Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Previous section

Next section

Vitae trium episcoporum.
Vita resque gestae [86]

Note (foot) return to pageNema paginacije. reverendissimi, excellentissimi et illustrissimi domini Georgii Braniugh episcopi Zagrabiensis, abbatis beatae virginis Mariae de Topuszka, comitatus Berzenze supremi ac perpetui comitis, sacratissimae caesareae regiaeque Majestatis actualis intimi consiliarii, et banalis officii locumtenentis, et tabulae ejusdem praesidis.

Cum episcopi non solum sibi ipsis vivere debeant sed et aliis, tanquam sal saliens et lucerna ardens et lucens, rectum est: ut qui in vivis exemplum aliis esse debent, post eorum quoque mortem speculum maneant, in quod alii intueantur, quod per vitae actuumque illorum notitiam peroptime cognoscitur. Hinc cum Braniug Georgius episcopus et vere quidem, fuerit, fidelissime vitam, acta magni viri hujus refero, tanquam is, qui horum notitiam et ipse habui et ex aliis cognovi. Testorque deum, quod nil adulatorie scripturus sim, sed sincere universa descripturus et notaturus.

Natus ipse est ex nobilibus parentibus non quidem divitibus anno domini 1677. die 11. mensis Novembris, in paterna domo (jam nunc destructa) in parochia sanctae Catharinae in Szella, archidiaconatu Urbocz et districtu Batkaiszko vocato. Ubi acta infantia sub genitorum cura, Zagrabiam 1689. ad scholas missus, magna diligentia eum in virtutibus ac litteris fecit progressum, ut primos inter semper constanterque fuerit. Absoluta Zagrabiae biennio rhetorica, nempe 1694. et 1695.(fratre suo Joanne tunc ut vocamus procuratore et postea regni protonotario et primo omnium tabulae judiciariae praeside, et Suae Majestatis consiliario, anno aetatis 81. mortuo, promovente, prouti et canonicis amicis suis) Viennam ad collegium

-- 559 --

Croaticum ut alumnus atque ideo pro clerico susceptus et admissus est 1695. Ubi sub patre Ignatio Querck e societate Jesu progressus in philosophia fecit amplissimos, ut primos inter constanter fuerit, et gradibus philosophicis susceptis in academia Viennensi philosophiam absolvit. In collegio ita vixit, ut ob singulares virtutes suas in albo ejusdem collegii haec data inscriptio eidem fuerit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam det pro amicis suis. Inde ad theologica Bononiam translatus est studia, ubi sub Ludovico Gotti Dominicano, et postea cardinali, viro illo, quem tot editi libri immortalem fecerunt, in theologicis amplissimos fecit profectus et omnium primus exstitit, ut doctissimus magister ejusdem constanter recordaretur imitandumque proponeret. Sub quo theologiam quoque defendit. Reducem 1702. Bononia episcopus Zagrabiensis Stephanus Selischevich ut filium habuit, in residentia sua detinuit, collatisque eidem sacris ordinibus, post oblatum Deo 1702. die 2. Julii primum missae sacrificium, parochiae beatae virginis Mariae in Zlatar, archidiaconatu Zagoriano, parochum et pastorem dedit. Quam parochiam ad diligentis pastoris leges cum pluribus annis rexisset, relicto ibi sui perenni desiderio, a Martino Braikovich, anno 1708. in Martio Georgio Funtek canonico Zagrabiensi tunc mortuo, in canonicatu cathedralis ecclesiae suffectus est. Et cum vir natura gravis fuisset et hospitalitatem magnopere coleret, ut domus sua canonicalis hospitium nobilitatis publicum videretur, facile cryses plures et in collegio inimicos sortitus est, quibus tamen fortior universa invicto ferebat animo. A Braikovichii successore comite Emerico Eszterhazy primum in anno 1713., post mortem Christophori Ladani translato Joanne Zebecz ad demortui archidiaconatum, Braniughius Chasmensi archidiaconatui regendo praepositus fuit, et quidem extraserialiter, ex hoc dein ad Kemlekatum translatus 1716. post mortem Gregorii Paravigich Goricensis archidiaconi. Neque postea ultro promotus est. In capitulo fuit decanus, Sisciensis prafectus ac demum Dubicensis commendans, ubique suae prudentiae, mansvetudinis, justitiae zeli relinquens desiderium et exempla.

Cum autem Emericus Eszterhazius ad Veszprimiensem episcopatum a Carolo VI. translatus fuisset et officio cancellarii insigniretur, episcopatus iste poscebat episcopum. Et quamvis Eszterhazius singulariter Braniughio addictus non fuisse crederetur, ipse tamen serio cogitans de idoneo successore, unum ex omnibus canonicis Braniughium aptum censens, magnam admirationem causavit omnibus in capitulo, dum vota ejusdem pro Braniughio esse intellexissent. Et licet mentem suam aperte Eszterhazius aperuisset, capitulum tamen Braniughium in suo ad Carolum supplici plane nec proposuit, verum Paulum Cheskovich praepositum majorem, Nicolaum Gotthal lectorem, Franciscum Novachich cantorem, Thomam Kovachcvich custodem, Georgium Reess praepositum Chasmensem, Nicolaum Bedekovich cathedralem, Michaelem Verbanich Dubicensem et electum episcopum Scardonensem, ac tandem Gregorium Subarich Camarcensem, prouti haec ex protocollo cancellariae aulico Hungaricae Viennensis habeo. Eszterhazio hanc candidationem aegre ferente et contra Georgium Reess et Bedekovich tanquam nomine capituli exmissos Viennam litteris, quas legi, ad cantorem Novachich scriptis conquerente, et graviter quidem, quod sciret ex pura passione quorumdam Braniughium exmissum, aliam fecerunt candidationem et exmissis columnis 4 posterioribus 4 addiderunt episcopum Pettinensem

-- 560 --

Marotti. Quibus visis Eszterhazius effecit, ut cancellariae vota Braniughius pure instans referret. Cum autem et Chanadiensis episcopus comes Nadasd plurimorum patrociniis fulciretur, ut jam pro resoluto habitus fuerit, exsistente Pragac Carolo VI., Eszterhazius Viennae decumbens, Pragam ad eum medio canonici Petri Matachich tunc Viennae collegii Croatici rectoris eas dedit de Nadasdi et Marotti litteras, quas secretas per sacramentum praevie a scribente canonico depositum voluit, quibus effecit, ut Pragae die 20. Augusti anno domini 1723. Georgius Braniug ex archidiacono Kemlek at canonico Zagrabiensi in episcopum Zagrabiensem resolveretur.

Capitulum non solum, quod proponere Braniughium pro episcopatu noluerit, suum ab eo aversum indicavit animum, sed etiam per litteras ad principem Eugenium a Sabaudia datis studuit, ne is episcopatum consequeretur. Scripsit has ad Eugenium principem litteras Stanislaus Pepelko canonicus Zagrabiensis, (quas gratia episcopi vidi) in quibus rogabat per omnia principem, ut impediret, ne Braniughius episcopatum consequeretur, tanquam dotibus episcopo dignis destitutus. Litteras istas favens Braniughio Eugenius in originali, ut accepit, misit Braniughio; qui tamen erga Stanislaum Pepelko, hominem inquietem et naturali quadam passione a Braniughio aversum et eundem viis omnibus persequentem, benevolem exhibuit animum, adimplens illud: diligite inimicos vestros et benefacite his, qui oderunt vos. Ipsum primum omnium fecit archidiaconum Chasmensem, prima sui promotione ipsi domus portae superiori vicinas ad dextram manum contulit, postea Kemlekatum et Goricensatum dedit. Beneficiis tamen nunquam placare hominem potuit. Ut autem eundem reduceret, aversum tantisper ab eo animum simulabat post violentias a Pepelko factas; sed cum nec his proficeret, rursus Dubicensem ac postremo cathedralem archidiaconum ipsum creavit. Erat Pepelko musicus, cantor egregius plane, lingvarum diversarum vir et revera doctrinae non vulgaris, sed animi inquietissimi et turbulenti et passionibus pleni, praecipue irae impotentis, et tenacissimus suorum, propterea non magni judicii. Ob suprascriptas dotes capituli columna saepius esse potuisset, immo fors et esse debuisset, sed ut ipsum audivi Braniughium, ob has passiones illum ut episcopus creare columnam non poterat, quem ut Braniug lubentissime creasset; timebat enim provide, ne occasionem per officia nactus noceat potius, quam prosit ecclesiae. Uti in pluribus defectu judicii observatus fuit; nocuisse ecclesiae, signanter autem in bonis Szlanye hujus canonici incuria ab ecclesia avulsis, aliis etiam, quae referre omitto, ex ipso tamen episcopo auditis.

Braniughius consecuto episcopatu, quis futurus sit jurium ecclesiae vindex, statim apparuit, quoniam in negotio decimarum Sclavonicarum incoatum per antecessores processum non solum consummavit et labore magno in effectum induxit, ut comitatus Veroczae et Poseganus decimas in natura praestarent, non abstantibus tot tantisque praecipuis viris, qui Sclavonica possidebant dominia et officiis primis apud Carolum gaudebant; quin et bona ipsa et pagos Sclavonicos via gratiae revindicare volebat, et accepto per cancellariam aulicam et cameram diplomate, pagos quosdam effective 1728. obtinuit, signanter pagos Vaska, Szopia et Szlatina cum aliis in eodem diplomate specificatis, per resignationem et statutionem cameralem obtinuit. Quia autem iidem pagi una cum dominio Veroczae principi de

-- 561 --

Cordona posteriori donatione a Carolo donati fuissent, Carolus nec principem offendere volens nec violare ecclesiae jura, constituit, ut pro pagis illis cameralis administratio Sclavonica Zagrabiensi episcopo quotannis fl. rh. 716 cg 40 deponeret, ac si ipsa pagos illos sub arenda teneret, licet per principem Cordona possiderentur. Quoad reliqua autem sub poena perpetui silentii intra annum proposita ipsi uberior jurium edoctio, quod ipse et praestitit. Quamvis tota vita consumptis ad has Sclavonicas res, amplius 20 milibus impetrare nequiverit, ut per cameram assumerentur, non alia de causa, quam quod donatarii in primis officiis fuerint, ut baro Prandau vicepraeses camerae, Caraffa consiliarius, camerae bona ipsa, Impsen secretarius gabinetti caesarei, qui dominia Sclavonica possidebant et obtinente causam episcopo cedere debuissent.

Romanas Braniughius bullas ad 1728. habere non potuit causa Eszterhazii, qui cum annatam pro episcopatu Veszprimiensi Romae deponere noluisset, factum, ut bullarum expeditio pro Braniughio retardaretur. Nam elevato ad primatialem dignitatem Eszterhazio, curia Romana pro Veszprimiensi episcopo illum recognoscere noluit, hinc et ex Zagrabiensi translatum ad Strigoniensem in expeditione bullarum scripsit. Post quarum expeditionem ad Eszterhazium Braniug quoque suas obtinuit, et Viennae die 7. Martii 1728. in capella cardinalis Kollonich ab ipso consecratus, Zagrabiae die 19. Martii anno eodem solenuiter introductus et ut ajunt installatus est. Processere illi obviam pro more canonici, nobilitas fere tota in equis et ornatu, ad capellam sancti Dismae in Nova villa susceptus, alloquente illum canonico Gabriele Patachich, postea suo metropolitano, et procesionaliter ad ecclesiam ductus, ibique pro more et cacremonialis Zagrabiensis praescripto universis satisfactum, Adamo Oresky homine regio et camerali exsistente. Regimen curamque episcopatus assumpsit. Vicarium capitularem Nicolaum Bedekovich pro suo etiam confirmavit, atque ordinata primum domo dispositoque famulitio et re oeconomica, totum se ad episcopalem normam composuit. Arcis capitaneum dominum Maretich, a quo parebant domestici in arce omnes, hoc mortuo dominum Balthasarem Magdalenich constituit; vicarium temporaneum simul et comitem curialem dominum Sigismundum Skerlecz, praefectum bonorum dominum Andream Gerlechich. Nobiles adolescentes quatuor servavit, qui et sui ephebi erant et secretarium juvare debebant, quin et juri dare operam, ut ex schola illa egregii plures prodierint et hodie in primis regni sint officiis. Confessarium ex clero semper habuit et plerumque illum, quem et capellanum.

Anno 1730. Posegam et totam visitavit Sclavoniam, templa consecrans, sacramentum confirmationis administrans, quod ibidem amplius quam 90000 (?) animarum praestitit, jus suum hac ratione confirmare studens, populum devinciens et ad decimarum praestationem animans officialesque ibidem ad partes suas attrahens tam mansvetudine sua quam prudentia ac familiaritate, qua usus est, conjuncta charitati. Nam ubique liberalis exstitit, in templa, sacris illa ornando paramentis, in pauperes, in viros praeterea pro eorum dignitate. Quae episcopalis dignitatis officia, hic etiam per regni partes exercuit. Et resignante vicariatum anno hoc eodem Nicolao Bedekovich, generalem in spiritualibus vicarium constituit dominum baronem Sigismundum a Sinersperg, praepositum alias capituli majorem, quem tota vita servavit.

-- 562 --

Singulares in viro hoc fuere virtutes omnes. Primo, pietate in Deum erat heroica. Neque enim solum privatis orationibus fuit deditissimus, sed quotidie suam peregit meditationem, suas absolvit preces, missae obtulit sacrificium, nisi infirmitate prohiberetur. Presbytherum unum constanter tenuit, qui quotidie ad intentionem suam in ara crucis missam diceret, eique eleemosyna solita pro missis dabatur, praeter plures alias, quas curabat legi, ac praeter missam, quam capellanus quotidie in suo oratorio dicebat. Qua in Deum pietate fuerit, testatur zelus illius magnus, quem habuit in promovenda pietate in aliis. Profecto missiones apostolicae, cura illius summo animarum fructu introductae, frequentia catechesium et concionum, nitor ecclesiarum, immo ad devotionem et pietatem excitandam tot sumptibus illius typis dati libelli, catecheses et alia, quae manibus hodie hominum teruntur. Ipse audiendi verbi Dei erat studiosissimus, hinc non facile concionem nisi coactus infirmitate omittebat. In blasphaemos severus semper fuerat.

Charitate in proximum qua fuerit, nemo satis explicabit. Haec profecto admiranda in illo exstitit. Quot quantasve propriis sumptibus puellas nobiles sanctimoniales sive monachas fecit, dotem pro ipsis exsolvendo monasteriis, et integre quidem plurimis, in parte aliis ad ipsum recurrentibus, etiam exteris, scient referre moniales ipsae numerum. Plurimis etiam dotem dedit amplissimam, qua honesto locatae sunt matrimonio. Immo sine mendacio dicam amplius, vix in tota Croatia est aliquis praecipue nobilium, qui ab illo beneficium non accepisset. Pauperioribus nobilibus certum quotannis pensum in naturalibus rebus assignabat, prouti et viduis, quas et quos non refero. Data tamen fuisse, scio. Nemo vel accessit vel institit pro eleemosyna pauperum, quem repulisset vel cui non saccurrisset, immo cum sangvine juncti murmurarent, haec clam ordinabat dabatque. Studiosos pauperes constanter cum praeceptore numero sex aluit. Singulis sabbatinis diebus pro numero, quot veniebant, iisdem dabat eleemosynas, prouti et aliis pauperibus. Ex quibus in xenodochio plures intertenuit constanter iisque peroptime providebat. Patribus Franciscanis et Capucinis hebdomadarium deputatum in carnibus, farina, pane constituit, de quo persoluto rationem obligabatur reddere dispensator. Data insuper generali facultate in necessitatibus eorum ad episcopium tanquam ad proprium granarium recurrendi. Quod uti Zagrabiensi fuit Zagrabiae, ita monasteriis aliis in bonis ejusdem solennitatum, quae religiosis occurrebant, plerumque sumptus fecit ipse aut ad illos succurrit. Quis universa referat, dicant ipsa religiosorum in episcopatu Zagrabiensi domicilia, an aliquod sit, cujus pater non fuisset, in quo munificus non fuisset, et quae mihi singillatim referre est impossibile, ipsi referant. Ego tamen, tanquam oculatus testis ac fere dispensator, charitatis illius, quam in omnes exercuit temporibus belli et pestis, debeo reminisci.

Erant sub illo durissima tempora, videlicet belli, famis et pestis, qua occasione ingens illius eluxit charitas. Profecto famelicis annis universa Sclavonica granaria sua erogavit famelicis, pauperioribus prorsus gratis, facultates habentibus precio levissimo, quod nec centesimus persolvit, postea universa condonans. Belli Turcici tempore dominia illius Pokupszko et Hrasztovicza alumnatus belligerentium fuerunt, ut ex illis nullos tunc fructus acceperit. Occasione autem pestis ad omnium notitiam Kostaniczam plures

-- 563 --

oneratas naves frumento rebusque aliis misit. Anno autem 1744., dum in Sisciensibus partibus pestis grassaretur, pago Breszt universam fecit provisionem, lazareta intertenuit providitque, vespillones ac infirmis servientes propriis exsolvit. Immo Hrasztovicensis provisor infirmos omnibus providere debuit, hebdomadatim submittendo carnis libras adminus 72, farinam, salem, pultes, panem, verbo universa, quae populo illi necessaria fuerunt, uti testis ipse rerum sum et ingentis illius charitatis insufficiens scriptor.

Quo zelo fuerit in rebus fidei, qui satis ediceret? Haereticos ad regni partes nullatenus admisit, et cum quidam comitum officio et gratia regia potens haereticum provisorem constituisset, adeo se opposuit, ut illum revocare et provisoratu carere fecerit. Immo si qui, ut dicebatur, ad generalatum Carolostadiensem haeretici subintrarunt, nunquam se prodere ausi sunt, neque prodiderunt. Pro schismaticorum autem reductione totus fuerat, hinc episcopatum schismaticum sive in generalatu Varasdinensi sive Carolostadiensi nunquam passus est, contra tot tantaque mandata regia; sed Svidnicensem episcopum, tanquam unitum, ingentibus et incredibilibus sumptibus semper fovit, tutatus est. Et cum schismatici monasterium Marcense 1737. die 29. Junii magna tyrannide incinerassent, spoliassent, monachos ibidem Basilitas partim pepulissent, partim occidissent, non destitit contra eosdem agere, effecitque magnis omnino sumptibus, ut Theophilus Passich in episcopum nominaretur, ejusdem sumptibus Romae consecraretur, et eidem generalatus uterque subjiceretur. Quae res amplius 15 milibus illi constitit. Providebat enim Passichium omnibus, qui dein ad monasterium detrusus, res schismaticorum praecipue ob bella adeo assurgere fecit, ut vix amplius Uniti haberi possint. Braniughius tamen et post Passichii casum zelum non deseruit, quin in publica 1741. diaeta restitutionem Marchae ursit, uti ex articulis patet, sed morte praeventus non terminavit.

In Romanam sedem tanta fuit observantia, ut licuerit nemini, vel per jocum vel per disputationem, vel minimum contra eandem proloqui.

Munificentia quanta fuerit, indicant tot tantaque monumenta illius pietatem loquentia. Sane in cathedrali ecclesia divis Fabiano et Sebastiano operis plastici, quam videre est, aram posuit. Ciborium majus cum pyramidibus, quae ad aram majorem ornandam serviunt, omnino argenteis et affabre deauratis et factis, cum candelabris, calicibus, monstrantiis, quae videri possunt, et valore plura superant milia, dono dedit et obtulit. Capella sancti Rochi suum tectum et laterales aras illi debet. Parochias sancti Xaverii in Vidussevecz et sanctae Marthae in Sissinecz noviter fundavit et erexit, providitque universis. Ecclesiam sancti Ladislai in Pokupszko e fundamentis cum cinctura coemiterii, aris, organo, campanis, calicibus aliisque necessariis erexit. Item sancti Spiritus Hrasztoviczae, aeque ex fundamentis, prouti et Franciscanorum Hrasztoviczae. In Sclavonia ecclesiam Franciscanorum in Cernik cum majori ara, in Gradecz turrim arasque, in Goricza cis Colapim ecclesiam ex fundamentis cum parochi residentia; Biskupeczii ad Varasdinum aram majorem, aliaque in aliis; neque enim universarum rerum, ut altarium, pulpitorum, reliquiarum, reminisci possum et longus foret cathalogus. Dixisse sufficiat, quod magistros tales, praecipue statuarios proprios constanter habuerit, qui continuo decem etiam mechanicis adhibitis piam episcopi munificentiam explebant, aras aliaque ad diversas dioecesis partes et ecclesias exmittendo. Addo, his omnibus majorem

-- 564 --

illius zelum fuisse. Commendanti enim mihi presbytherum Joannem Jozipovich pro parochia in Miholcz, primo sciscitabatur, num zelozus foret, tum addidit: Audio, ecclesiam illam in misero statu esse, et heu demortuus parochus nunquam me admonuit, hoc mihi summo dolori est.

Ad Sclavoniam quot apparatus sacros, uti: casulas, albas, calices, missalia miserit, uni credo Deo notum; profecto annis singulis duo et amplius milia pro solo hoc Sclavonico apparatu insumebat.

Sed non solum in templis munificus fuit, verum et in rebus aliis. Zrinii namque in praesidio pro publico bono fontem erexit et ipsum munivit Zrinium. Militibus ad castra proficiscentibus milia aliquot suppeditavit donavitque. Reginae quoque, uti et Carolo VI., occasione bellorum succurrit. Civitati quoque Poseganae ad se recurrenti aere et consilio prospexit. Verbo, parens universorum fuerat et refugium.

Immo amplam hanc, quam vides, episcopalem residentiam universam quanta est e fundamentis erexit, cum prior, quam reperit, exigua et pervetusta fuisset, mobilibus ornavit, quae sola quam illius mereatur memoriam eloquatur. Posegae etiam e fundamentis muratam pro episcopis domum et granaria construxit, uti et in praedio Bresane. Hic Zagrabiae fontem, stabula, piscinam aliaque, etiam suis consangvineis aedificia.

Quoad sibi sangvine junctos mediocritate usus est. Eos omnino juvit ipsisque prospexit quoad sufficientiam, nullum tamen ad superfluitatem. Qui digni officiis vel beneficiis fuerant, pro eorum merito prospexit, aliis providit ita, ut pro conditione sua vivere possint.

Unde tot tantisque satisfecerit, mirantur hodiedum omnes, praecipue cum neque oeconomiae deditus fuerit, immo, mortuo Gerlechichio, praefecto caruerit, neque tam amplos episcopatus redditus habeat, neque sordidius vixerit, neque usuras vel negotiationes exercuerit. Hinc divinam illi benedictionem fuisse, omnes, qui novimus, constanter asserimus et posteri confiteri debebunt. Cardinali Gottio, suo olim in theologia magistro, gratitudinis ergo, dona misit non ultima; in alios, canonicos, presbytheros, fuit munificus, quibus saepe vestes, saepe annulos, cruces abbatiales aliaque donare solebat.

Mansvetudinis tantae exstitit, ut nullatenus describi possit, et licet ob plurimorum injurias et ingratitudinem irasci saepe debuisset et animadvertere, studebat ipse tamen pro malis bona rependere et plus quam humana patientia tolerare, ut post mortem, quae hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis. Suprascriptus canonicus Pepelko viis illum omnibus aversatus est, et praeter suprascripta, molas, quas episcopales subditi Moschenicenses in fluviolo et Colapi erexerant, quin vel episcopo scriberet, Sisciensibus convocatis, in favillas pure ad despectum episcopi redegit. Violentias ei ubique, quas potuit, causando. Et Braniughius hominem sustinuit, immo promovebat. Canonicus Michael Zlatarich a Braniughio domi a pueris educatus, ejusdem sumptibus scholas absolvens, per illum ad diversas parochias et canonicatum promotus, ab illo victitans, ab illo vivens, occasione Spoliarichiani processus (de quo

-- 565 --

inferius) benefacta ingratitudine remereri non destitit, immo nescio quam ab episcopo Segniensi Benzonio attestationem emendicare voluit. Sed advenientem Segniam episcopus repraehendit, contrariumque, quod testari pro Spoliarichio debeat, confessus est. Haec ingratitudo afflixit Braniughium, quod de ea conqueri auditus fuerit. Aequalem et ab aliis, quos non nomino, expertus est. Sed et illa ingens est, quam dominus vicebanus, Braniughii commendatione, precibus, industria, ad officium elevatus exercuit; dum per comitatus judlium curae episcopalis eundem admonere non dubitavit, praetendens parochi civitatis sancti Marci, qui falsissime magiae insimulabatur per calumniatores quosdam, alias domini vicebani clientes, causam judicandam ad se pertinere. Super quibus apud Augustam episcopus questus est. Et dominus vicebanus doluit ipse. Passichi ingratitudo plane detestabilis, quoniam post acceptam ab apostolico nuncio sententiam, quod episcopus, cum in apertis criminibus non defenderit, plane, ut suae securitati prospiciat, per vigilias consulere vitae suae debuit.

Sed nec ita mansvetus erat Braniughius, ut nullam plane severitatem haberet. Profecto in delictis castigandis, dum opus fuerat, nihil neglexit. Condemnatos scandali alicujus clericos pro delicti exigentia carceribus etiam publicis maceratione, exilio mulctabat, prolataque sententia, quam diutissime suspendebat, fuit inexorabilis et firmus nec ullius precibus vel respectu a statuta recedebat, ut in tot causis visum est. Praecipitantiam nunquam habuit, sed in rebus cunctis et minimis gravis, circumspectus, prudens semper fuit observatus.

Honoris cleri et capituli fuit studiosissimus. Ut ipse gravis fuerat et temperans, ad exemplum pastoris ebrietates et intemperantiae sublatae sunt et gravitas inducta. Ad exemplum illius tot canonicorum domus ex fundamentis erectae et muratae sunt. Et cum prius diversitas choralis vestitus intra canonicos fuisset, ipso procurante medio cardinalis Gotti a Clemente XII. praelatitius omnibus aeque datus est. Quae res a minus intelligentibus minus recte accepta est, quasi sub illo luxus quidam ad capitulum inductus fuisset, quod tamen non subsistit. Abbatiali quoque mitra ornati sub illo fuere plurimi, cum prius rariores fuissent in hocce capitulo abbates.

Juventutis studiosae studiorumque promovendorum erat amantissimus. Singulari affectu in bene proficientes juvenes fuerat. Ad se tales libentissime admittebat, verbis, praemiis, amore, ad studendum invitabat. Hinc et pro defensionibus publicis liberalissime suppeditatis plurima insumpsit milia, neque annus elapsus est, quo ejusdem munificentia in diversis academiis plures non defendissent. Immo pecunia adjuvare praeclariores, praecipue nobiles erat solitus, ut in litteris erudirentur. Meas ego etiam defensiones suae munificentiae debeo. Et dum Vienna peterem, ut sibi inscribi pateretur, in hunc mihi sensum respondit: me virtutibus et profectu semper illum habiturum non solum patronum sed patrem, proinde cum suum mihi patrocinium per me et in mea diligentia staret, potius aliorum quoquo exquiram patrocinia. Hinc conclusiones inscribere jussit celsissimo principi Emerico Eszterhazy archiepiscopo Strigoniensi et primati Hungariae, quod et aliis saepenumero fecit. Sub hoc Posegae residentia patrum societatis (Jesu) in collegium erecta, sub hoc juris canonici studium ac dein theologiae speculativae in accademia Zagrabiensi institutum.

-- 566 --

Jurium ecclesiae talis totusque propugnator exstitit, ut plurima revindicarit, nihil autem ab ecclesia avelli passus sit, aut ejusdem privilegiis vel modicum praejudicari. Quod plurima auxerit praeter suprascriptas Sclavonicas decimas etiam minores, ad quas revindicandas non parum consumpsit. Praedia plurima tam in Abbatia (Topuszka) quam aliis episcopalibus bonis episcopatui reincorporavit. Signanter praedium Szepnicza, olim Chernkoczianum, praedium Zaversje, quae processu et jure mediante rehabuit, praedium Bresane et Biskupecz ad Varasdinum; praedium Lukanichianum aliaque plurima. Et non facilis ad conferenda praedia fuit, et rariora ab ipso collata sunt, quamvis etiam aliqua contulerit, ut praedium Jalesz suo consangvineo Hadrovich, praedium Chemernicza domino Gubassoczi etc. Praejudicare quoque nullatenus admisit. Anno 1737, sub bano Josepho Eszterhazio ad subjiciendos dicationi sive contributioni Transcolapianos subditos satis superque laboratum, prouti et praediales, sed nullatenus assentiri voluit. 1733. Sabariae novum episcopatum Carolus constituerat, occasione cujus a dioceesi archidiaconatus Bexin avelli debuisset, sed Viennae egregie sese opposuit, immo oblata pro illo archidiaconatu in Sclavonia dominia sine respectu recusavit. Confiniarios tam banales quam et Varasdinenses ita coercebat et tenuit, ut nullas illi violentias intulerint, et nec in minimis sive ad banum sive ad consilium bellicum urgere neglexit, ut profecto timeretur a militaribus officialibus. Hinc et a vinea Gyurgjicz praetensa a generalibus Varasdinensibus in vino regalia sustulit, omnia miro plane modo componens et ad partes suas omnes attrahens cum singulari, quem habebat, agendi modo, tum sua prudentia, humanitate. Et praecipue occasione directionis confiniorum principis Hildburghausen, qui aliis omnibus gravis fuerat, Braniughio amicissimus ipsique nullam inferre injuriam passus est.

Permolestas tamen quasdam causas habuit, et quidem cum suo capitulo. 1mo. Ratione incensarum, ut superius dictum, molarum. 2do. Ratione piscinae per ipsum erectae, quam Joannes Lukauszki lector impedire volebat, quam tamen episcopus erexit. 3tio. Ratione Fabiani Spoliarich ex parochia Mresnicensi ad canonicatum citra candidationem promoti; ubi capitulum nec agnoscere nec eum investire voluit, non quidem quod citra candidationem promotus et nominatus fuisset, sed quod indignus. Arguebant enim ipsum, ob delicta olim ex seminario qua clericum pulsum, rursus ex Paulinorum, quod postea fuerat amplexatus, instituto; tandem, cum nescio ubi sacros suscepisset ordines, ex dioecesi Quinque-Ecclesiensi exilio mulctatum; post haec in ipsa parochia scandalose vixisse et concubinas aluisse. Immo per simoniam promotum arguebant, quia domino cantori Reess 100 aureos promisisset, si efficeret, ut candidaretur. Res ad processum deducta est, comparente Zagrabiam metropolitano Gabriele Patachich, qui, postquam Spoliarichius se purgasset canonice, effecit, ut canonicatum consequeretur, in quo tamen duntaxat trimestri supervixit. Lis haec a 16. Februarii ad medietatem Octobris anni 1737. duravit, qua occasione duo insuper canonici, Lengell videlicet et Plepelich, fuere mortui; quare stabilito in canonicatu Fabiano Sebastiano Spoliarich, per sortes alii duo electi sunt, videlicet Gregorius Gaszparich et Joannes Jelussich, prior ex subleclore, posterior ex parocho Lendvensi. De quibus vide in capitulo ipsum processum. Occasione ista, fateor nescio, qui et quomodo per archiepiscopum Patachich

-- 567 --

major Zagrabiensis praepositus pagum Sasin cum ejusdem appertinentiis ab episcopo obtinuit et praepositurae incorporavit baro Sigismundus Sinersperg. 4to. Ratione limitum et metalium Transcolapianorum cum eodem capitulo, signanter circa pagum Moschenicza; ubi plures cum homicidiis violentiae factae, re hodiedum non determinata. Episcopo jure procedere volente, sed morte praevento.

Gravis etiam et admodum permolesta illi res fuerat, dum Transcolapiani subditi sui 1730. una cum aliis rebelassent, instigante quodam popa Simeone Filipovich, qui, ut erant plurimi schismaticorum, nescio quibus eos spebus deceperat. Rebelles aliter reduci nequiverant, quam per suppeditatum Braniughio a Carolo VI. militare brachium, quod magnis sumptibus illi constitit; a quibus depopulati omnes, in obedientiam redacti, immo schismatici, quicunque rebelles fuerant, amoti et pulsi. Qua occasione dominus praepositus major ex toto dominio Gorre schismaticos pepulit et pagos noviter induxit, vereque magna fecit successoribus beneficia. Sed et cum ipso praeposito in metalibus, tam circa Berkissevinam quam et hic circa Zagrabiam lites habuit, quas praepositus tunc accomodaverat.

Anno quoque 1729., dum canonicus Zagrabiensis Gabriel Patachich ex archidiacono Camarcensi Syrmiensis crearetur in locum Francisci Vernich episcopus, Patachichio canonicatum etiam retinere volente, episcopus una cum capitulo sese opposuit, et promotis aliis statutum latum est, quo promotus in canonicatum jurare cogitur, quod episcopatum obtinens beneficiis hujus ecclesiae abdicare sponte se velit. Quae tamen lis cum Patachichio permolesta accidit. Diligentiae autem et laboris ad extremam usque, ut ita dicam, fuit horam omnino incredibilisqua et sibi in valetudine persaepe nocuit. Quoniam absolutis mane divinis totum se lectioni et scriptioni dabat, ac totum fere diem in sessione transegit et negotiis. Facilis erat omnino aditu, quemvis lubentissime, etiam infimae sortis homines, admittebat et audiebat, et quemvis pro affabilitate sua consolatum dimittebat. Negotiis praeterea publicis multum occupabatur, quoniam mortuo bano Joanne Draskovich 1732. a Carolo VI. regnis his regius locumtenens fuit, ad quod officium magna etiam pompa fuit installatus. Dein consecuto banatum Josepho Eszterhazio, ab his curis liber fuerat, illo autem 1741. promoto ad officium judicis curiae, rursus locumtenens regius fuit; ac tandem comite Carolo Batthyanio ad banatum elevato, cum is partim in Bavaria, partim in Belgio ac Hollandia ut supremus bellidux universo exercitui praefuisset, Braniughius locumtenentis officium constanter ad mortem usque maxima sui commendatione obivit. Ipsius profecto in augustam aulam devotionis, qua summa fuerat, opus extitit, ut 1743. in Italiam Croatae, partim ex banalibus confiniis, partim ex banderiis, partim a fumis etiam, numero amplius 3000 sub ductu Petri Paraminzky profecti sint ibique laudem consecuti. Illius industria et labore anno 1745. in Bavariam et Bohoemiam aeque 3000 sub regimine baronis Stephani Patachich profecta sunt, ac demum 1746. in Hollandiam plane cum colonello Georgio Pogledich, ubi ad belli finem remanserunt. Quas hic curas, quae incommoda Braniughius habuerit, nemo describet. Profecto aere non parvo in milites distributo, haec in reginam devotio constitit. Gravis veloxque erat in consiliis, prudentia magnus, ut acta regni sub illo condita testabuntur. Accessit

-- 568 --

ad haec pestis, quae superius attacta, quam suis dispositionibus et precibus exstinxit. Dicam: ubique et in omnibus magnus, ut regina Maria Theresia motu proprio eundem ex magnarum virtutum justis ubique laudibus consiliarium suum actualem intimum nominarit, et dum Viennam ad praestandum juramentum accedere nequivisset, comitem Ladislaum Erdoedium Zagrabiam ad eundem misit, ut coram illo juramentum deponeret, quod et praestitit.

Humilitatis erat caeterarumque virtutum exemplar, quas universas longum foret describere. Profecto honores semper fugiebat et humilitate, quae episcopum decet, fuit admirabili. Affabilis, solers, industrius, irrepraechensibilis, verbo episcopus omni ex parte perfectus. Hilaris cum gravitate et majestate. Nec lusui deditus aut ulli rei praeterquam charitati. Rarissime exibat, neque re alia distrahebatur, sed aliquando, et hoc rarissime, pyramidum vel tabulae viridis lusu. Mensam tenuit mediocrem, nec in hac luxurians, nec deficiens, diebus singulis 12 personas adminus adhibuit, ad quam plerumque sex canonicos adhibebat, dein religiosos singulis diebus adminus duos, ac suos domesticos. Saepius majora etiam dabat prandia, praecipue occasione congressuum Zagrabiae. Feriis autem bacchanalisticis, quod personas nobiles habere potuit, plerumque adhibebat, datis etiam choreis ac musica, non alio fine, quam ut hac ratione malis et licentiae hominum prospiceret, et cum omnibus a prandiis visitare apud Jesuitas sanctissimum solebat. Nunquam coenatus est, licet in gratiam hospitum coenas parasset. Sabbatinis autem diebus vesperi modico pane usus est, quam abstinentiae consvetudinem semper servavit. Valetudine erat firma, neque ullo, ut ajunt, chronico morbo laborans. Statura mediocri, vultu hilari ad gravitatem et majestatem composito, capillis canescentibus, viribus firmis. Lingvas supra patriam solum latinam et italicam possidebat. Viros doctos amabat semper et res suas duntaxat cum his conferebat. Cum regni nobilitate conjunctionem servabat, qua ratione plurimum adjutus est, ne quid juribus ecclesiae praejudicaretur.

Familiarius tota vita sua usus est Balthasare Magdalenich, vicario suo et cognato, item domino Joanne Busan comite curiali et domino Naisich regni protonotario, praecipue post mortem fratris sui, item canonico Joanne Lukauszki, quem magni faciebat et elevavit usque ad lectoratum; in quo dein beneficiorum oblitus Lukauszkius fuerat, deinde Marcellevichio aeque ingrato, ac tandem Nicolao Petrichevich. Cognatam quoque suam Susannam, quae apud ipsum in parochia et canonicatu exstitit, affectu sangvineo diligebat ipsique providit et prospexit, ut in sua, quam elegit, virginitate honeste vivere possit.

Ultimis ante vitae finem annis apud augustam aulam egit fortissime, ut libera ei testandi facultas concederetur, immo et pro suis successoribus omnibus Leopoldi et Ferdinandi confirmarentur privilegia, ne fiscus ad bona episcopalia subintraret, uti hactenus nunquam in hoc episcopatu successit. Rem hanc medio aulae cancellarii Leopoldi comitis Nadasdi fortissime egit et regina ob ipsius praeclara merita ad concedendam hanc illi gratiam erat paratissima. Sed opponente se camera, ne istud gratis in praejudicium successorum suorum faceret, immo scrupulum conscientiae formante, resolutum fuerat, ut Braniughius quidpiam aulae offerret et insuper pro se duntaxat, relictis successoribus, gratiam peteret. Volebat autem

-- 569 --

camera, ut mille aureos adminus ex activo suo apud cameram habito debito remitteret. Sed ipse, dum pro se accipere voluit, et non nisi 1000 frumenti modios aulae offerebat, sed semper ut privilegium ad successores etiam transferetur. Quod obtinere non valens interea febri corripitur, conditoque testamento sensim deficit, ac post octo hebdomadarum infirmitatem, magna patientia toleratam, post suscepta saepius sacramenta, viatico publice delate et extrema unctione, plenus fide, spe, charitate in manus Dei resignatione, justorum preciosa morte die 28. Aprilis hora media secunda post medium noctis anno 1748. pie ad promeritam coronam justitiae ad regna coelestia e vivis translatus est, et ut dicimus mortuus. Constitutis testamenti exsecutoribus, ex capitulo quidem domino custode Stephano Putz, Nicolao Petrichevich, Georgio Reess, Georgio Gaal et Josepho Galliuff suo consangvineo; ex nobilitate domino Busan aliisque. Cadaver ad capellam sancti Stephani depositum triduo jacuit, dein non admisso populo sed clero solum praesente in episcopali crypta infra aram coenae domini sepultum est et collocatum. Vigiliae servatae strictissimae hic et in bonis aliis, ne fiscus regius subintraret, qui tamen suam eatenus protestationem opposuit, nec tamen admissus. Postea, praeter illa quae inventarii episcopalis sunt, distracta et vendita per exsecutores omnia. Solennes exequiae die 10. Junii habitae, concurrente plebis, nobilium, cleri, religiosorum multitudine, uti et domino praeposito Quinque-Ecclesiensi. Orationem funebrem dixit latine et typis dedit canonicus Gregorius Gaszparich, lingva autem patria archidiaconus Bexin dominus Wolffgangus Kukuljevich. Virum magnum et patrem omnium planxerunt omnes et justitium ei sponte ab omnibus habitum. Laudatus ab omnibus, nec defectus post mortem alii auditi quam nimiae bonitatis, ac primo quidem, quod nobilitati ut locumtenens plus aequo indulserit, praecipue in congregationibus et publicis congressibus quod huic plurimum faverit. De reliquo nihil audire est.

In exercendis et obeundis muniis episcopalibus erat diligentissimus. Altaria consecravit in diversis ecclesiis plurima, ecclesias plures, uti Bisztricensem beatae virginis, Samoboriensem Franciscanorum et Carolostadiensem, Pokupszkensem, Gorrensem sancti Spiritus, et patrum Franciscanorum Hrasztovicensem. Ordinationes frequentissimas habuit, ordinatis non uno sed pluribus milibus, confirmatis aeque milibus milium. Abbates consecravit 12. Aliaque muneris episcopalis officia lubens et diligenter peragebat, ac dum eidem ordinandi praesentarentur et ad parochias confirmandi, gravem semper ipsis de eorum officiis praemittebat adhortationem et instructionem.

Anno 1735. per modum synodi congressum parochorum habuit, ubi quosdam abusus stollae sustulit. Interfuit publicis regni Hungariae comitiis sive diaetis duabus, videlicet 1729. et 1741. Viennam rarius et non nisi in necessitate jurium ecclesiae exibat, immo nec ad bona exire solitus ob molem negotiorum. Ad capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis, prouti aeque intra canonicos, sequentes, quas paulo post ponam, fecit promotiones. Capituli Chasmensis, prouti et parochiarum per ipsum distributarum, catalogo ob nimiam molem neglecto, officialium tamen ejusdem, priorum saltem faciam mentionem. Ergo.

-- 570 --

Catalogus canonicorum a Georgio Braniug creatorum.

Anno 1728. Josephus Antonius Chiolnich ex parocho Berdovicensi, in locum Thomae Plessich archidiaconi Chasmensis.

Stephanus Putz ex parochiae in Bisztra parocho, in locum Francisci Somsich Viennae mortui et sepulti in metropolitana qua rectore collegii Croatici.

Adamus Chegetek ex parocho Caproncensi, in locum Francisci Novachich cantoris.

Ladislaus Bedekovich ex praebendario cathedralis ecclesiae et custode capituli Chasmensis, in locum Georgii Braniug ad episcopatum Zagrabiensem promoti.

Adamus Ztepanich ex seminarii sublectore, in locum comitis Jonathae Ivanovich tantum diaconi. Anno 1729. Franciscus Thauszy ex parocho Sztanievicensi, in locum Joannis Zebecz archidiaconi Goricensis.

Georgius Marcellevich, in locum Mathiae Augustich archidiaconi Vaska, ex parocho Dernensi.

Anno 1730. Joannes Radich ex parocho Bisztricensi, in locum Nicolai Graczky lectoris.

Nicolaus Petrichevich ex parocho Gradacensi, in locum Michaelis Verbanich archidiaconi Dubicensis et electi episcopi Scardonensis.

Nicolaus Terihay ox parocho sanctissimae Trinitatis ad Keresztinecz, in locum Gregorii Subarich abbatis sancti Michaelis de Rudina et praepositi Chasmensis.

Joannes Koosz ex parocho Dernensi, in locum Gabrielis Patachich ad episcopatum Syrmiensem promoti et archidiaconi Camarcensis.

Anno 1732. Michael Zlatarich ex parocho Ivanicensi, in locum Stephani Vuchetich archidiaconi Camarcensis.

Anno 1733. Stephanus Varovich ex parocho Deszinichensi, in locum Nicolai Bedekovich custodis et abbatis sancti Nicolai de Gaczka.

Wolffgangus Kukuljevich ex parocho Szoboticensi, in locum Mathiae Musinich archidiaconi cathedralis.

Anno 1734. Nicolaus Magdich ex sublectore, in locum Petri Zaverszky archidiaconi Varasdinensis et praepositi sanctae Sapientiae de Titell.

Anno 1737. Fabianus Sebastianus Spoliarich ex parocho Mresnicensi, in locum Stephani Skerlecz archidiaconi Kemlek.

Gregorius Gaszparich ex sublectore, in locum Georgii Plepelich archidiaconi Kemlek.

Joannes Jellussich ex parocho Lendvensi, in locum Davidis Lengell praepositi Chasmensis.

Anno 1738. Georgius Reess ex parocho Novavillano, in locum Sebastiani Spoliarich.

Nicolaus Ztepanich ex parocho sancti Eliae in Obreess, in locum Michaelis Zlatarich misere Dubiczae mortui et sepulti.

Anno 1739. Michael Szkerba ex parocho Gradacensi, post resignationem factam a Georgio Kovachevich praebendario et canonico Chasmensi, qui canonicatum nullatenus acceptare voluit, sibi collatum ex morte Ladislai Bedekovich archidiaconi Chasmensis.

-- 571 --

Georgius Gall ex parocho Szamoboriensi, in locum Joannis Lukauszki lectoris.

Anno 1741. Baro Adamus Patachich ex parocho Verbovicensi, abbas una beatae virginis Mariae de Abraham, in locum Georgii Marcellevich Viennae mortui et in metropolitana sepulti, quo causa curandae valetudinis concesserat.

Anno 1743. Paulus Sikuten ex sublectore, in locum Georgii Dumbovich custodis et praepositi sancti Benedicti de Kaposö et tabulae banalis assessoris.

Anno 1745. Andreas Gradinszki ex parocho Crisiensi, in locum Stanislai Pepelko archidiaconi cathedralis, Siscii ex letargo mortui et sepulti.

Georgius Malenich ex sublectore, in locum Michaelis Kalamer, archidiaconi Vaska.

Josephus Galliuff ex parocho Dombrensi, in locum Georgii Reess cantoris et tabulae judiciariae assessoris ac abbatis sanctae Hellenae de Podborje, 23. Octobris ex apoplexia mortui.

Anno 1747. Balthasar Kerchelich ex sublectore, in locum Gabrielis Bisztriczey, praepositi Chasmensis.

Sigismundus Schytaroczi ex parocho Deszinicensi, in locum Joannis Musinich, archidiaconi Bexin. Alias autem ita contulit capituli dignitates :

Lectoratus.

Joanni Lukauszki 1730.

Josepho Chiolnich 1739.

Cantoratum.

Georgio Reess 1728.

Petro Matachich 1745.

Custodiatum.

Nicolao Bedekovich 1728.

Georgio Dumbovich 1733.

Stephano Putz 1743.

Praeposituram Chasmensem.

Gregorio Subarich 1728.

Davidi Lengell 1730.

Gabrieli Bisztriczey 1737.

Nicolao Petrichevich 1747.

Cathedralatum.

Josepho Chiolnich 1733.

Stanislao Pepelko 1739.

Adamo Chegetek 1745.

Dubicensatam.

Georgio Dumbovich 1730.

Stanislao Pepelko 1733.

Petro Matachich 1739.

Nicolao Terihay 1745.

Camarcensem.

Gabrieli Patachich 1728.

Stephano Vuchetich 1730.

Gabrieli Bisztriczey 1732.

Adamo Chegetek 1737.

Adamo Ztepanich 1745.

Goricensem.

Joanni Lukauszki 1729.

Stanislao Pepelko 1730.

Petro Matachich 1733.

Stephano Putz 1739.

Francisco Thauszy 1743.

Kemlek.

Joanni Lukauszki 1728.

Stanislao Pepelko 1729.

Stephano Skerlecz 1730.

Georgio Plepelich 1737.

Josepho Pogledich 1737.

Vaska.

Stephano Skerlecz 1729.

Michaeli Kalamer 1730.

Adamo Patachich 1745.

-- 572 --

Chasmensem.

Stanislao Pepelko 1728.

Georgio Dumbovich 1729.

Petro Matachich 1730.

Georgio Plepelich 1733.

Adamo Chegetek 1737.

Ladislao Bedekovich 1737.

Francisco Thauszy 1739.

Nicolao Terihay 1743.

Joanni Koosz 1745.

Bexin.

Wolffgango Kukuljevich 1747.

Varasdinensem.

Stephano Putz 1734.

Nicolao Petrichevich 1739.

Stephano Varovich 1747.

Urbocz.

Gabrieli Bisztriczey 1730.

Josepho Chiolnich 1732.

Stephano Putz 1733.

Stephano Pogledich 1734.

Adamo Ztepanich 1737.

Joanni Radich 1745.

Atque hae sunt, quas Braniughius in capitulo fecit collationes, permutationes et translationes. Capellanum natum, qui est semper parochus sancti Joannis de Novavilla, retinuit Georgium Perczaich; ipso autem mortuo, cum commendatum ab episcopo pro parochia illa consequenda Nicolaum Jellussich non praesentasset capitulum, sed Georgium Reess, ipse Mathiam Turina capellanum suum constituit; qui fuerat annis pluribus, et canonicatum cum cantoratu Chasmensi obtinuerat eratque praebendarius. Viri dein hujus praesumptionibus offensus, Paulum Turkovich, qui domino Reess successerat, capellanum habuit et ad mortem servavit.

A latere canonicos habuit Georgium Marcellevich et dein Josephum Galliuff cognatum.

Praefectum bonorum Andream Gerlechich, ipso mortuo neminem.

Secretarios duos tenuit: in germanicis Augustum Fridericum Föllner; in aliis primo quendam Tomassich, quo mortuo successit Josephus Jagussich, post hunc dominus Fabriczi, dein Josephus Raffay, ac tandem Georgius Petkovich. Quibus tamen res archivii nunquam credere voluit.

Vicarium temporaneum, simul et comitem curialem, dominum Sigismundum Skerlecz, post hunc superius dictos. Provisores in bonis, dein stabuli magistrum aliosque plurimos, ut aulam omnino magnam intertenuerit.

Atque haec de Braniughio, quamvis non omnia, non singula. Quis enim praecipue quae suae erant charitatis, referat? Dignus immortali memoria.

Nunc memorabilioria quaedam, quae sub illius episcopatu acta sunt, referamus.

Annis, quibus Braniughius ut episcopus vixit, Romanae praefuerunt ecclesiae Benedictus XIII., Clemens XII., et Benedictus XIV.

Romanorum imperium habuerunt Carolus VI., Carolus VII. Bavarus et Franciscus I.

Hungariae reges Carolus VI., 1740. mortuus, et ejusdem filia Maria Theresia.

Bani Croatiae fuerunt Joannes Palffy, ad officium judicis curiae translatus, ac dein factus regni Hungariae palatinus; comes Joannes Draskovich, brevi mortuus; comes Josephus Eszterhazy, 1741. judex curiae regiae factus et 1748. mortuus; comes Carolus Batthyan, quem banum Braniughius reliquit.

-- 573 --

Bella amplissima per universam fere Europam, immo mundum, gesta sunt. Ab anno 1730., mortuo Augusto Poloniae rege, continua fere bella fuerunt. Amisit tunc Carolus Siciliam et Neapolim, amisit plura in Italia loca, quae ex historicis lector ediscas.

Anno dein 1736. incepit bellum Turcicum, cujus initium Carolo gloriosum, quoniam Nissa cum universa fere Servia Carolo subjiciebantur, sed infidelitate generalium finis belli hujus funestus fuerat; quoniam Belgradum plane vi pactorum Turcis dare oportuit, Savumque metales constitutêre, quae etiam ex historicis discenda relinquo.

Hic in Croatia praefuit armadae toti Josephus Eszterhazius banus, qui exitum belli praevidens, ut dicimus, pure defensive se habuit. Arcem Buzin obsederat, sed obsidionem solvit. Turcae quoque Zrinium obsederant, sed nescio unde factum, obsidionem ipsi solverunt. Neque quidquam de reliquo isthic actum, praeter spolia utrinque facta et depopulationes domuum. Banialucam princeps Hildburghausen infeliciter obsederat, et universum fere, quem habebat, exercitum amisit. Ex parte Carolostadiensium Deposczi laudes et a Carolo praemia fuit consecutus, licet neque ibi quidpiam memorabilis actum sit.

Pace cum Turcis inita, quamvis harum partium nulla speciatim mentio facta sit, ut idcirco antiquos crederemus servandos limites; attamen mortuo Carolo VI. et haerede filia undique impetita et plane de Vienna dubia; cum occupato Passavio, Lincio, ad Viennensem urbem Bavari accederent, Turcis, ut pacifici maneant, Dubiczam, Transvunanum aliaque loca resignanda mandavit, et 1743. resignata sunt. Neque, quae foris gesta vel acta sunt, commemorabo, ut de amissa et recepta Bohoemia, Bavaria aliisque locis, de cessa Brandeburgo Silesia, haec enim universa melius ex illis legantur, qui de his ex professo scribunt. Quae in Croatia notabiliora acta sunt, recensebo.

Generalatus tam Varasdinensis quam Carolostadiensis a principe Hildburghausen reductus est. Erat huic idem mos eademque regula, sicuti et banalibus in anno 1756. descriptus in hujus libri parte altera, nisi quod haramiae horum solverentur a Stiriae et Carinthiae provinciis, principe horum generalatuum administrationem accipiente. Subditi, ne gratis regias terras incolant, ab his ipsis bellare, milites agere seseque vestire coacti sunt. Officiales stipendia merentur et solvuntur respective. Populus autem et militares regulas et ad mandata regia ubivis pugnare debebit. In quo summo principis servitio regulatio stetit. Petriniae, ubi familia Erdoediana haereditariam commandam sive capitaneatum habuit, in integrum cassata stipendia, illaque usque ad Marquerium nomine duntaxat generalatui Varasdinensi parebat. Ibi nec erecta vel unica compagnia fuerat tum Braniughii prudentia, ne pagos episcopales adjacentes molestarent, tum quod praeter locum ipsum nihil ad Petriniam pertineat.

Contagium pestiferum saepius accidit, primum 1738. in partibus Montis Claudii, 1743. et 1744. Kostaniczae, ac tandem 1744. et 1745. in partibus Sisciensibus; qua occasione ara sanctorum Fabiani et Sebastiani in cathedrali erecta.

Incendia notabiliora Zagrabiae acciderunt. Primum 1731. mense Majo die 31., a quo magna pars civitatis superioris et capitularis absumpta. In

-- 574 --

superiori civitate seminarium sancti Josephi, in capitulari monasterium Franciscanorum cum turri et ecclesiae tecto, liquefactis etiam campanis aliisque pluribus domibus. In hoc incendio memoria dignum accidit. Inter medias flammas inviolata conservatio imaginis beatae virginis Mariae, quae hodie sub fornice civitatis portae, Kamenita vrata dictae, viduae cujusdam Modlar devotione colitur. Fuerat imago ista prius supra civitatis portam et in mediis flammis, immo cineribus, cornice ejusdem combusta, ipsa illaesa et integra reperta est et extracta die 3tio ex cineribus.

Anno etiam 1743. in fine mensis Aprilis grave incendium Zagrabiae fuit, plurimasque domus absumpsit, ipsa arce et ecclesia cathedrali in periculo constitutis. Qua occasione episcopus votivam cleri ad sanctum Rochum in festo sancti Floriani processionem vovit, ut ab ignis periculo liberemur. Ad exemplum antecessoris sui Emerici Eszterhazy, qui anno 1713., dum locustae misere patriam istam depopularentur, campanae majoris pulsum a festo sancti Georgii usque ad festum Simonis, quem pulsum aeris benedictionem nuncupant, (et perperam quidem, rerum ignari, contra sagas adhiberi somniant) instituit. Qui primum tunc adhiberi ceptus, non solum Zagrabiae hodiedum perseverat, sed in omnibus parochiis adhibetur; an episcopi mandato vel usu, me ignorare, confiteor.

Varasdinensis quoque civitas simile nacta fuit infortunium 1747. et 1748., quibus misere deturpata est.

In Sclavonia comitatus erecti, videlicet Poseganus, Verocensis et Syrmiensis, et regno Croatiae incorporati sunt 1745. Quorum erectione praedocinia ibidem sublata.

Anno 1737. Glina erecta, destructo veteri praesidio, quod Szrachicze fuerat.

Mensura Posoniensis in regnum inducta sub bano Josepho Eszterhazio, cum prius quivis pagus diversam habuisset. Mensurae tamen montanisticae confirmatae et stabilitae.

Anno 1726. patres Barnabitae Zagrabiam venire volebant, sed locus pro ipsis inventus non est. Illi enim parochiam sancti Marci babere volebant, civitate resistente et sacellum sanctae Margarithae offerente. Hujus adventus pater Stephanus Skvorcz promotor fuerat, patria Zagrabiensis, professione Barnabita, qui ad hunc effectum 40 milia ab Amalia imperatrice in promissis acceperat.

Anno similiter 1738., promoto ad canonicatum parocho Novovillano Georgio Reess, patruus suus, alter Georgius Reess, cantor cathedralis Zagrabiensis, ibidem se fundaturum patres Misericorditas promittebat, cum canonico Joanne Musinich, archidiacono Bexin, aliisque et parochiam illam cum suis redditibus patribus istis applicare volebant. Evocati effective Graecio religiosi duo, qui, nescio quomodo, locum illum recusare videbantur, sed poscere locum sancti Dismae, qui dari non potuit. Res haec per annum integrum suspensa est et effectu caruit, putatumque et observatum, studiose factum fuisse a cantore in beneficium pure fratruelis sui, qui redditibus parochiae gaudere potuit, quousque et canonicales redditus percipere potuit. Nam evoluto anno is, qui maxime urgebat antea misericorditarum fundationem, maxime etiam eandem postea impugnabat.

Familiae nobilium vigebant his temporibus istae: Adamus Oreszky, regni exactor et commissarius, et postremo praeses tabulae judiciariae.

-- 575 --

Vir omnino lectus et eruditus, fuit enim Bononiae alumnus et theologus, studio semper primus; postea, mutato statu, insignem se juristam reddidit, politicum quoque, et a superioribus semper magni habitus, quamvis rivales non destiterint, qui viri virtutes etiam fraudes ac astutias interpretarentur. Proles masculas nullas, facilitates autem amplas reliquit.

Adamus Rauch, Georgius Czinderi, Balthasar Bedekovich, Joannes Rauch, sibi succedentes vicebani. Sigismundus Skerlecz, Joannes Braniug, Balthasar Magdalenich, tabulae judiciariae praesides, etiam successive.

Joannes Braniug, suprascripti Czinderii et Bedekovich, ac tandem Adamus Naisich, regni et banales protonotarii. Quibus plures alii veniunt annumerandi ut Joannes Busan, Josephus Magdich, Stephanus Grudich, allique in publicis officiis constituti.

Ob rem militarem nominatissimus omnium jure est baro Petrus Praszinszky, in generalatu Varasdinensi postremo colonellus, vir immortali dignus memoria, qui ubique celebratissimus exstitit et nullum bellum reliquit; sub Banialuca heroice se gessit, in Italia aeque. Tandem sub Neuhauss in Silesia ex accepto vulnere mortuus. Huic annumerandus dominus Depoczi, baro Stephanus Patachich, aliique plures. Hi tamen celebriores fuerunt.

Plurimae quoque his annis tam magnatum quam nobilium familiae defecerunt. Et eos, qui in parte defecerunt, nec referam, illos duntaxat, qui integre. Ac primo quidem

Comites Petheo, quorum dominia Ivanecz ac Bela fuerunt. Praepositus major, postquam causam suam in septemvirali tabula amisisset et fiscus regius triumphasset, per Carolum VI. Palffio donata bona illa comiti Ladislao Erdoedio vendita sunt 80 milibus fl.

Comes Chiculini defecit quoque in integrum, sexu foemineo hodiedum litigante.

Comes Orehoczi etiam defecit in integrum.

Baro et familia Malekocziana in integrum.

Baro et familia Voinovich in integrum, superstite solum una domina.

Baro et familia Praszinszky in integrum.

Baro et familiaGotthal in integrum, immensis divitiis ab uxore haereditatis et bonis a fisco emptis.

Baro et familia Ratky.

Ex equestri ordine celebriores defecerunt familiae: Chernkoczi, Kamenjan, Braniug, Vagych, Druszkoczi, Vragovich, Vinek, Paraminszky, Krisanich, Millos, Depoczi, Gudich etc.

Attamen et creverunt ac illustratae sunt aliquae. Etenim ex baronibus Christophorus Orsich comes factus est. Aeque 1749. Petrus baro Sermage titulum comitis consecutus est.

Familia autem Patachichiana ita elevata est, ut Balthasario Patachich immediati haeredes comites essent, qui erant Gabriel archiepiscopus Colocensis, Alexander consiliarius cancellariae aulico Hungaricae, supremus comes comitatus Simeghiensis et Suae Majestatis camerarius, 1747. 6. Maji Viennae mortuus, nullo haerede relicto masculo, et Ludovicus, supremus comes comitatus Verocensis hodie.

Alii autem de familia Patachich barones Carolo VI. 1733. creati sunt.

-- 576 --

Nobilitari praerogativa a regina Maria Theresia ornati sunt; Markovich, mortuus sine haerede masculo, Hussinecz, Novoszel Lucas, Markovchich, Delimanich, Hohnemer, Levachich aliique plures, praesertim in Sclavonia, propter officia comitatensia.

Episcopus Braniug scripsit contra Joannem Rauch vicebanum librum de ecclesiastica immunitate, quem possideo, praeclarum sane.

Francisci Xaverii Klobusiczky

liberi baronis de Zetthény episcopi Zagrabiensis synoptica narratio.

Quamvis ex libri hujus parte alia universa hujus episcopi acta, prouti et quae sub eodem acciderunt vel gesta sunt, notata descriptaque legantur, placuit tamen synoptice, vel quae ibi descripta non invenirentur, vel ibi fusius narrata, pro lectoris commodo et posterorum notitia referre et scribere. Itaque Franciscus Xaverius Joannes Nepomucenus liber baro Klobusiczky de Zetthény in comitatus Sarossiensis civitate Eperiess die 31. Octobris 1708. natus est ex parentibus Francisco barone Klobusiczky et Clara Kappi, foemina illustri, etiamnum vivente, domique educatus, scholas, ut vocamus, minores partim Eperiessini, partim Cassoviae absolvi. Ad altiores Viennam Austriae submissus in collegio convictorum dicto rhetoricam logicamque absolvit, physicam qua collegii Pazmaniani alumnus sub patre Augustino Hingerle Viennae etiam excepit, ab eodem bacalaureatu philosophico decoratus, metaphysicam Cassoviae absolvit; suscepto philosophiae magisterio. Romam inde ad collegium sancti Apollinaris, Germanico-Hungaricum dictum, missus; ibidem suscepto theologiae doctoratu, per quadriennium eandem suscepit, profectu, uti dicebat, mediocri. Habitoque ibidem cum dispensatione duorum annorum primo sacrificio, et consequenter susceptis sacris ordinibus, ad patriam redux, sese archiepiscopatui Strigoniensi subjecit, et a primate Emerico Eszterhazy susceptus, ac ab eodem adamatus, primum anno eodem 1730. parochiae cuidam ad Posonium pastor datus, inde motu primatis proprio ad collegiatum Scepulsiensis ecclesac capitulum translatus est, cum loci illius parochiae administratione. Anno dein 1733. motu rursus primatis proprio, ac citra capituli vota et candidationem, ad metropolitanum Strigoniense translatus capitulum et canonicus resolutus, ibidem seminarii praefectus fuerat, qua occasione domum unam canonicalem ex fundamentis erexit. Et qua postremus canonicus, excusantibus sese senioribus ex capitulo, vicarius auditorque causarum generalis 1734. fuerat resolutusac paulo post capituli lector et archiepiscopi Strigoniensis suffraganeus cum praevie obtento abbatis titulo, et etiam episcopatu in partibus sub titulo episcopi Nemesini. Quo in officio universum rexit archiepiscopatum Strigoniensem, capitula canonice visitavit archiepiscopatui subjecta, uti Scepussiense, Strigoniense et Posoniense. Congregationem etiam instar synodi cleri generalem habuit, cum Colocensi archiepiscopo Gabriele Patachich quaedam jurgia ob primatis praeeminentiam, ut medio consiliarii Germelten, gratia pollentis apud Carolum VI. Romanorum imperatorem, alias amicum archiepiscopi Patachich non magna fuerit, neque ab eodem caesare unquam altius elevatus. In capitulo Strigoniensi, ut fieri consvevit,

-- 577 --

gratia apud superiores pollentibus non solum non benevole habitus, at plerisque plane exosus, eo quod adulator, delator archiepiscopi crederetur. Interim a diligentia rerumque notitia hodiedum audit peroptime, eo quod plerique in magnos evaserint viros, qui apud eundem ut generalem vicarium a secretis fuerant; ex quorum numero sunt: dominus Carolus Zbisko, hodie electus episcoqus Vegliensis, praepositus collegiatae Posoniensis et consilii regii locumtenentialis consiliarius, dominus Georgius Klimo, antea canonicus Strigoniensis, archidiaconus Sassvariensis, electus episcopus Noviensis, abbas beatae virginis Mariae de campo Strigoniensi, primum consilii regii locumtenentialis, dein cancelariae aulicae regiae Hungaricae consiliarius, et hodie meritissimus episcopus Quinque-Ecclesiensis, ac tandem Adamus Galgoczi, hodie capituli Strigoniensis lector, pluresque alii.

Anno 1741. occasione diaetae a feliciter regnante regina Maria Theresia idem Franciscus Klobusiczky in episcopum Transylvaniensem fuerat nominatus, et a Benedicto XIV. Romano pontifice confirmatus; quamvis statim causa publicorum negotiorum Carolinum abire debuerit, ibidemque guberniali adesse qua consiliarius consilio, adeoque ut pure electus episcopus sollenem ingressum suum primo post confirmationem vel potius translationem habuit. Praefuit eidem ecclesiae ad annum 1748., summa approbatione tam Transylvaniae totius, quam et principis, uti abeuntem tribus milibus aureorum Transylvani donarint, et summas eidem laudes tribuerint. Interim nec inimicis caruit, qui eum lusui deditum depingebant. Anno ergo 1748. die 13. Maji Viennae in Zagrabiensem episcopum promulgatus, ob negotia ibidem manere jussus, nec facultatem abeundi ad 1749. obtinuit. Qua obtenta, Viennam venit, habitaque Romana confirmatione, depositis Romae 4137 fl., coram eminentissimo Cardinale Leopoldo Kollonich juramentum pro Zagrabiensi episcopatu deposuit. Tandem Zagrabiam venit et regendum per se episcopatum assumpsit. Ac

Primo sacrum dioecesanum instituit officium, creato vicario domino Wolffgango Kukuljevich et adjunctis eidem assessoribus Adamo Ztepanich, Josepho Pogledich, Nicolao Magdich, Georgio Rees, Josepho Galliuff, Balthasare Kercselich, canonicis Zagrabiensibus; notario Paulo Sikuten et fiscali Georgio Malenich. Quorum singulis fl. 100 annue, vicario 200 constituit, sedemque spiritualem restauravit omnino, modo scriptis et constitutionibus.

2do. Dominum Balthasarem Magdalenich vicarium temporaneum, dominum Joannem Busan comitem curialem fecit.

3tio. Praedia, uti parte alia, contulit.

4to. Sacramentum confirmationis per dioecesim administravit.

5to. Jubilaeum 1751. debite celebrari fecit. Aliaque contenta in serie annorum, verso hoc libro. Plura etiam fecisset, nisi archiepiscopatus Strigoniensis, quem anhelabat, obstitisset. Viennam excurrebat frequentius. Et mense Martio anni 1751. ad diaetam profectus, ibidemque archiepiscopus Colocensis declaratus, amplius non rediit. Lites tamen cum successore habuit causa nobilium, in quibus etiam triumphavit.

Vir prudens omnino et judicii alti, in ecclesiasticis Balthasare Kercselich canonico Zagrabiensi usus, in aliis secretario suo Francisco Bandi, viro insigni. Cum nobilitate multum non tenuit causa offensionis, dum

-- 578 --

capituli jura tueretur, et quod militares praeamaret. Oeconomiae nallum gessit curam, famulis servisque suis indulgentissimus, nec sine vitio. Lusui addictus [87]

Note (foot) return to page17 redaka prekrižano. Colocsae patrem Christophorum Mayr Jesuitam, Zagrabiae adamatum, ad latus suum tenuit. Servitam unum, Capucinos duos, Franciscanum unum sub confessarii titulo, Trinitarios duos. Familiam suam qua archiepiscopus elevavit ad gradum honoris comitum. Hinc per nos parte libri hujus altera, jam baro jam comes scribitur, pro statu nempe suae conditionis. Meticulosus fuit admodum. Aulae adulator, religionis indifferentis, atque ad Jesuitarum, vel fors liberorum murariorum principia, ejusdem cultor. Vide librum alium a nobis scriptum de actis ejus in episcopatu Zagrabiensi.

Franciscus Thauszy episcopus Zagrabiensis ejusque gesta.

Thausziorum obscura ignotaque in Croatia ac Sclavonia de sui origine est familia, et umdenam ad Carlostadienses partes advenerit, ignotum. Certe episcopus iste 1751. in Croatiam quosdam hujus agnominis duxit; quod armales litteras habuisset et illum pro cognato recognovit, Ivanichii provisorem fecit, hujusque filiam Rosaliam comiti Josepho Keglevich collocavit. Fuit etiam Jesuita Thausz, quem suum cognatum dicebat episcopus.

Undecunque ergo eorum origo sit, Wolffgangus Thauszy in parochia sub Lipnik primus innotuit. Fuit is in Transcolapianis partibus conscriptor, tum judlium, demum et vicecomes. Uxores plures habuit. Prima fuit nata Krisanich, ex qua natus est praefatus episcopus Franciscus anno 1698. die 25. Martii. Item Nicolaus Sigismundus, modo archidiaconus Bexin et canonicus Zagrabiensis. Alia quaedam Germana, ex qua natus Josephus, nunc parochus ad sanctum Joannem in Novavilla, cantor et canonicus Chasmensis. Tertia Orehocziana, ex qua filiam habuit, nuptam domino Peharnik, quorum filia moderno domino Sikuten Josepho uxor est.

Caeterum quia Krisanichii filiarum altera Cholnichiis fuisset locata, ex qua modernus Bosnensis episcopus Josephus Chiolnich descenderet, ideo hi duo, episcopus Zagrabiensis videlicet et Bosnensis, duarum sororum sunt filii. Tertia Krisanichiana Milassinio nupserat, sed haec ob mariticidium sui ipsius fuit homicida.

Praedictus episcopus, uti et caeteri sui fratres, Nicolaus ac Josephus, fuere ad clericorum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis seminarium, vulgo alumnatum, a teneris mancipati, ac in eodem enutriti, et absolutis humanioribur scholis, Viennam missi. Franciscus quidem triennio pro vigente tunc more, sub patre Leopoldo Galler Jesuita philosophiae auditor fuit, et hanc sine gradibus consecutis absolvit 1716. Et quia profectus fuisset debilioris, Viennae remansit in collegio Croatico et biennio relictus fuit theologiae scholasticae auditor. Presbyther 1721. factus, a comite Joanne Francisco Chiculini primo parochiam sancti Dominici in Konschina obtinuit, ex eadem translatus per eundem comitem ad parochiam beatae virginis Mariae ad Sztenievecz. Ubi suis obsequiis, hospitalitate,

-- 579 --

exmissionibus fructuum per canonicos, horumque tractatione meruit, ut ad preces tantorum post mortem canonici Joannis Zebecz ab episcopo Braning anno 1729. die 1. Maji in cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonicum resolveretur. Post triennium factus fuit Dubicensis commendans, et in bani Esxterhazy Josephi gratiis, suo benefactori Chiculini ingratus, dum hunc delationibus suis apud banum exosum fecit, officioque commandae Kostanicensis privari. Bano ejusque secretario immolabat variis regalibus, confusionesque faciendo et schismaticos protegendo, praecipue quendam popam Terbuhovich, qui 1751. rebellionis fuit secretarius, inde per capitulum fuit amotus, eidemque successerat Michael Zlatarich. Sed cum iste equo luxato per levitatem volens fossatum quoddam equester transvolare, fractis cervicibus mortuus remansisset, Franciscus Thauszy eidem successit; occasione belli Turcici 1738., sed propter easdem confusiones iterum revocari debuit, succedente eidem Nicolao Magdich canonico. Interim sub ejus Dubiczae anteriori praefectura arx illa trans Vunnam, quam ab anno 1743. Turca incolit, aere et sumptibus capituli e fundamentis est exstructa et posita. Quod ipsum ob sumptus fuit occasio primae suae Dubicza amotionis, quia rem majorem, ac opus esset, erexisset et banum Eszterhazium disposuisset, ut vallatum regulatumque praesidium a capitulo exstruendum praetenderet, quod centenis milibus constitisset, et Thauszy perpetuus remansisset ob fabricam commendans.

Anno 1739. post mortem Ladislai Bedekovich, 4. Augusti secutam, factus fuit archidiaconus Chasmensis. Inde transiit 1743. post mortem Georgii Dumbovich ad archidiaconatum Goricensem, et 1745. post sedatam Sisciensem pestem 10. Augusti factus fuit praefectus Sisciensis. Bano Carolo de Batthyan occasione visitationis confiniorum anno 1743. sese intruserat, et nescio quam confiniorum notitiam praetendens, ac banum regulare volens, eundem offenderat, ut is offensae recordatus 1749., Kukuljevichium ratus, eidem objiceret, se a visitatione confiniorum eundem pernosse et hoc in mei praesentia. Caeterum praefectura Sisciensi adjutus Thauszy, praetextu curandae valetudinis, post mortem Georgii Braniugh Viennam appulit et schismaticorum more largitionibus quaerebat amicos, praecipue Franciscum Koller et Ladislaum Bisztriczey, cancelistam quidem, sed Zagrabiae educatum et lingvae gnarum Croaticae, adeoque notitiam subjectorum Croatiae habere suppositum, in ea cumprimis circumstantia, ubi tum ex parte Croatiae ad cancellariam dignior nemo fuisset. Pollensque suarum laudum depraedicatione Thauszy, has tam Dubiczae gestas quam Siscii, depraedicare non cessabat, sibique uni erectae Dubicensis arcis gloriam adscribebat, tantasque de Turca victorias, ut sibi uni deberi narraret, quod Turca 1737. 1738. Croatiam non invasisset; confirmante ista, in aliorum virorum notitiam habentium defectu, Bisztriczajo cancelista, successitque narratio, ut crederent Viennae constituti.

Anno 1749. mortuo Adamo Krisanich, respective episcopi patruo, cum ejus facultates et pecunias rapuisset episcopus, quia Krisanich in domo sua Zagrabiae obiit, ibidemque pecunias conservabat. Episcopus autem Zagrabiensis Klobusiczky praedia defuncti comiti Leopoldo Nadasd aulae cancellario contulisset, ad horum praediorum appraehensionem et Nadasdii statutionem fatus Ladislaus Bisztriczey Vienna per cancellarium fuit submissus, Thauszy autem, qua praetensus executor et Krisanichianus

-- 580 --

successor, ad eandem statutionem praetextu resignationis sese ingessit. Et ejusdem statutionis tempore, cum episcopus Bosnensis Bakich, alias Bachich in Krisovlian fuisset mortuus, morte ad Thauszium per me scripta; idem in praediis illis universa et quaevis animalia totamque alodialem suppellectilem Nadasdio relinquit, acceptisque a Bisztriczey catenus litteris, episcopo item Zagrabiensi Klobusiczky, Viennam festinat (cum competitor alter dominus Josephus Chiolnich ad comitem Grassalkovich, tum in commissione in Syrmiensibus partibus constitutum, fuisset progressus) ac Viennae narrato Chiolnichii facto, quod episcopatum a Grassalkovich quaereret, die 6. Augusti anni ejusdem 1749. a regina in episcopatum Bosnensem est resolutus. Cepitque sua facie ac vultu Majestatem regiam, ut ipsamet, nescio, quid sibi in eo complacuisse, narraret. Factum autem est totum hoc a Nadasdio. Interim resolutus episcopus gratias Kollerii emit, quem valere vidit apud Batthyan reginae delicias, transiitque ex clientela Nadasdii ad Batthyanianam. Opportune episcopo Krisanichiana pecunia accidit; hac emit amicos Viennae, hac immolavit Kollerianae, hac bullas aliaque exsolvit. Anno 1750. Zagrabiae a Klobusiczkio consecratus, uti ad eum annum est relatum.

In Bosnensi illa sede oeconomiae totum se dedit. Braxatoria erexit, Judaeos accepit in amicitiam et lebetes emit pro pulveribus praeparandis.

Anno 1751. occasione diaetae Posoniensis Kollerii fuit mancipium. Capellanus suus Kollerianam quotidie cum missae sacrificio debuit praestolari. Et quia ejusdem diaetae tempore de promovendis ageretur, Klobusiczkius credebatur primas futurus, vel si non esset, certissimo transferendus, prouti et accidit ob habitas cum protonotario Adamo Naisich discordias. Itaque cum ageretur satis, quis ad Zagrabiensem sedem foret promovendus, et destinaretur Georgius Klimo, episcopus tum Noviensis ac consiliarius ad cancellariam Hungaricam; Franciscus Koller primo banum disposuit, ut Croatarum aliquis promoveretur, tum ipsos Croatiae ablegatos ad diaetam, ut hoc a bano peterent, quod ipsi et fecerunt. Cumque Adamus Patachich fuisset a Klobusiczkio projectatus aut Wolffgangus Kukuljevich, ob metum utriusque, propter doctrinam, ac quod offendisset uterque 1749. et postea occasione congregationum deos Croatiae, signanter protonotarium ac Magdich, horum praecibus apud banum hi sunt dejecti. Kollerius ergo proponit Bosnensem Thauszy, contra cujus scientiam cum non fuisset exceptio, et imperium recepturus non crederetur, potissimum postquam is Kollerio pensionem spopondisset annuam, et ad cassam parochorum annue semet 4000 fl. numeraturum obligasset, in Zagrabiensem episcopum est resolutus.

Et quia mortuo Braniughio ipse pro conferenda sibi abbatia beatae virginis Mariae de Topuszka institisset, nec curam expeditionis accepisset, immo statim a resolutione in Croatiam concessisset, ideo quamvis a Brumani episcopi temporibus abbatia illa episcopatui unita fuisset et pro unita episcopatui expressa, tamen in hujus episcopi collationis expeditione pro adnexa exprimitur.

-- 581 --

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.