odio contra quid habere coacti: Tunc etenim nolletque volens, invitaque vellet, Quae veris pugnare vides manifesta, Voluntas. Quare agit in nostram cum vel divina Potestas Saepe Voluntatem, non cogit, at efficit, ultro Ut velit, immutans, et de nolente volentem Reddit. Item Metus est, quo nos plerumque coacti Quid facimus; veluti deprensi forte latronum Insidiis multum redimenda effundimus aurum Pro vita. Non est penitus tamen ut videamur Id facere inviti, siquidem pejora volentes Declinare: velut merces cum projicit altum In mare, quod nigris ferviscens aestuat undis, Naufragium metuens; nam longum vivere pauper Vult potius, pauperque domum nudusque reverti Navita, quam tota dives cum merce perire. Nonne vides gemina quam fortiter aspide pectus Sauciet exoptans lethum Regina Canopi? Exoptans potius lethum, quam victa superstes De se ut Romuleos possit spectare triumphos Victorisque truces vultus, religataque curru Ducier, atque suo pompas augere latinas Dedecore: hinc mortem jam non invita subivit, Barbaraque est Mulier Romanum imitata Catonem. Quas ignoramus, quoque res non sponte geruntur. Dum nemora et montes venatu agitaret apricos, Contectam Cephalus foliis et cespite denso Vidit post dumos latitantem arbustaque Procrin Forte suam infelix, timidamque, heu tristia fata! Credidit esse feram: certo tum protinus ictu, 294 Ut ratus in praedam, contorquet missile telum, Et ferit: humanam propior jam denique vocem, Uxorisque suae miser, ah miser! ora notavit, Oraque, supremaque errantia lumina morte. Causa quidem lethi Cephalus fuit; attamen insons Invitusque suos sub Tartara misit Amores. Mens porro vult sponte tamen non libera semper Plurima: Libertas siquidem nihil esse videtur, Quam res posse agere, et contra, velut ipsa tulit Mens, Non agere: haec nostrae jam porro in utrumque potestas Dicitur Arbitrium Mentis; quo saepe caremus, Scilicet in summum cum Finem tendimus omnes Extremumque Bonum: namque illud oportet amare; Quandoquidem nos esse necesse est velle beatos; Id cupide quamvis et semper sponte velimus. At non Arbitrio, non Libertate caremus Rebus item in multis, quae non Bona summa videri Esse queunt, aliqua sed deficientia parte: Nam quoniam partimque bonae partimque videri Esse malae possunt, optari posse fatendum est Propterea a nobis, et contra posse repelli. Hoc ita conspicuum Mens conscia vociferatur In nobis, ut nulla queat res vincere contra, Desipere insano non illos corde putantes Esse opus omnino, Mens semper ut ipsa necessum Intestinum habeat cunctis in rebus agendis; Vel quia sideris subjectam aspectibus illam Rentur, et Astrorum certa sub lege teneri; Sive quod, invicti ne rumpant foedera Fati, Tanguntur misera constricti relligione. Quod superest, quaedam nostrorum est Regula morum Normaque, conferri cui nobis semper eosdem Est opus, ut qui sint, possimus noscere, recti, Contra mendose qui fiant: namque vocamus 295 Illos esse bonos, qui primae protinus apti Per sese constant mensurae, conveniuntque; At pravos, olli qui dissensere, malosque Dicimus. Aeternae jam summa est Regula Lagis, Ordinis aeterni Ratio, et suprema Voluntas, Edita qua constant Jura immutabilis Aequi. Hinc oritur, Legem Naturae quam perhibemus; Quae nihil est aliud porro, nisi Rivus ab illo Fonte fluens, nostramque illabens amne superno Desuper in Mentem, quo sparsa rigataque novit Protinus, aeternus legis quid postulet Ordo, Quid renuat, Recti quae sit natura Bonique, Quaeque Mali, et quanto inter se discrimine distent Prava aliis. Ex hoc igitur cognoscimus omnes Indocti doctique (docet Natura superna Nunquam luce carens) fugienda petendaque quae sint. Prima tibi aeternae Praescriptaque Scitaque Legis Sunt ea, quae memori fac pressa in pectore semper Fixaque sint, tota vi mentis et impete cordis Atque animo ex omni nimirum Numinis, omne Unde Bonum, summi supremam semper amare Naturam, atque in eam votis ardentibus ire, Et nihil hanc extra, verum nos nostraque rerum Mortalesque alios hanc tantum propter amare. Nam cum non alio res Auctor sine creârit, Nec jam servet adhuc, quam sese propter; oportet, Ut, quem animae impressit jam prima in origine motum, Perpetuumque etiam modo servans imprimit, illum Ad se, non alio direxerit, inclinanque Dirigat: hinc (siquidem fieri non posse fatemur, Ut plus ille, magis quod amabile, nolit amari) Condere non nostram potuisset, quae sit amori Apta, Voluntatem; nisi tum vertisset eandem Ad sese, summeque Bonum jussisset amari, 296 Quod summum est; aliter rerum confunditur ordo. Et quis enim est adeo a vera ratione repulsus, Truncus uti et stolido constans e marmore moles, Protinus ut sese non intra sentiat ipsam Nil aliud sibi Naturam clamare, nisi unum Esse Bonum summe, quod summum est, semper amandum Atque ut perpetuo sine cordis vivere motu Non valet humanum corpus; sine amore Voluntas Sic non esse potest, non vivere: corpus at usque Ut vigeat sanum, mensura temporis aequa Compositos semper motus cor edat, oportet; Est itidem nostro mensura in amore modusque, Est ratio, ultra omnem nimirum Numen amare Mensuramque modumque, et nullo sine teneri. Huc Amor, huc quantus quantusque est, impeto toto Currat, uti nusquam tenuis vel rivus ab illo Divertat cursu siccis distractus arenis. Illi opus est omnes mentisque animique referri Vires, atque alia in nobis quae est cumque potestas; Quandoquidem quae sunt ea nostra, recepimus ipsi Propterea a summo cunctorum Auctore bonorum. Protinus aeternae summus quoque postulat Ordo Legis, uti simili nobis quos esse videmus Mortales alios natura, propter eundem Tum pariter Finem atque ab eodem Auctore creatos; Hos uno, quo nos, ut complectamur amore, Postulat, at Finem communem propter: amoris Hujus et alterius cujusviscumque profecto Ille quidem causa esse et meta novissima debet, Qui tantum se propter amandus: id ultima namque Exposcit summi Finis natura Bonique. Hunc tibi propterea rebus praeferre Voluntas Ultro debet, eae quaecumque existere possunt, Famae et divitiis et honoribus illecebrisque, 297 Nec non et caris praeferre Parentibus, ipsis Et Natis, usquam vel si quid dulcius extat, Praeferre et vitae quoque et ipsis denique nobis; Nec tantum praeferre, sed ipsum in rebus amare, Res omnes per quem subsistunt, omnibus Unum. Namque has, quo Numen, si prosequeremur amore, In rebus Finem Mens constituisse creatis Privatisque bonis summum extremumque repente Nostra videretur; fierent ut protinus inde Omnia perversa summi praepostera lege Ordinis et recti rationibus absona Amoris: Nam quaecumque boni nihil a se habuere, necesse est Non possint se propter amari, at in omnibus Auctor. Nempe frui nos hoc tantum debemus, at, ipsum Quae jam cumque extra rerum sunt, omnibus uti, Plusve minusve quidem, suprema ut scilicet ejus Summi a natura magis ipsa minusve recedunt, Extremique juvant ut nos in gaudia Finis. Neu tu rebus ab his reputes hic forsan, Amorem Non purum in nobis, omni neque labe carentem Esse; Bonum quoniam, quia suave est conveniensque, Tendimus in summum, summum cum Numen amamus. Namque ea vel puri natura videtur Amoris, Nullis prorsus uti rebus queat ipse teneri, Ni sint, quae placeant, delectent, conveniantque: Ut nihil est, oculis aliud quod cernere possis, Splendida quam radiis quae fulgent corpora lucis. Propterea in summum, summeque quod allicit, ipsi Cum ferimur Numen; ne protinus ipse rearis Ejus Amorem ad nos ad commoda nostra referri, Verum in id ardenti mentis contendere nisu Scilicet extra nos raptos velut immemoresque. Hic Amor, in terris dum vitam ducimus, expers Optati magno semper desiderat aestu, 298 Inque Bonum summum Finemque ardescit anhelans; Indignansque velut clauso de carcere metam Spectat, et impatiens longum obluctansque tenetur; Vivit et in votis, atque illis pascitur optans. Fine potitus at est idem cum denique summo, Jamque tenet; positis votorum protinus alis, Aeternaque fruens cunctorum pace bonorum Haeret in amplexu placide, plenusque quiescit. Nonne vides igitur, quam cautum jam sit Amoris Legibus aeternis, ne ut summo in Fine creatis Haerentes cupide rebus captique fruamur; Ut facimus, specie tantum verique bonique Illusi heu! miseri persaepe: huc devius error Nos agit, infelix ruis huc insana Voluntas! Nempe voluptatem in nobis ubi saepe creavit Per, quae circumstant nos, corpora Naturaї Cuncta movens Auctor (siquidem nos excitat ista Servandum ad corpus suavi ratione, neque illis Propterea jungi, sibi qui debetur, amore Nos voluit rebus) jucundo protinus ipsi Illecti sensu, quidquid juvat, ilicet ipsis Acceptum rebus referendum hoc omne putamus. Nam quia non operam sentimus saepe juvantem Numinis in nobis, sed circum sola videmus Corpora, propterea fit, ut illis haereat ultro Inscia Mens, totoque libens jungatur amore. Hinc amor ille auri, quo capti fasque piumque Conculcant Homines; hinc nobis dulcia famae Praemia sunt avidis; pulchrosque sitimus honores Inflati tumidae vento velut ambitionis; Hinc oritur turpis quoque corporis illecebrarum Ordinis oblita Rectique in mente cupido. Omnem sic igitur nostrum nos cordis Amorem Pro pudor! in miseras res vertimus inque creatas, 299 Vertimus a summo nimirum Auctore bonorum. Haud aliam, credo, ob causam jam stulta Vetustas Numina thuricremis olim sacraverat aris Ingenti numero: siquidem, quodcumque videbant Esse voluptati sibi, protinus illud amabant, Nec non divino quoque dignabantur honore. Principio Solem ac Lunam Stellasque micantes Olim sunt Homines venerati: namque putabant Esse Potestates praeclaras scilicet illas, Unde bona effluerent in terras: deinde per omnes Dilapsi res, quidquid erat tunc utile vitae, Protinus addebant templis, votisque colebant: Quin etiam et sensum tribuebant, magnaque facta Divinamque dabant vitam formamque decoram. O Genus infelix humanum, adeone bonorum Unius Auctoris potes obliviscier omnium? Porro Naturae prima haec praecepta docentis A quovis Hominum non ullo posse videntur Unquam ignorari pacto; sit quamlibet ille Et rudis et solis nemorum nutritus in umbris: Humanae quoniam semper manet insita Menti Aeternae Ratio Legis praescriptaque Forma. Nunquam credere enim possis, quod providus Auctor, Ordinis aeterna totam qui lege creavit Naturam, humanas tantum, praestantius ullis Queis nihil in rebus, quodcumque est, nobiliusque, Atque sui similes Animas projecerit ortas Sic temere in mundum, ut nullo donârit egentes Lumine lucis, uti valeant agnoscere, quidquid Consonet Fini, nimirum quid turpe et constet honestum. Illinc propterea novit Mens, non faciendum Esse aliis id, quod fieri sibi nolit ab illis: Proin odisse homines, furari, occidere, sanctam 300 Non servare fidem non foedus, iniqua pacisci, Fallere, non animum benefactis reddere gratum, Non facile auxilium praestare, ubi possit, egenti, Esse malum vetitumque, quod a Ratione, quod aequa Ordinis aeterni pugnans a Lege recedit. Quanquam aliquae fuerint quondam (et nunc esse ferantur) Gentes, quae diro viventes more ferarum De genere illorum quaedam non esse putarent, Ut mala sunt, sed multa probarent impia facta. Sic fuit infestis habitata latronibus olim, Hi fuerant Populi, Germania; plausibus illos Tollebant magnis, veluti pro re bene gesta, Fortiter insidiis qui grassarentur, et auro (Magna erat haec virtus) possent ditescere rapto: Nimirum moresque feri corruptaque vita Barbarie aeternae poterant confundere formam Legis, et umbratum Rationis condere lumen. Si tamen iterea vel dira in Mente latentem Lucis inocciduae voluissent excutere ignem, Inque suae interius Rationis templa reverti; Collustrata illo Mens sanctae lumine Lucis Protinus aeterni Formam vertisset ad Aequi Vel caligantes oculos, atque Ordinis ipsam Vidisset speciem; tum denique scîsset Honesti Naturam, et contra quid pugnet, deficiatque. Est tibi praeterea Lex immutabilis omnis Naturae; quoniam supremi convenit Aequi Legibus, et nullis non temporibusque locisque Convenit: ipsa prius nam si convenerat illic, Quanam post eadem haec alibi ratione repugnet? Hinc tu perfacili potis es cognoscere pacto, Non Hominum solo a consensu nomen Honesti Et Turpis pendere, sed ipsa legiferaї Naturae ratione, sed aeternae Ordine Mentis. 301 Nos equidẽ naturam utriusque, quid extet utrumque, Detegere, at nunquam porro mutare valemus, Atque id, cum volumus, facere, ipsum ne sit honestum, Ne sit turpe, quod ante fuit: cum scilicet extet Semper turpe, quod est, vel quod fuit, aut erit unquam Turpe semel; quod item semel est, id semper honestum. Propterea tota quae Gens tam barbara terra, Quae veracem animum comem fortemque piumque Et gratum et memorem benefacti aequique tenacem Non probet, et laudans non diligat? atque superbum Contra et crudelem malefidum legifragumque Ingratum Patriae sanctisque Parentibus et Dîs Non damnet subito; non horreat? ergo videri Nos ad justitiam natos debere, necesse est, Juraque natura sancita in mentibus ipsis, Consensu haud Hominum; qui protinus utilitatis Ad normam referant, vitanda petendaque quae sint; Proptereaque malos poenae terrore minantis A scelere avertant. Tantum at si poena coërcet, Non Natura Homines; unde unde illa insita tandem, Suppliciorum omni penitus terrore metuque Sublato, mentes agitaret cura Nocentum, Ut nequeant placidam et pacatam degere vitam? Est quiddam in nobis, quo nos cognoscimur ipsi Teste velut, prave quod agentes increpat usque, Laudat et innocuos contra culpaque carentes. Semper proinde Bonis hinc gaudia suppeditantur; Opprimit at contra malus impia pectora moeror, Conscinduntque Animum Furiarum Acheruntia Monstra. Utque canis levisomna solent tibi pectora fidi Ante fores agere excubias: si namque ferentem Fors videat tacito leviter vestigia gressu Furem in tecta; fero consurgens protinus ore Adlatrat, magnoque domus clamore timentem 302 Arcet ab ingressu; vel si jam tecta subivit, Sic fugere a laribus vacuum compellit opimis; Conscia Mens itidem nostri fidissima custos In scelera inclamat longe deprensa repellens, Inque ingressa suis assurgens vocibus audax. Si Ratione regi tantum, rectaeque moveri Lege velint Homines Naturae ad munera prorsus Intenti sua quisque Bonum constanter amarent, Virtutes colerent et sanctae foedera pacis: Aurea tum certe fluerent Saturnia saecla; Dicere tum par est fore, ut irent lactea vulgo Flumina per terras, injussos mollia late Arva darent foetus, per et omnes undique campos Florida fulgerent viridanti prata colore; Ver foret aeternum: quoniam ratione relicta Mens tamen ad coecos interdum corporis ictus Flectitur, et rapitur frustra Regina suique Juris corporeis a motibus exagitata; Virtutisque via deflecti, juraque Legis Supremae violari, et verti cuncta tuemur, Et res ad summam faecem turbasque redire: Nam cum saepe sui sit amans plus scilicet aequo Maxima pars Hominum; Mortales, proinde necesse est, Erga alios quivis ut eorum constet iniquus, Fortunam invideat, praeclaraque facta malignis Commaculet verbis, et perfida pectora gestet, Gaudeat adversis aliorum, foedifragusque Saevus sitque rapax obtrectatorque Bonorum Intentusque malis semperque ad dira paratus. Proin genus humanum taederet vi colere aevum, Atque inimicitiis langueret denique magnis; Ni ferri inter nos leges sint coeptaque jura Constitui, positis quae corda rebellia poenis Comprimerent, diros fraenarent protinus ausus, 303 Facta coërcerent immania, corrigerentque, Denique in officio sponte ingratîsque tenerent: Proinde Magistratus si paulum cura remittat Semper pro culpa poenis intenta ferendis, Sub pedibus Vulgi Legum contemta jaceret Quidlibet ausuri vis pristina, fractaque jura. Lata igitur Lex est ideo, sustentet ut ipsam Naturae Legem, quam nos in mente tenemus; Ne queat unquam ausu violari impune protervo. Attamen haud ullis obstrictus legibus unquam est Vir bonus et sapiens: quoniam, celare vel omnes Si queat, injuste nihil ille et turpiter unquam Audeat, ipse sui censor morumque suorum, Ipse sibi lex, illa probans, quae justa, sequensque. Longe aliter Lydus quam quondam, ut Fabula prisca est, Ille Gyges; subito qui, magnis terra soluta Imbribus, ut referunt, cum discessisset, in illum Audax terraї subter descendit hiatum, Et molem deprendit Equi praegrandis ahenam, Aeratasque fores utero; queis vidit apertis Admirans Hominis tumulatum immane Cadaver. Annulus in digito gemmae fulgore repente Proditus est: laetus detraxit, et induit illum, Seque in concilium tum pastorale recepit Pastor et ipse Gyges: insertam ibi verteret auro Cum gemmam ad palmam, nullo a Spectante videri Quibat, at ipse videns circum omnia; protinus idem Deinde videbatur, cum in lucem redderet illam. Hujus ope et thalamum Reginae intravit, et ipsum Regem impune neci subitae dedit, atque ita letho Sublatis, obstare ratus quos posse, repente Omnibus invasit regnum, et Rex prodiit ingens. Nec quisquam scelera haec patrantem dira videbat. Si vero Sapiens hoc aurum possit habere, 304 Num putet idcirco sibi plus peccare licere, Quam si non habeat? Nimirum semper honesta, Non occulta sibi quaerit; clam solus id audet Tantum, quod fieri coram quoque Judice possit. Nunc age, tam varii in nobis jam deinde quid ipsos Ad mores faciant Affectus, inspiciendum est. Hi tibi sunt animae Motus, ut diximus ante, Concita queis sequitur, quidquid se percipit intra Esse bonum, vitatque malum, quodcumque videtur. Protinus hic vultu se Stoica Turba severo Objicit, et cunctis purgate Affectibus aegras, Inclamat, mentes; ac si mala ocnstet eorum Natura, atque animos, ut morbi corpora, vexent: Esse nec hoc aliam, credo, putat ob rationem, Quam male quod videat plerumque Affectibus uti Commotis Homines, et diram mentibus inde Perniciem inferri: quod jam ratione recedit Tam procul a vera, quam si quoque crura manusque Esse malas, oculosque et linguam evellite, clamet: Namque Homines persaepe mali convertere in usus Crura manusque solent et linguam et lumina pravos. Tu tamen, O, resonans strepitu quem Porticus audit, Quisquis es, humanum, si jam potes, exue pectus, Motus Laetitiae procul aufer, et aufer Amoris Atque Odii, pariterque Metum pariterque Dolorem Spemque Iramque, genus quaeque hoc sunt, caetera tolle; Quid jam ultra, stolidi nisi pondus inutile trunci, es? Tune auferre paras, quo pectora providus Auctor Armavit, fugiant ut noxia, proque sequantur, Quae bona sunt, seseque malis defendere possint? Scilicet Affectus, ut venti velaque navis; Quae licet interdum correptas turbine puppes In syrtes in saxa ferant; tamen usus eorum Non est, ut pelago pereant spumante carinae; 305 Auxilium salsas verum scindentibus undas Ut praestent, et amica ferant in littora raptas; Affectus itidem sunt, inquam, in corpore nostro, Quos Natura quidem rectos concessit in usus, Quamvis saepe malo pravi videantur ab usu. Adjice, naufragium ponti quod Navita dirum Vitare interdum solers non possit, ubi ingens Protinus incubuit ventorum in vela procella; At regere hos nostra quimus ratione, furenti Diram in perniciem rapiant ne corda tumultu. Ergo non ima debere a stirpe fatemur Funditus ex animo motus evellier illos; Verum, ne positis excurrant finibus usquam Avecti, dominae Rationis fraena subire: Inclinant animum tum namque in recta, feruntque: Corripimur magno sic saepe in Numen amore; Idque Bonum, telis veluti flagrantibus icti, Ardenter cupimus; contra peccare timemus, Moeremusque malis, et pravos odimus actus. His Ratio certe munita Affectibus, acri Circumseptus uti Dux milite, forcior atque Vividior prodit; langueret sola sine illis. Nimirum stimulos opera in praeclara moventes Injiciunt animis, facilesque per ardua gressus Expediunt, sternuntque viam, minuntque laborem, Virtutesque artesque juvant: novitate velut cum Perculsi rerum si nos haeremus in illis Toti admirantes, tum concita protinus acri Mens desiderio ferviscit, funditus ipsam Rem, novitate sua quae perculit, inspiciendi. Inde tibi multae manârunt utilitates, Queis vita certe expertes essemus in omni Nil admirando: tamen hic quoque saepe cavendum, Ne desiderium Ratio non temperet: illa 306 Nam sine saepe solet supera se tollier audax Mens, et inaccessae scrutari aeterna Pronoeae Consilia, omnipotens voluit quae Diva latere. Si Ratio comitetur, et omnia dirigat adstans, Ira suam quoque, semper erit, ferat excita laudem; Quis vetet irasci nam sanctum propter amorem Justitiae? Quin materiem virtutibus amplam Isti suppeditant Affectus: nam cohibere Si desiderium virtus est, ne quid eorum, Quae prave fiunt, Mens scilicet appetat unquam; Propterea haud ullam virtutem debet habere, Nec potis est, qui nil unquam desideret, illo Et careat motu, cui vis adhibenda regendo est Et virtutis opus, quae vota furantia fraenet. Omnes non igitur, qui nostro in corpore fiunt, Affectus animi morbos mentisque vocabis, Excussis sed qui dominae Rationis habenis, Ac velut indomiti veterino e semine pulli, Insultant, turbasque cient sine lege furentes. Aemula sic animum quae vis movet, esse videtur Tum bona, virtutem cum tantum imitarier optat Alterius; quoniam Rationis fraena momordit: Prava sed est, faciat si moestam aegrescere mentem Propterea tantum, quia, sola quod optat habere, Alter habet. Monstrum non dira hac tetrius ullum Invidia est. Superi, precor o! removete nocentem Perniciem hanc Hominum, pestemque auferte nefandam. Sola sub exesis scopulorum cautibus, ima Vel tellure luat poenam, et triste exigat aevum; Sola, quod alter habet, sibi tantum hic optet habere. Sic, omni quoniam est expers ratione, libido Impetus est animi quidam non rectus, ut illo Infra se positis fiat Mens subdita rebus. Denique si Ratio non temperet, omnis, oportet, 307 Prava sit Affectus natura: cientur enim intus Corpore concusso turbae, commota vacillat Libertas et pulchra animi, languetque coortis Obsita Mens tenebris, corruptumque omne, quod intra est, Consilium multis erroribus indupeditur: Recta videntur enim, quae collibuere, repente Omnia, pronaque sunt, quaecumque cupidine magna Correpti exoptant Mortales, nec sua coeci, Quae sunt cumque, vident vitia omnia, praetexuntque, Si videant; omnes illa de parte tuentur Res, qua parte queant mentique animoque videri Motibus indomitis agitato convenientes. Nam veluti, si res viridis trans corpora vitri Aspicias, vulgo viridantia cuncta tueris, Aurea sed, flavo si spectes omnia vitro; Motibus haud aliter, queis Mens corpusque cietur Pro variis varias opus est res esse videri. Propterea a nulla, quamvis sit, parte videri Turpe potest, penitus sed pulchrum, si quid amatur; Ast odio si quid contra siet, undique turpe est. Scilicet his moti nos intra saepe tumultus, Si Ratio desit quae temperet, ilicet aegram Suffundunt Mentem tenebris, ut cernere verum Non queat, et prave de re proin judicet omni. Et quamvis omnis Rationem haud audiat ipsam Interdum motus; Menti tamen usque potestas Certa manet, nunquam cedendi denique victam. Si velit, illa quidem perstat, velut ardua ponto In medio circum latrantes sustinet undas Rupes, et pelagi furias immota repellit. Arte etiam faciet, nequeat vi saepe quod ipsa: Nimirum magnus sese cum concitat aestus; Tunditur atque gravi Mens oppugnata procella, In res ipsa alias si vertitur, atque ita motus 308 Si ciet oppositos; primos tum proinde retundet, Vique nova magni minuet vim saepe tumultus. Silvestres sic saepe feras per devia lustra Venator canibus capit ad sua jussa paratis. Atque ita Mens motus interdum comprimit illos, Qui turbas sine lege cient, animumque fatigant Saeviter, atque bonae corrumpunt gaudia pacis. Praeterea ut motu careat Mens libera coeco, Vixque regi qui possit, et obluctetur habenis; Monstra quidem primo perimat nascentia in ortu Principiis obstans; vigilique exercita cura Ante alia id caveat, ne turpiter illaqueetur: Nam vitare plagis ne Mens cadat indupedita, Non tam difficile est, quam captam retibus ipsis Exire et validos contra perrumpere nodos. Postremo nihil esse putem hac praesentius in re, Quam nostris parce (namque hinc impelimur) uti Sensibus, illecebras vitare, animumque retractum Rebus ab externis, magni nos unde tumultus Continuo exagitant, in Veri educere lumen, Scilicet assidue meditantem, noscere rerum Ut possit pondus, semperque aeterna tueri. Indulgetur enim plus aequo ubi sensibus ipsis, Jam Mens, quae sensus supra sunt cumque, tueri Non valet; Aeternum quapropter quidquid et extat Verum et Divinum, vix solo nomine novit Infelix: quamvis eadem tam cernat acutum Rebus in humanis, species et spectet inanes: Motibus hinc variis stulte jactatur, et aegrit. Quapropter vis tanta animum turbavit ubi intus, Ut nequeas contra violento obsistere bello, Utendum insidiis: rem subtrahe sensibus ipsam, Quae te commovit: capere arcem si nequeat vi, Obsidione fameque tamen capit hostis: oportet 309 Nam sine re magni languescant denique motus, Quae nova continuo, si sit prope, vulnera jactat. Nascitur Ambitio mortalia pectora torquens Urbibus in mediis, ubi celsa Palatia Pompae Et plausus Populi et clari visuntur honores: Tum miseri uruntur Titulorum et Nominis ergo. Ast ubi balantum possunt per pascua laeta Tantum exaudiri voces, atque Agricolarum Spectari duri, dum vertunt arva, labores; Exulat illa eadem procul, aut sopita quiescit. Ne tamen et semper fugiendo vincere speres; Scilicet in nostro latet hostis corpore, non est Quem fugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes: Non facile est siquidem sedare, vel omnia tentes, Magnos, cum libuit, motus: namque impete tanto Concitat interdum sese cruor, atque vapores Mobilitant fibras ferventis pondere plagae Usque adeo, ut perquam valido contendere nisu Debeat et contra vi magna obstare Voluntas, Inclinata in eam ne tandem prodita partem Concidat, atque truci sternatur victa sub ictu. Proinde per assiduos longum durosque labores Est opus huic mentem violento assuescere bello, Et vigilem semper vires adhibere per artem, Ne non forte pares unquam nos inque paratos Dira venenatis oppugnet cominus armis, Contra saepe valens astu, vi saepe Cupido, Spes ne stulta boni deludat inanibus umbris, Ne quo flectat Amor; ne vani corda Timores Infestent, ne quid Rationi dissonet unquam. At solis ne crede tuis te sidere posse Viribus; auxilium caelo sed posce secundum; Effoetas illo vires armare recepto Possumus, invictumque animo circumdare robur. 310 Ergo velut currus ad recte Auriga regendos Certum noscere iter debet, notumque tenere: Quod bene si teneat fortes licet impete cursus Corripiantur equi subito, nubemque relinquant Post se pulveream, nullis offensibus haeret Securus: quod si per devia raptus aberret, Quamvis vel placido juncti lenique ferantur Cornipedes cursu, nihilo minus ille, necesse est, Aut loca vexetur per confraga, seque suumque Immani currum saxo e pendente ruina Praecipitet deorsum; vel saltem denique raptus, Quo ducit via nulla, nec est opus ire, feratur. Sic vitae pariter cursus mortalis, ab ipsis Quae rapitur motis persaepe Affectibus intus, Currus equis rapitur velut a pernicibus, illac Si pergat, summum qua possit tangere Finem, Fungitur officio; sin contra devius erret, Audiat adductas neque tum Rationis habenas, Pro! quam multiplices metuet Mens saepe ruinas. Nimirum desiderium metus ardor amoris Caeteraque, in vita, genus hoc, queis saepe ciemur, Convertant animum si in terram, projiciantque, Semper ut in vita nos prave errabimus omni Non sine pernicie! quod si in caelestia motam Corripiant Mentem, Ratio indulgebit, et omnes Effundens, nam recta via est, laxabit habenas, Et sic innocuo tibi cursu vita feretur, Pulchraque tranquillo regnabit pectore Virtus. Ipsa mihi Virtus porro quid constet, ad ipsum Denique quid faciat Finem, quo tendimus omnes, Dicendum, quanquam tibi non ignota profecto est: Ejus qunadoquidem praclara laude refulges: Non ideo nostros tamen aspernabere versus: Nam si non aliud, saltem laetabere tanto 311 Scilicet ornari te pulchrae dotis honore. Virtus est igitur constans et certa Voluntas Usque aeterna sequi Legis praescripta supernae; Quae, quoniam rectam sunt cognita per rationem A nobis, Rationis item praecepta necesse est Omnibus in rebus sit certa audire Voluntas. Percipe praeterea, veluti qui corpora vibrant Per tensum vario saltu ludentia funem Sublimes, medio librentur semper, oportet: Nam si fors nimio deflectant pondere dextram Sese inclinantes in partem aut forte sinistram; Extemplo ferient labenti corpore terram, Praecipitemque trahent supero de fune ruinam: Sic nimium in partem si flectat forte Voluntas Alterutram, medio neque sese libret Honesto Omnibus in rebus, sive hinc sive inde, necesse est, Decidat in vitium, et Virtutem deferat ipsam: Semper enim in media Virtus regione locata est, Illinc cujus et hinc stipant latera utraque formae Oppositae inter se vitiorum adversaque monstra: Namque vel excedunt Virtutem, deficiuntve. At non semper idem medium constare fatendum est Virtutis: siquidem mutato tempore saepe Mutatisque locis, et quae stant caetera circum, Mutatur pariter varium: sic vivere porro Non debet ratione Vir idem semper eadem, Diversa sed pro fortuna et conditione Atque gradu atque annis, diversis moribus uti. At sibi conveniat pulchrae in Virtutis amore Semper; eam certus constanti mente sequatur Omnibus in rebus fortuna aetate locoque: Illa regat, vitaeque modum praescribat, et aequos Conformet mores, et amorem in pectora sancti Ordinis insinuet. Quin Quo summe rebus praefertur summa creatis Nimirum Natura Boni: quare una, necesse est, Sit Virtus; quoniam est Amor immutabilis Aequi: Namque ab amore suam debent fortita videri Naturam, actarum quae sunt bona pravaque rerum: Quandoquidem si rectus Amor se Numen in unum Dirigat; ut torrens, secum rapit omnia victor, Omnia recta, suo facit omnia consona fini, Atque omnes pulchris decorat Virtutibus actus. Sin contra rebus se pascat inanibus idem Cuncta quidem soli referens sibi; pravus ut ipse est, Et fallax rectis regionibus exit, oportet, Omnia prava etiam mendosa atque absona fiant, Omniaque in vitium flectant, quaecumque geruntur. Una igitur Vitrus; varia sed pro ratione, Qua modus in variis servatur rebus et ordo, In formas veluti digesta est scissaque multas: Haud secus ac uno surgens de stipite quercus Porrigit innumeros hinc illinc undique ramos Extensa, et late diffusis pulchra virescit Frondibus oblectans oculos animosque tuentum. Ipsa quidem Virtus nimium excurrentia vota Temperat, et nullis corruptum rebus Amorem Purum atque integrum divinos servat ad ignes: Ipsa qouque haec Fortis, dium quae propter Amorem Aspera magnanimo fert pectore duraque rerum. Quin et Justitiae quoque eodem e stipite Virtus Tollitur: hanc idem quoniam rigat ardor Amoris, Quo summo servire Bono contendit, et ipsi Omnia propterea, cui scilicet omnia debet, Auctori reddit. Propagine surgit eadem Denique discernens usu Prudentia recto, In summum nobis quod Finem prosit, ab illis, Quaecumque implicitos contra nos inque peditos 313 Extremo valeant prohibere a Fine Bonorum. Hae tibi sunt arcto sese inter foedere junctae Virtutes adeo, nimirum ut nulla suarum Namque Amor aeterni pariter complectitur omnes Aequi, quo sequimur rationi consona rectae. Nam neque Justus is est, qui non sibi temperet, atque Sit Fortis pariter, sit Prudens: jurane Princeps Aequa dabit facile illecebris corruptus et auro, Tentarique minis qui possit, et inscius aequi? Vera neque esse potest Prudentia, quae sibi nullis Temperat in votis ignava et iniqua: quod ipsum Dicere de reliquis possis Virtutibus: ergo Nulla deficiens de parti plenaque Virtus Denique si non est, Virtus tibi non erit unquam. Hujus, quod superest, varias age percipe formas. Et primo (siquidem Virtutes anteit omnes Princeps Duxque chori, lumenque ministrat et effert) Jam nihil est aliud Prudentia, noscere summum Quam, constet quid nempe, Bonum, in summumque necesse Qua sit item ratione viae contendere Finem; Nec tantum, quid sit vitandum quidque petendum, Noscere; verum illud semper vitare, quod obsit, Idque sequi, quod prosit, et id constanter amare. Scilicet haec vitae Virtus Ars certa regendae Claraque lux Animo est; illa quodcumque peractum Est duce, vix ullas fraudes vix ulla timendum Errorum, quibus haec offendat vita, perîcla. Ipsa caput merita cingit Regina corona, Ipsa tenet sceptrum, Virtutibus imperat ipsa: Quantum magna tamen reliquas supereminet omnes, Eloquar invitus, tantum Prudentia rara est: Nam, quid sit rectum quid pravum qualibet in re, Mutato quoniam res ipsae tempore semper 314 Mutatisque locis et quae stant caetera circum, Aspectu vario mutantur dissimilique, Artis opus magnae cognoscere consiliique est. Proderit anteactos rerum meminisse per annos Gestarum, et quidquid veterique novaque notatum Proditur Historia, atque omnes evolvere fastos. Tum super his Animus praesentia noscere debet; Quae rerum natura, status quis temporis extet Ingeniumque Virûm: nec non opus esse futura Quis neget ex aliis, quae jam sunt, quaeque fuere, Propterea ut possis ratione educere multa, Quid fieri nequeat nisi prave, quidve probandum. Multus at hic rerum variusque requiritur usus; Et nisi non longis tandem venit usus ab annis. Non animos igitur Juvenum facere ulla sagaces Gestarum poterit brevis experientia rerum. Haud tamen hac illi prorsus Virtute carerent, Consilia in dubiis vellent si exposcere rebus, Et dociles semper praebere Monentibus aures. Nam neque saepe Viros aliorum inquirere mentem Rebus in ambiguis puduit quoque. Saepe quod uno Lumine non videas oculorum, utroque videtur Recluso. Quantum Sapientum proinde petitum Consilium multis saepe attulit emolumenti! Praeterea Prudens animo pollere sagaci Debet, ut in certum quae sint mage idonea finem, Multis inveniat de rebus, et eligat apta; Quin et solerti peragat ratione, viaque Dum graditur coepta, ne quae res obsit eunti, Huc circumspiciens mentem convertat et illuc Solicitam, coeptisque objecta incommoda rebus Vitet, et offensu declinet cautus ab omni. Attamen interdum nihilo minus usque sagacis 315 Solertis cautae et quantumvis omnituentis Fallier humanae videas ea prodita mentis Consilia, eventu nec saepe probata secundo. Scilicet humanis gaudet colludere rebus Fors, ut vulgus ait, nec opino vertere cuncta Adventu, quae tunc Hominum Mens cumque parabat. Propterea variam quia rerum conditionem Scit Prudens, nunquam, cum fecerit omnia, certus Secura eventus expectat mente futuros; Prorsus ut in vita rerum nihil accidat omni Ullarum, non posse quod accidere ipse putârit. Vidimus, ingentes aliqua persaepe paratus Belli cum fierent de parte, et cogeret amplis Armipotens turmas regionibus undique Mavors, Vidimus affectos illius Gentis amore Tunc aliquos certas sibi jam promittere palmas, Speque vorare Urbes, et jam numerare triumphos. At post commotis contrarius exitus armis Contigerat si forte, et jam omnis prodita corde In ventum spes difflueret; tum scilicet illos Mirari insolitam veluti rem, quamque futuram Crediderant nunquam. Mirum nil accidit illi Et nihil insuetum, sapiens qui corde sagaci Eventus rerum varios cognovit, in ipso Plerumque incertis praesertim ludere bello Fortunam vicibus; quapropter comparat aequum Adversis animum rebus pariterque secundis. Et quoniam media est inter contraria Virtus Hinc vitia atque illinc; medium rationis, oportet, Propterea teneat Prudentia; cujus utrumque Cingunt monstra latus pugnantia: namque, necesse est Sint, quae deficiant, quaeque excedentia constent. De genere hoc vitium est, cum pravo ardescimus aestu Votorum, nimiaque bonis pertenuibus atque 316 Infra nos longe positis longeque pusillis Soliciti cura cum haeremus, et irretimur. Hac quoque parte nimis medio a Virtutis aberrat Astus, perversa quo quis regione viaї Nititur in finem quemvis, fraudesque dolique, Fallere queis alios hominum gens improba gaudet. Virtutis medio contra Mens excidit ejus Deficiens; quasvis temere illa et praecipitanter Nimirum aggreditur cum res, neque cogitat ante, Quid sit opus facto; proinde et mutatur in horas Sive levem ob causam seu nullam, nec sibi constat; Nec non et rebus quoque cum pigratur agendis: Nempe prius quam res ipse aggrediaris agendas, Consultes, opus est; at, postquam coeperis, illud, Quodcumque est, properans mature perfice factum. Porro, Justitiae quae jam sit origo, sit ejus Et quae natura et proprium quod munus, agendum. Illa Virûm jungens sese inter saecla coëgit In commune Bonum: siquidem dissolvitur omne, Si caret hac, foedus; sine quo quis posse putabit Vivere vulgivago Gentes de more ferarum? Ipsa etenim genus humanum Natura coëgit, Alter ut alterius nimirum semper egeret Auxilii, inter se caperentque et mutua ferrent Subsidia, et solis unquam non esse liceret: Propterea in pagos urbes et regna coacti Convenere Viri; possent ubi moribus isdem Atque isdem pariter sese inter legibus uti. Nam cum principio premeretur vulgus ab illis, Qui vi quique opibus pollebant, usus ad unum Confugisse fuit praestantem, qui retineret Jure pari imbelles cum fortibus, aequaque legum Ferret scita, queant hae semper ut omnibus una Voce eademque loqui: nam si sine legibus esset, 317 Perpetua mortale Genus se clade repente Mutua conficeret. Quasdam quin esse necesse est Latronum leges; neque enim ulla posse vel illos, Qui scelere atque malis pascuntur, vivere certum est Justitiae sine particula: si namque quis horum Surripiat praedam Sociis latronibus ipsam, Vel non hanc aeque dispertiat, haud putet ultra Inter eos superesse locum sibi; namque vel illum Foedera turbantem fugient, tollentve necantes. Quare qui violat communia foedera pacis, Sanctaque Justitiae conculcat jura, videtur Monstrum, quo Generi non est infestius ullum Humano; quoniam quid perniciosius olli est, Quam quae sunt hominum commercia solvere, et ipsam Hos ad egestatem naturae velle relabi. Ergo cuique suum tribuendi certa Voluntas Justitia est: jamque haec una e propagine ramos Scinditur in geminos; poenas et praemia confert Altera pro meritis pro conditione Virorum Ut cum distribuens urbis spolia ampla subactae Rex tanto majora Duci largitur et illi, Qui se praeclaro super omnes extulit ausu; Praevertunt alios quantum Virtutis honore: Obtinet haec medium rationis, et altera Nam res commutat rebus, neque respicit ultra Ipsa aliud quidquam, quam par ut constet utrinque Permutandarum pretium mensuraque rerum: Omnia natura quanquam communia constant, Privatumque nihil; tamen et communia primo Quae fuerant, sua fecerunt vel forte vel armis Vel quondam in vacuum veniendo aut denique pactis Legibus; ex illo quia quisque, quod obtigit olli, Jam tenet, haud illo depelli jure valebit E propriis; neque enim alterius sunt commoda tanti, 318 Foedera privatam ut rumpantur ob utilitatem. Hujus quapropter si quis non servat utramque Justitiae partem, jus laedit protinus, aequam Et violat legem; Ratio nisi suadeat ipsa Praescripto rigidae tum forte recedere legis; Nempe infinitis quoniam, quaecumque geruntur, Res variare queunt rationibus, et tamen omnes Lex nequit idcirco comprendere praeque videre; Ut Ratio legis vim temperet aequa, necesse est, Interdum, et variis, quae tum contingere possunt, Pro rebus varie legum plerumque rigorem Molliat, et normam deflectat semper ad aequi. Nunquam depositum proin reddes, quo perimat se, Insano gladium, neque Civi inferre paranti In Patriam bellum reddes, quod credidit, aurum. Hic operae pretium est paucis inquirere, quemnam Nempe illata malo graviori injuria laedat, An mage, qui suffert, an qui ferus intulit ipsam? Forte putes, videas illum cum flere querique, Hunc animo contra nimium insultare feroci, Omne malum soli, patitur qui scilicet, esse. Et tamen hunc longe miserum minus esse fateri Debes, alterius factis qui urgetur iniquis, Quam qui injustitiae; namque hinc injuria manat, Obruit indigno foedans se crimine; pejus Quo nullum queat esse malum, nec reddere possit Proinde magis miserum: quare fatearis oportet, Vulnera quo graviora animi, quam corporis extant Nimirum, laedi tanto crudelius illum, Qui scelus infelix faciendo suscipit in se, Cogitur alterius quam qui subjisse furorem: Et veluti multo est id honestius auxiliante Largiri benefacta manu, quam scilicet illa Accipere, idque magis peragendum, praeque ferendum; 319 Est inferre malim sic turpius, et mage multo Vitandum, quam vi dira tolerare receptum. Haec injustitiae namque est dana poena, venenum Ut bibat ipsa suum, seque impetat ipsa nocendo: Proptereaque pati satius sit facta superba, Quam facere; Auctori siquidem mage noxia constant. Non minus at sanctis pugnat cum legibus Aequi Velle scelus scelere ulcisci: facinusne probemus, Quod male patratum est, imitando turpiter illud? Ipso nempe malo non vincitur, at benefactis At virtute malum: nempe exarmatur ita omnis Nequitia, imbellesque exercet inaniter iras, Amittitque suum contemta injuria virus. Et quia Justus is est, aliis qui debita confert, Et varia in varios facit id ratione modisque, Justitia haud una ratione et nomine constat. Sic cum mente pia supremum Numen adoras, Et Majestatem, qua pollet, ob infinitam Testaris cultu Dominum rerumque Potentem, Auctorique tuo totum quoque reddis amorem, Relligio est: hinc sunt arae delubra precesque Votaque, sunt multo quoque sacra halantia thure. Illa erit et Pietas, Patriae cum debita carae Solvimus officia; ut cum armis defendimus ipsam, Olli et praesidium virtute decusque paramus. Quandoquidem primas vitales hausimus auras In patria tellure; solum reptantibus illa Praebuit infirmis, alimentaque suppeditavit, Ut facit, atque malo tutatur ab hoste ferisque. Indidit hunc animis patriae Telluris amorem Natura, ut quovis sub sidere possit ubique Terra coli; sic et montes vallesque profundae Pulsatique salo scopuli, nigraeque sub umbris Silvae et littoreae qua fluctu agitantur arenae 320 Atque ubi tristis hiems brumalibus omnia nimbis Vexat et aeterna glacie tegit, atque ubi caelo Sub calido fervent late loca, Solque perurit Saecla Virûm, ut voluit Natura, ea quaeque Praestat item Pietas, quoque ne Genitoribus ipsis Sit Proles injusta, quibus vitamque referre Et bona, cum vita quae sunt ea cumque recepta, Omnia debemus: quoniam non lumina clari Alma sine hic unquam possemus cernere Solis, Saepe nec humanos nec rectos discere mores. Propterea poscunt humana aeternaque jura, Semper ut a nobis, qui nos genuere, colantur Obsequiis magno nec non et amore Parentes; Dum vivunt, illis ut egentibus auxiliatus Praestentur quaecumque ferendo incommoda: nunquam Par quit enim his Soboles quantumvis grata referre. Illos Eumenidum cretos de sanguine credas, Proinde et vipereo potos pro lacte cruore, Quicumque ingrati Genitoribus inventi sunt, Et sanctum ausi sunt Nomen violare Parentum. Si licet, atque aliis si mos sua saepe Poëtis Jactare, hic de me nolim non dicere, tales, Blandiri seu mi voluit Natura benigna, Seu Sortitum, ut primos remeando detur ad ortus Si, queiscumque velim nasci, non regius esse Ambirem sanguis, neque Croesi divitis haeres. Hos ego non alios legerem. Quam magna duobus Tollendi fuit illa mei, quam grataque cura, Quam dulcis magnusque labor; mi in pectus amorem Justitiae, et sancti fundebant semina Honesti Exemplis, pariter haud mollibus usque monentes Praeceptis Puerum, cultis et moribus illi Certabant tenerae formare exordia vitae; 321 Ipse bonas voluit Genitor ductare per artes; Et sacros mecum latices Permessidos undae, Naturae sibi nota et mecum limina adibat. Nunc vero de me quid poscit uterque? nisi una Ut pro tam magnis referatur gratia rebus; Scilicet ut possint laetarier ubere fructu Non curas caruisse suas, tantosque labores Incassum haud cecidisse. Utinam in me Pignora laeti Grata recognoscant, et me referente, quod optant, Propterea patrium pertentent gaudia pectus. A me sic, aliis sic me melioribus illi Natis, ut par est, atque ut meruere, colantur; Incolumesque superstitibus gaudere piisque Possint in longam pariter placidamque senectam. Poscit Justitiae quoque Virtus, esse colendos, Doctrina qui sunt aetate et honore priores, Propterea, quoniam debet reverentia dignos Usque sequi. Nunquam velle et pugnantia veris Dicere, Justitiae est: nimirum indebita reddit Ille aliis, ut decipiat, qui falsa profatur, Et simulat factis ficto et mendaciter ore. Justitiae est etiam benefactis reddere semper Gratum animum memoremque et sponte referre volentem: Non hoc jam vitium magis execrabile constat Ingrato; si praesertim contraria reddat, Noxiaque accepto referat pro munere dona. Atque utinam ipsam se cognoscere Mens ingrata Possit, ut est intra; se visa horresceret ipsa Protinus, et morem fors emendaret iniquum, Immani vel more ferarum deteriorem. Omnibus Ingratus miseris nocet: efficit isto Namque Homines pacto minus ad benefacta moveri. Carminis a recto paulum deflectere cursu Officii memorem rursum locus admonet et res; 322 Nil ita quandoquidem cupiam vitare, magisque Horrescam, quam ne possim male gratus haberi: Quos mea Musa Viros sibi jam devinxit et amplum Unde sibi decus adscivit, persolvat eisdem Munus fas aliquod medio ex Helicone petitum, Si queat; haec superat vires sin gloria nostras, Ex animo certe, quodcumque est, illud habento. Ut primum lucem educti venere sub almam, Hi tibi tum nostri non displicuere Labores, FRANCHINE, o magnum Nomen mihi, grandia cujus Nulla dies memori benefacta e pectore demet: Absentem atque tibi me ignotum caetera ad Urbem, Qua nihil in terris majus meliusque, vocâsti; Nam tu agis hac magni Legatum Caesaris Aula Curans res Patriae (Te vere in publica natum Munera res magnas belli pacisque secantem Gallia consilio Juvenem mirata sagaci est Jamdudum; tibi tunc annis Prudentia major, Omnigena quam cum Doctrinae dote jugâsti). Adveniens quantum laetatus ego Hospite tanto! Exinde et nostrae laus addita quanta Camoenae! Et jam si queat ipsa, sibi quod posse videtur Te laudante, quid ad decus immortale requiram? Me tibi Posteritas acceptum nosceret omnis, Longaque me gratum perhiberent saecula Vatem. Nec patiar, te praeteritum indictumque relinqui, (Quanquam exinde tuis quid possit laudibus addi?) JACOMELLE Amor o Phoebi Aonidumque Sororum, Quem doctas illae cupidum duxere per artes, Atque animo scire et saepere inseruere capaci: Num prodire tuo nostri sine nomine versus Possint, non leve sunt qui per te nomen adepti? Namque per ora Virûm ferimur, lateque per omnem Ausoniam, et Latius qua sermo est cumque, volamus 323 Te laudes vulgante, quibus mea carmina tantum Tollis, ut affectent vita gaudere perenni. Ambiri quid enim queat hac praeclarius in re, Quam prope divino celebrarier illius ore, Cujus Fama Viri per magnas inclita Gentes Fertur, et aeterno laudum praefulget honore? Justus is est quoque, qui pluris non aestimat aurum, Quam par sit: rectos proinde elargitur in usus, Munificaque manu, quantum licet, haud sinit ullos Dura in pauperie tristem producere vitam. Hos et fortuna, Superi, donate manenti, Hos et inexhaustis auri cumulate metallis, Publica perpetua vivant in commoda vita. Haud tamen ingentes subito profundere nummos, Atque ubi non sit opus, Ratio suadebit: egere Namque Homines, constant queis prodiga corda, necesse est: Cum vitanda prius (Ratio sic suadet) egestas Sit propria, alterius quam sit tibi vita levanda. Et quoniam exhaurit fontem quoque Prodigus ipsum, Et facit, ulterius ne possit; saepe liberet Quod facere; idcirco sese praestare benignum Plus juvat oficiis, quam deficientibus auri Divitiis: fundum neque eis exercita Virtus Invenit; ast, illinc eadem quo largius haurit, Uberiora scatent: quapropter pulchrius atque Splendidius multo est plus a Virtute levandis Auxilii miseris, quam plena promere ab arca. Non nobis Homines, verum mage nascimur ipsi In commune bonum, possimus mutua ut inter Nos prodesse; velut sunt nostro in corpore membra, Quodlibet intentum vitandam ad Totius omnem Perniciem, atque alias partes et membra juvanda; Quandoquidem tantum velit unumquodque valere Si sibi, non Toti vitam producere possit; 324 Extincto intereat quo protinus omne, necesse est. Auri nec tantum facilem te in munera praesta; Verum in convictu quoque moribus effice suavem Jucundis, placeas caris ut carus Amicis. Nam neque sanctius est porro neque firmius ullum Foedus Amicitia; cum vitae scilicet aequis Moribus assimiles inter se propter Honestum Conveniuntque ineuntque Viri certamen Amoris. Illud enim in quovis si conspiciamus Honestum, Nos ratione movet mira, ad seseque repente Allicit, atque ipsum, cui sit, proin reddit amicum. Tum quid amabilius, similis quam vita? voluntas Nam si eadem, par et studium sit utrinque, necesse est, Quisque suo haud aliter tum delectetur Amico, Ac foret ipse alter: fieri hoc de pluribus unum est. Proin bene sit, cupimus, quicum conjungimur; ille Nec minus et nobis optat bona quaeque vicissim: Atque hanc inter nos manifestam reddere mentem Certamus: bona sunt igitur, queis foedus Amici Mansurum feriunt magni sese inter amoris, At bona, quae sancti manant de fontibus Aequi: Foedera perpetuos proin sunt mansura per annos Justaque sunt ea sola, bonum si propter honestum Mutuus hinc amor atque illinc reddatur amori. Utile sin spectent, vel quod delectet, oportet, Protinus ut nomen commutent; esse videri Cum nequeant sua quaerentes sibi commoda Amici: Si namque utilitas, vel quae jucunda fuere, Deficiant; fieri variis quod saepe necesse est In rebus, pariter dissuta repente videbis Mutua Amicitiae dissolvi vincula ruptae. In manibus Divam dicunt, qui fingere gaudent, Astraeam gemina libram cum lance tenere, Nec frustra; quoniam suspensum hinc inde quod aequo 325 Pondere libratur, neque lanx superinsilit ulla, Nec premitur deorsum, medioque immota tenetur Utraque, Diva tibi Rectum pronunciat illud: Quod si quid magna sursum levitate feratur; Vel contra nimii momento ponderis ipso Peccet; ut excedat nimirum, deficiatve Justitiae a medio; debes utrumque fateri, Lancibus in mediis cum non libretur, iniquum. Injustum est igitur, majora minorave Princeps Praemia si meritis confert, vel crimina poenis Si plectit nimiis, vel si connivet in isdem: Injustum pariter, si res mutata minore Sit pretio vel item pretio majore, petatur Si prorsus sterili nummorum foenus ab auro: Si minus ac pactum est, vel longe tardius aequo Solvatur; nec item reparentur noxia multo Damna illata malo: tu caetera de genere horum Adjice, quae longum mihi sit, si dicere coner. At non Justus eris, nisi certa pectus obarmes Atque animum Virtute, queat quae reddere Fortem; Quandoquidem superanda manent tot dura laborum, Totque pericula sunt tot magna incommoda vulgo, Queis misere vita semper tentamur in omni. Provida nimirum Mens Numinis, exilii hujus Vili forte capi ne nos possimus amore, Sed Patriae expectata in gaudia suspiremus Caelestis Patriae atque His interseruit rebus mala multa, dolorum Infestam segetem; morsu quae suscitet acri, Admoneatque animum, quaerendum scilicet illud Esse Bonum, summum quod constat perpetuumque. Propterea quantis, dum tanto in turbine vita est, Hic Animus curis, corpusque doloribus aegrit, Quisnam erit, ignoret qui vivens, quamlibet idem 326 Dives honoratus sanus Rex denique constet? Quare, cui tantum restet transire malorum In vita, Sapiens forti se pectore debet Munire, ut magnos victor dirosque repulset Incursus animo; vel si non illa repelli Vis queat, immites tum saltem fortiter ictus Perferat, atque animo nunquam succumbat inerti. Est tibi proin medius, Fortem quem dicimus, inter Audacem timidumque; quia audacemque necesse est Temperet audita Ratione animumque timentem. Et quoniam Virtus subeundis ista perîclis Exercet persaepe suos, pulcherrima certe Inter Bellantum vultus praefulget et arma Inter perdendae tot certa pericula vitae, Justo ubi nimirum certatur Marte, velut cum Pro Rege et Patria pro Relligione geruntur Bella Viris: nam virtutem pugnare necesse est Hanc pro Justitia: proin insidiasque dolosque, Nullo posse videt quos cum illa foedere jungi, Effugit, et forti tantum rem pectore contra Aggreditur; neque se letho temere objicit audax; Scilicet ad vitae subeunda pericula magnas Exposcit causas: adversam optare procellam Nempe in tranquillo, delirum est; subvenit illi Tum Sapiens tentum, cum jam furit excita contra. At caveas ne te, cum fortiter egeris, ardor Extollat nimium, atque alios super evehat omnes Despectantem animis cunctorum facta superbis, Solus uti cupias sic princeps esse videri: Difficile est etenim cunctis praestare volentem Ullo jure pati te vincier, assuetusque Cedere nulli Animus potius superare volet vi, Quam par justitia fieri: hinc injuria manat. Vera animi Virtus tantum sibi quaerit honesta, 327 Et princeps vult esse, nec, ut videatur, id optat, Nec, de se ignarum quid vulgus praedicet, audit: Lubricus hic certe locus est, consistere vix ut Possit, qui magnis persaepe laboribus audax Susceptis, toties rerum vitaeque perîcla Fortiter invasit: petitur nam deinde superbe Gloria gestarum merces ut debita rerum: Fortis et hanc Animus debet contemnere victor. Hujus item quoque materies Virtutis opusque est, Adversis nunquam rebus succumbere, nullisque Expugnato animo violentis cedere plagis; Oppositas verum tolerando obtundere vires. Praeclaros animis ingentibus inspice paulum Heroas, sanctae qui Relligionis amore Justitiaeque,minas inter tormenta dolores, Vitam exhalabant, quo ferrea vincula vultu Oraque Carnificum flammas ensesque securesque Impavidi ferrent, ipsam quo denique mortem! Aspera laturum fidenti pectore Fortis Vir fore se sperat, Ratio cum poscet, et idem Impavido constans animo patiensque laborum est: Obfirmatur enim in tolerandis tristibus, omni Inque malo placida mente immotaque ferendo: Atque pari perfert adversa secundaque vultu, Recta firmus enim semper manet in ratione: Nam magnae levitatis item est res ferre secundas, Quaeque fluunt Tum neque praeclaris capitur fulgoribus auri; Angusti siquidem est animi longeque minuti Divitias (adeo sibi Mens vilescat?) amare: Est quoque Magnanimus; recti nil linquit, honores Quod pariat pulchros; non propter at angitur illos, Aestu non illis nimio suspirat habendis. Tum quoque fac habeat; nihilo jactantior ibit 328 Propterea, et vulgo non sese attollet ab imo. Quin et majori multo ratione vocabis Magnanimum, Finem qui propter nobiliorem Non famam et pulchros quantumvis quaerit honores, Quaeque Hominum in pretio sunt, despicit omnia victor. Cor magnum est igitur, quaerit quod Numen, et ipsum Omne Bonum votis exardens omnibus optat. Proptereaque, quod hoc minus est, haud aestimat hili. Ille tibi triplici Virtutis robore tectum Pectus habet circum, quem nec praevisa, nec ipsa (Hoc opus hic labor est) nimirum inopina manenti Concutiunt animo; magno Virtutis ab usu Quandoquidem solidae tum mentis habere necesse est Confirmatum habitum; ne protinus illa vacillet, Saepe repentina si vis adversa procella Ingruit, et subitis oppugnat concita plagis: Cum se non liceat, velut in praevisa, coacto Undique praesidio munire, animumque parare. Non est praeterea Virtus, praeseferat ejus Quantumvis speciem, et Virtutis imagine fallat, Ipsi sponte sibi diram consciscere mortem. Scilicet Insanis hoc saepe ignavia suadet. Fortem tune putes, cui non tolerare potestas Rerum et fortunae et jacturam denique honoris Caeteraque; in sese quae fuerunt dira paventum Dextram armare Hominum, vel letho ut talia vitent? Propterea invictum ne rere fuisse Catonis Illum atrocem animum; quin ipsum vicit eadem Denique fortuna, qua vicerat omnia, Caesar: Fecit enim, hostiles ne posset cernere vivus Victoris vultus, de seque videre triumphos. Dicere deberes magnum invictumque, superbum Denique si scîsset cordis posuisse rigorem, Atque immoto animo atque immoto cernere vultu, 329 Quod fors cumque ferat, nihil hostilique moveri Fortunaque sua: nimirum hoc vivere Fortem est. Praetrea Fortem non possis dicere, tantum Quem levis interdum furiali injuria taeda Exagitat, contra privato ut cernere bello Sponte velit, maculam quovis ut sanguine demum Hostilive suove sui detergat honoris? Scilicet haec animis verae Virtutis egestas, Ut famam dulcemque velint profundere vitam, Aut alii eripere; offensae ne crimen inultum (Insnire putes adeo nos posse?) supersit! Denique si media Fortis ratione recedet, Ut docui, aut praeceps violento Audacia motu Gliscet in abruptum rapiens; gelidive Timoris Concutiet mentem torpens natura paventem. Virtuti oppositum est, Fortem quae reddit, utrumque Hoc vitium; excessu nimirum Audacia magno Tollitur hinc, humilique Timor pede claudicat illinc. En tibi jam complet numerum, clauditque coronã Ultima Virtutum, nimias quae temperat omnes Corporis illecebras, praesertim rebus in illis, Omnia quas pariter sectantur saecla ferarum; Ut gula quas poscit, turpesque libidinis aestus. Bellua propterea, qui non sibi temperat istis, Dicitur, ejusdem quoniam e genere esse videtur Naturae, pariter dum moribus utitur isdem. Proinde cibis nimiis haec abstinet, ingluviemque Atque avidos Virtus moderatur sobria potus; Quandoquidem tantum Ratio concedit utrosque, Corporis ut vires reparentur; at opprimit illas, Ingerit immodicam madidus qui scilicet escam. Casta quoque haec Virtus; quia re declinat ab omni, Qua valeat turpis cor exagitare voluptas: Ore Pudicitiam praefert; turbatur ad omne 330 Quandoquidem factum, quod posse inferre videtur Dedecus ullum animo: motusque cupidinis omnes Continet, et recta fraenans ratione coërcet. Est etiam, ut tristes Mansueta haec molliat iras, Ultorisque animi Clemens ut leniat aestus: Ipsa sua ratione regit risusque jocosque; Utitur his etenim, postquam gravioribus ipsis Jam satis est factum studiis: ast esse facetum Debet et ingenuum, quoniam vetat ipsa profusum, Ludendi genus omne; facit quoque corporis omnes Componi motus, et verba decentia poscit: Munda sit ut vestis, pariter sit munda supellex, Ipsa jubet, rebusque modum dat convenientem. Propterea nulli species tam pulchra videtur Virtuti; siquidem id, quod dicimus, ipsa Decorũ est. Nam quaedam ipsius species ut amabilis extat Corporis, inter se partes cum suaviter omnes Una conveniunt nimirum, et proinde videntum Delectant oculos quodam capiuntque lepore; Sic lepor est quidam vitae morumque venustas; Ordine quae constat factorum convenienti Dictorumque modo; proin ipsa probetur, oportet. Haec tibi multarum constat natura reperta Virtutum; hic animi Mens collustrata renidet, Pulchraque dote sua gemmas super astraque fulget: Nam neque gemmarum nitor astrorumque nec ullus Corporis ullius decor est, conferier illi Ut valeat, pulchro Sapiens quam ditat honore Virtutum. Felix, tanta qui dote coruscam Munerat, atque opibus facit hic ditescere Mentem Ast ubi crimen eam maculis suffuderit atris, Atque hoc labe decus probrosa infecerit omne; Non ita nocturnae coecus caliginis horror Nubilaque astriferi denigrant lumen Olympi; 331 Non ita pulvereo gemmaї perlita limo Lux sordescit; uti culpa Mens obruta turpi Jam vetere amisso corrumpitur atra decore; Idque fit, a Summo cum nempe aversa recedit, Inque creatarum infelix bona inania rerum Vertitur, ex animoque illis conjungitur omni. Scilicet hic Animae status est, media extet ut inter Corpus et ipsa Deum, simul et jungatur utrique: Alterutri si proinde libens accedat amore Arctius amplexa; ex alia tum parte necesse est Abscedat simul, atque infirma ea foedera reddat. Quare corporeis quo sensibus illaqueatur Plus, aut per sensus quae percipit, hoc magis ipso a Rerum Auctore recedit, et obliviscitur ejus. Quaenam est Naturae magis, omni et dissona legi, Denique cum pulchro quae res magis ordine pugnat? Nec porro paria esse queunt peccata videri; Sed graviora aliis quaedam levioraque constant, Ut magis a recta ratione minusque recedunt. Propterea non est dicendum, quod leve furtum Aut nucis aut vilis mensa de divite frusti Exaequare queat gemmata atque aurea furta, Templa domos urbes vi funditus expoliantum. Atque ea diversa nimirum ab origine pendent Errorum Mentis, sed quae non fallitur insons: Quandoquidem perculsa bono quocumque Voluntas Stare loco haud perfert, donec Mens parte revolvat Scilicet ex omni rem, seseque indique vertat, Impatiensque morae verum irrequietaque coeco Impete corripitur praeceps, et praevenit ipsam, Quae regat et doceat, Mentem; haec erroris origo. Hoc genus est, ipsi bona cum praesentia longe Praeferimus, sint falsa licet sint tenuia, rebus, Quas procul a nobis avectas cernimus, atque 332 Sero venturis quas expectamus in annis. Nam cum saepe bonum praesensque repente novumque, Et quo perfacili subito ratione potiri Possimus, Mentem flagranti ita concutit aestu, Ut magnos cieat motus, turbetque cupitis, Illa dari votis finem vult, proptereaque, Quandoquidem praesente bono gaudere recepto Sese posse putat, suaque illo vota replere, Illi posthabitis haeret conjuncta futuris Omnibus; haec longe quanquam potiora videntur. Consimile est etiam modo quod delectat, et esse Nunc sibi quod valde Mens utile fingit, amare et Velle frui subito, nec, quae sint consequa, prorsus Noscere; nimirum quanti vexare fluentes Ex illo possint animum corpusque dolores; Omnem qui dira superent gravitate bonorum Laetitiam, vita queis Mens gavisa priore est. Jamne vides, agitur quanto vesana furore Mens hominum, dum saepe viis lassatur iniquis, Queis graditur, vitae propter felicis amorem, Qua putat in terris stulte se posse potiri? Cum brevia haec adeo cum prorsus inania constent Munera, uti nulla possint de parte beatos Reddere; quin magno cumulent angore laborum: Summaque propterea semperque manentia constant Quae bona, pro! vitae contemnit stulta futurae: Quin sibi deberi pravis facit improba factis Cunctorum aeternas post ultima fata malorum Aerumnas, miserae dira infortunia vitae. Atque utinam usque foret praesens vis tanta perîcli, Posse in perpetuum Bona summa amittier aevum Scilicet, in barathrum cunctorum et posse malorum Delabi, aeterno sepeliri denique luctu; Haud mora, se recta properaret sistere sanus 333 Quisque via, atque illac firmo contendere gressu. Corpora nam veluti quae longe avecta tuemur, Sint ea quantumvis immania, non nisi parvam Pertenuemque sui possunt formare figuram, Ni magis accedas; ita Menti haud magna videri, Quae constant aeterna, solent, disjuncta quod illa Credimus: interdum sed si Mens illa revolvens Ad sese velut adducat; tum sola profecto Apparent aliis evanescentibus, ante Quae nos cumque velut magna et praeclara movebant. Mercator sapiens aequis rem lancibus omnem Ponderat, et pretio bona quaelibet aestimat aequo, Ut praeferre sciat majora minoribus usque Lucra: quid? aeterno si constent pondere summa, Ambigat haec levibus subito praeponere rerum Momentis? Omni quivis,, licet, oscitet in re, Oscitet in nummis et fama et honore parandis, Quaeque alia inquirunt Homines ardenter amantque; Rure vel urbe, mari terra, bellique domique Oscitet; id cura peragat modo pervigil omni, Quo sibi felicis post mortem munera vitae Comparet: haud operae parcens ullive labori Perstet in hoc omnis, contemnens caetera victor Perstet et obduret: nec jam status unius horae, Unius aut agitur, pernix qui transvolat, anni, At status immoti, qui nunquam finiat, aevi. FINIS |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.