Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Previous section

Next section

XLV. Idem Gubernator aetatis suae annum prodit. An. 1448. Beatissime Pater et Domine metuendissime!

Satis superque palam futurum crediderim beatitudini vestrae, cum litteris, tum vero venerabilis oratoris nostri legatione, quid curae, quidve consilii regno huic impendeat, quid denique operae ac studiorum paretur, in spem christianae libertatis, irarum coelestium venia potiundae, quam vel peccati vel fortunae conditio multis turbatum fragoribus, infidelium calcaneo, subturbans pessumire portenderat et quae profecto hactenus, ut vera magis, quam decora fatear,

-- 122 --

pertinacius oppugnata ab hostibus, quam a civibus defensa, recte videri potest. In qua re si quidquam amplius eius viri eloquio adiectum fuerit, id licet totum superabundare non dubitem, utpote ubi non solum intentionis cognitae, sed verae etiam executionis relator accedet; tamen exequenti mihi, quae ad eam rem instituta sunt, non ab re visum est in hoc procinctu cum ipso oratore nostro miscere sermonem, eum videlicet, qui plus animum solicitat, urgetque, et quo magis urget, eo minus taceri, minusque in animo meo oblitterari potuit, nihil novi vel ignoti addens, sed ut refricatus dolor malorum publicorum sensum, tot malis duratum reficiat, magisque notum fiat, belli huius causam maiorem esse quam bellum. Lustrum prope vicesimum, si apte memini circumagitur, quo Europae oras infesta Teucrorum arma, Deum, hominesque violatura pervolarunt, eaque post subactam plusquam brevi Graeciam, Macedoniae deinde ac Hungariae regna, praeterea Albaniae, item alias, ut dictu, ita et memoratu miserandas, plurimas terras, aliis super alias cladibus completas, superbo ludibrio, ruina, funeribus, servitute, religionis denique iactura, deformatas, in peregrinos ritus, mores, legesque ac infidae linguae commercium interverterunt. Nihil incolumis inter sacra, profanaque, nihil inquam, cui ferro, terrore, cui flamma et iugo noceri potuit, inviolati relinquendo, ut una quaeque gradu proxima erant, ita ignominiae obiecta. Hinc omnes circum vicinos passim vis, atque tempestas illa adorta est. – Novissime ad ipsius ferme Europae umbilicum pervagata, tandem huius regni et patriae nostrae adhaesit lateribus. Miretur pater beatissime, qui novit, quo pacto ad tanta, tamque dura patienda potius,

-- 123 --

quam propulsanda haec, patria nostra sufficiens fuerit, quae nisi stetisset fide, opibus, reor, non fuisset statura. Jam supra sexaginta numeramus annos, quibus pene continuis furiam illam, facemque bellorum sustulimus, in privatam curam, in privata quoque unius gentis arma conversam. Stetitimus utcunque multis cladibus, bellis, funeribus exhausti, doloribus affecti, occidione occisi. Quantum terroris, pavorisque meminimus, visa saepe numero hostium castra, e muris, flagrantia tecta, ploratibus fora, angustiis omnia completa, praeterea vastationes rurium, lugubres domos, obnoxiae fratrum nostrorum corpora hosti proposita, ludibria victoris: iugum hostile, foedi captivorum agminis miserabilem vitam, utque plura brevi complectar, plusquam hostilia passi, parum praeter arma et animos, libertatis memores, reliqui habuimus; praesertim cum saepe ad extrema periculorum ventum sit, et nescio, an maiora vincula, maioresque necessitates nobis, an captivis nostris fortuna circumdederit. Sed in his, quantumcunque difficilia pati maluimus, quam servire, semperque fidei quam rerum damna maiora duximus. Satis ne igitur iusti doloris occurit? Quandoquidem nullum adversum nos praetermissum est crudelitatis genus, et nullum est satis, sive vincamus, sive victi simus: hostis semper instat, utpote, qui maioribus prope adversus nos odiis certat, quam viribus. Nunc quoque hostis ipse, terra, marique magno exercitu, magna mercede coemto, magis supplicium de nobis quam victoriam quaerit, cuius vicinis insultibus citati ad bellum, ne tot malis adderetur culpa, exspectatum hostem adire magis, quam morando adiri statuimus; inferre, ut non patiamur, bella rati. Satis habeamus, vidisse tot sub iugum

-- 124 --

missos, sponsione infami obligatos, vectigalia Christianorum capitum, flagitiosas compeditorum nundinas, quotannis religionis nostrae ludibrio ire. Satis inquam, erit pia credulitate et coelesti flagello super tot miserandas terras christiani nominis, busto insignes, exsatiari, in quibus, si quae sunt, tantorum naufragiorum reliquiae, gemunt magis, quam vivunt. Impedimento erat hactenus haec nova vis morbi, intestinae dissensionis, quae nimirum plurimum nostri laboris florem depasta, in eam conditionem propulerat, ut, nec incommoda nostra, nec remedia pati posse videremur; valentes populi huius vires se ipsae conficiebant, nihil amplius, quam suum militem, sua arma horrebant. Nunc vero pater beatissime, expeditis fere omnibus, quae ob residuas bellorum iras, impedita restabant, maiorem tuendae patriae spem, animumque suscepimus. Igitur benignitate Dei sub Sanctitatis vestrae fiducia, inceptu tanta ratione digno opus fuit, cuius ego auctor ipse et tutor executionem aggressus, incitato sponte militi impetum addere paro, restatque, ut non pro ripa Danubii stantes, arceamus transitum hostis, sed ut latius transmigretur, transferaturque bellum, non ad gerendum modo, sed ad finiendum. Quod cum maius futurum sit, quam capere id privatae regni huius opes vel alere privata stipendia possent, spectetque ad sumam rerum libertatis christianae, sicut prioribus litteris, ita et nunc supplico attentius Beatitudini vestrae, cui haereditaria de nobis cura commissa est, quatenus inter alias occupationes suas dignaretur et hanc nostram, imo fidei causam, ante oculos ponere, taliterque curare et providere, ut non hanc inceptam, defectu aliquo perurgente vel remissius agere, vel omnio deserere non compellar,

-- 125 --

neve cogar et parta relinquere, cum detrimento et ignominia catholicae fidei et iactura sempiterna. Opibus et numero validi sunt, cum quibus arma conferenda erunt, vereorque, ne cum Teucro inceptum hoc bellum, cum tota Asia gerendum occurrat, quam ob rem spes maior christianae servitutis propulsandae, in perseverantia est. Aut enim non persuaderi bellum debuit, nec suscipi, aut si persuasum susceptumque exstitit, gerere pro dignitate tantae rei et perficere oportet. Perficietur autem, si urgebimus concussos, et si non abscendimus prius, quam spei nostrae finem pulsus Europa hostis imponeret. Non levis causa est belli, quae ad perseverantiam stimulat: toties instultantes hostes, nunquam nisi victi desinent. Nulla cum eis fida conditio esse potest, utile est igitur instare perseveranter, defungique cura. Instabimus autem, si beatitudo vestra perseverantiae nostrae opem tribuet; brevis erit res, si uno tempore ageretur, et si per intermissiones, intervallaque lentiorem spem nostram non fecerimus. Habet iam beatitudo vestra aequalem his stipendiis exercitum, habet milites domesticorum funerum avidissimos vindices, quibus non precaria, sed perpetua arma exstant, adversum illos nostros semper hostes, christiano nomini nunquam amicos. Placeat modo provisionem non postponere, et eum finem, ut liberata Europa et fidei consors et sedis illius gloria fiat, atque decus.

Haec dicens, simulque hinc proficiscens recommitto me pedibus Sanctitatis vestrae, quam Altissimus conservet, iuxta vota regimini Ecclesiae suae sanctae. Datum in terra Rasciae alias Serviae, in ipso progressu exercituali prope vadum Danubii, quod vulgo lapideum dicitur, die XVII. Sept. Anno Domini MCDXLVIII. Joann. de Zredna epist. 35.
Previous section

Next section


Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.