Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Annus domini 1756.

Memorabilia in Sclavonia accidêre sequentia.

More consveto Zagrabiae banalis hoc anno, quae superiori neglecta fuit, decurrit judiciorum tabula, atque ultra ea, quae in eadem tractabantur, juridice et legalium causarum diseussionem.

In partibus tempore et sub illius decursu praeparabantur a terrestribus dominis, juxta superius insinuatam Busanianam ideam, exhibendae conscriptiones et examina. Quae rursus ex fatali illo Monte Claudio fatalia plane et celeberrima evaserunt.

(Domini Raffay operationes in Monte Claudio.)

Siquidem dominus Raffay in persona cum officialium societate et judlium comitatus Crisiensis domino Kesser in Montem Claudium descendendo, juxta Busanianas illas ideas sub praetextu quidem conscriptionis, suo revindicando honori et recuperandae gratiae regiae laboris plurimum immo totum studium posuit. Descenderat ille quidem ad pagum Popovacha, ibidemque terrenum subditi cujusdam dimensurare voluit. Ne autem rem confunderet, cum quantitatem ignoraret, quod unius, quod alterius subditi terrenum est, colonum, ad demonstrandum, vocari fecit. Quo negligente, cum vocasset ipse et colonus surdasceret, tandem ad domum ejus petiit, exeuntemque propriis manibus contra mandata regia, verberationes prohibentia, verberavit. Quo facto confusis omnibus, ad arcem Montis Claudii repetiit, rusticos ad conscriptionem evocavit, adhibita ex Savanis partibus vigilia, quam dominus Raffay pro sui securitate, homines autem Montis Claudii pro sui incaptivatione adhibitam fuisse, interpretabantur, hinc vocati nec comparuerunt, nisi ad sacellum sancti Georgii dictum, a quo medio judlium Kesser, ad eos accedentis, vocati erant. Sed illi regulationem ipsis Vienna missam nomine privilegiorum rogabant. Ad quae judex incaute dixit: venisse ipsis omnino privilegia, at quae vix placebunt. Hoc ipsi magis praetendere coeperunt, neque ad arcem voluerunt petere. Hoc viso dominus Raffay ex Monte Claudio, rusticos loci tumultuasse, ex loco denunciavit, et quod agerent conventicula, cum testimonio domini Kesser.

(Agit contra Lukauszkium.)

Praeterea inquisitionem collegit, qua volebat, duorum tantum silvanorum testimonio, quod dominus Lukauszki, anno superiore ad Montem Claudium exmissus et in pago Viderniak inquirens, populum concitasset, puncta quaedam contra officiales suppeditasset, taliterque domini Lukauszki facto omnes subsequae accusationes et quaerellae populi evenissent. Volebat autem, ut et dominus Thomas Schytaroczi, qua haeredum comitis olim Ludovici Erdoedy bonorum praefectus, in haec cum Raffajo conjungeretur, quo recusante, eundem judicialiter admoneri fecit, sed hoc protestante. Dominus quoque Samuel Orlyk, bonorum comitis Georgii Erdoedy praefectus, ob dolorem dentium sese a tota hac machinatione abstraxit, et cum dominus Raffay ad Popovacha abivisset, ille domum rediit.

(Deputatio urbarialis.)

Locumtenens comes Adamus Batthyan, qui ultra tabulae banalis praesidium deputationis quoque, sic dictae urbarialis, (anno superiore regio jussu constitutae ad elaborandum urbarium), quae constabat assessorio domini Joannis Busan, canonici Georgii Malenich,

-- 248 --

vicecomitis Georgii Petkovich, qui et praeses, descriptam sibi hominum Montis Claudii contumaciam et tumultum tam bano Viennam, quam et vicino generalatui Varasdinensi extemplo significavit, ut pro tumultuantibus palam dicerentur acciperenturque.

(Raffay accusat Lukauszkium locumtenenti.)

Dominus vero Raffay Zagrabiam appellens, sub decursu banalis tabulae, tam propria eloquentia, quam et sibi affectorum banalis tabulae assessorum, hanc illorum hominum contumaciam extollere apud locumtenentem non cessavit, sed et sive in dominum Ladislaum Lukauszki praeconcepto ex odio, sive evitanda comitum ab Erdoedy indignatione ob Montis Claudii homines, sive interessentia propria, recipiendae videlicet gratiae regiae, contumaces illos excusabat, culpam attribuens domino Lukauszki, per commissionem caesareo regiam posito gravaminum conscriptori, quod occasione adhuc illa is populum illum subinflammasset et concitasset, plurimaque accusationis puncta, quia olim fiscalis, suggessisset. Hinc postquam, semet satis rem hanc persvasisse locumtenenti, credidisset, spe protectionis quoque in avunculo suo domino Busan, protonotario Naisich, aliisque tabulae assessoribus, instantiam ad dominum comitem locumtenentem |

341

(quam ego legissem et habuissem) exhibet. Qua 1mo conqueritur, se malevolorum opera in indignationem caesareo regiam incidisse, et commemoratis suis servitiis omnino immerite; 2do, se in commissione caesareo regia Althamiana nec auditum esse; 3tio, sed neque per eandem commissionem eo deventum fuisset, si inimicis manibus conscriptio gravaminum credita non fuisset, et nominetenus domino Ladislao Lukauszki, qui ex appraehensione depositionis a fiscalatu plura suggessisset, sufflammasset, et Montis Claudii populum concitasset, in vim argumenti adjungendo inquisitionem, per dominum judlium Kesser collectam.

(Communicatur Rafflajana instantia Lukauszkio. Scribit Lukauszki Althamio.)

Raffajanam instantiam cum accessoriis omnibus comes locumtenens incusato domino Ladislao Lukauszki communicavit. Qui, ut est collericus, in furias primo actus, nescirem, an cum mortalium alio, quam cum domino Jursich haec communicat. Tum intercidente abeuntis tabellarii die, secum communicata per scribas copiari facit, arreptove in furia calamo, domino comiti ab Altham, qua regiae anno superiori commissionis Zagrabiensis praesidi, scribit: se ideo, quod gravaminum conscriptor fuerit, persecutionem pati; in eversionem actorum commissionis intendi; dominum Raffay plenipotentiarium Erdoedianum esse: mandata regia ob verberatos propria manu et enormiter in Monte Claudio homines non curare, et sub confidentia sui avunculi, domini Busan, aliorumque in regno praepotentium et per hos regentium, nec mandata regia curantium, sed prout volunt agentium, in commissionem regiam, jam principis oraculo approbatam, evertendam agere. Haec erat substantia Lukanszkianae epistolae, adjungendo, quod proximo tabellario Raffajanas repraesentationes sit submissurus, cum eas nunc describere nequivisset, et exorando altissimam regiam protectionem, cum haec persecutio ei veniat ob servitium regium, et in hoc regno servire principi cupientes persequantur, nec futuram quietem, quoadusque praepotentiae non tollantur. Haec inquam erat epistolae substantia, sed vehementissime exaggerativis scripta terminis. Scripsit aliam quoque epistolam ad cancelistam Bisztriczey, qua commissionis actuarium, rogando,

-- 249 --

ut apud comitem ab Altham, tanquam suum evictorem, eundem protegeret. Sequenti autem tabellario Raffajana illa submisit, quae locumtenenti is dederat, cum commendatione sui iterata et expositione evictionis, quam speraret et legalis esset (ut Lukauszki dixit) et ex ejus replicis colligebatur.

(Homines Montis Claudii lamentantur contra Raffay et examinantur.)

Interea dum praemissa occultim tractarentur, ultra 300 hominum Montis Claudii Zagrabiam comparent, ad praeinsinuatam urbarialem deputationem lamentantur, protestanturque de tumultu, et quod tumultuantes dicti sint. Accusant dominum Raffay de excessibus et verberatione, praeterea privilegia sibi Vienna submissa, uti ex judlium Kesser intellexissent, extradari urgent. Ultra triduum Zagrabiae moratis ordinatum tandem, ut a vicecomite Georgio Petkovich in domo regnicolari examinarentur. Quo idcirco vocati, etiam sunt examinati, quo in examine et eorundem confessionibus gravabatur admodum dominus Raffay. Hinc dum factum peractumve examen in praedicta urbariali deputatione legeretur, dominus Busan, Raffajanus avunculus, sinceritate vicecomitis non contentus edixit: potuisse vicecomitem aliter has illasque res expressisse, neque tam aperte inserere debuisse. At vicecomes, re hae offensus, gravius expostulare incepit effarique, se solitum | 342 non esse, ut testimonia coram se deposita scribat aliter, quam ut testes dicerent, esseque hoc contra officii sui juramentum, quin et bonam fidem, quare exacerbatoque utroque, vicecomite videlicet et Busanio, in graviores venerunt verbales rixas. Vicecomes immutare nil voluit, projecitque, immutandum dominus Busan quod vellet. Ac licet ille integritatem suam et officii sui tueretur, pro inimico nihilominus domini Raffay acceptatus habitusque est facto tali.

(Viennam oratores missi Moszlovicensium intercepti, Zagrabiae detinentur.)

Sed et Viennam oratores suos homines Montis Claudii submiserant. Et quia pro contumacibus et tumultuantibus depraedicati fuissent, Sopronii dominus generalis Radicatti, hos eorundem oratores intercipi, curavit, datoque ad mareschallum et banum nuntio, eosdem postea Zagragiam relegat, durissimis carceribus mancipatos et inclusos. Quo per homines Montis Claudii intellecto, frequentissimo rursus Zagrabiam comparuere numero, hos sibi dari postulantes, et fassiones deponentes, praemissos oratores nequaquam privative, sed totius communitatis nomine et in persona Viennam fuisse ablegatos, sumptibus quoque communibus. Horum precibus quia delatum non fuisset, conventicula fecêre saepius ad insinuatam sancti Georgii capellam. Quod pro graviori illis crimine subinferebatur, prouti et quod publicam biennio contributionem neglexissent, haberent vero, quibus ad talia contribuant et succurrant.

(Animi politicorum separati.)

Incredibile est, nec ullis potest exprimi verbis, quam erant singulorum animi separati et disjuncti, bellumque revera erat in calamis animisque Croatarum. Vicebanus Joannes Rauch, Joannes Busan et Josephus Raffay, atque ii, qui his afficiebantur, pro sua stabant veteri potentia. Alii contra eos passim, apparebatque horum caput esse Joannes Jursich, tabulae judiciariae assessor, suprafatus Ladislaus Lukauszki, aliique passim. Protonotarius vero Adamus Naisich quo inclinabat, dubium est ob ejus indolem.

-- 250 --

(Bano exhibita epistola Lukauszkiana ad Altham scripta.)

Interim supra insinuatae litterae Lukauszkianae, ad comitem ab Altham scriptae, ac per eundem Suae Majestati sacratissimae exhibitae, magnum Viennae et in dicasteriis impresserunt de quorundam praepotentia praejudicium, ut regina, mareschallum et banum dominum comitem Carolum Batthyan repraehendisse, perhiberetur, quod ipse homines, suo regio servitio inimicantes, immo zelatorum hujus persecutores protegeret commendaretque. Ad quae cum is obstupuisset, taliaque negaret, exhibita ei fuit praemissa Lukauszkiana epistola cum aliis domini Raffay supra insinuatis documentis.

(Eadem epistola offenditur banus. Protegendus a regno praecipitur Lukauszki.)

Banus rem hanc aegerrime tulit, et pro crimine reputari voluit, quod Lukauszki, se praetermisso, tanquam prima instantia, per dominum comitem Altham talia scribere attentasset. At Hungariae cancellarius comes Leopoldus a Nadasd, sive ob fines privatos quospiam, sive quod cum bano non conveniret, sive demum reipsa, crimen tam magnum, uti banus volebat, in Lukauszkio non reperit. Hinc data sunt ad banum mandata, ut Lukauszki contra Raffajum ac alios se persequentes protegatur, et facta denunciatio in litteris suis per status et ordines revideatur in proxime praefigenda regni congregatione. Adjunctum dein per eandem est cancellariam, per comitem banalem locumtenentem regiis mandatis non satisfieri, quin eadem vel seponi vel non curari, adeoque instituendam congregationem tamdiu durare debere, quoadusque omnibus satisfiat mandatis et dispositionibus regiis, nec dissolvi eam posse sine expresso jussu et indultu regio.

(Negligi a bano et locumtenente regia mandata, proditum.)

Uti Lukauszkiana epistola, sic et, immo fors et magis, irritatus animo banus est, quod mandata regia a se |343 et fratruele suo, banali locumtenente, negligerentur. Unde cum eatenus quoque expostularent de cancellario, iste quam plurima mandata protulit, de quibus prioribus regni congregationibus nec actum fuisset, uti ex actis congregationum, Viennam submitti solitis, deducebat. Hinc audacter, edici a regina, postulavit, vel banus subditus esset regius vel par principi. Si primum, jussis mandatisque principis obtemperare deberet, consequenter talia seponere non deberet. Si alteram, Sclavonia ergo Croatiaque ab illo ut absoluto regatur principe, et hoc insinuetur regno, ut sic nullus dehinc ad Suam Majestatem recursum habeat. Gravia haec et extrema quod fuerint, acutus perspicaxque lector, inficias, non ibit.

(Bani ad fratruelem locumtenentem ordinationes.)

His attamen non obstantibus, banus locumtenentem suum objurgat de communicata Raffajana cum Lukauszkio instantia jubetque, congregationem institui, Lukauszkium repraehendi, serio indagari in illa, quae is scripsisset Althamio, illud nihilominus, quod protegi a regno debeat, non pandi, sed occultari. Itaque pro die sexta Aprilis indicitur regni congregatio, atque ad hanc ut compareant singuli, mandatur. Ad quam enarrandam antequam perveniamus, quae interea acta sunt et acciderunt, commemorabimus.

Itaque 1mo.

(Mors colonelli Lalersperg.)

Colonellus regiminis Crisiensis in generalatu Varasdinensi, baro Ignatius a Lalersperg, die 23. Januarii Crisii obiit. Erat annis multis in praemisso generalatu qua capitaneus, dein apud equites ejusdem generalatus supremus vigiliarum praefectus,

-- 251 --

et Petrinensis commendans. Qua occasione uxorem senem Carolostadio duxit, adducentem sibi copiosas pecunias, et anno 1740. Petriniâ Ivanichium, qua vicecolonellus in pedestri regimine, transiit, inde paulo post translatus Crisium. Ad enatum mortuo Carolo VI. bellum profectus est, qua occasione et suas facilitates admodum auxit et colonellus creatus est. Finito bello, constanter remansit Crisii. Et cum senex illa uxor 1754. vivere desiisset, occasione tumultus supra descripti fugiens per devia montis Kalnik, in Varasdinensis agri oppido Vinicza uxorem invenit viduam Ladislao-Patachichianam, natam baronessam Catharinam a Senweisz, quam reliquit viduam opulentiorem. Fuit aetatis circa annorum 60. Homo saeculi et in suis varius. Successorem nactus est dominum Mikassinovich, saepius a Romana fide apostatam et schismaticum, qui officium hoc astu suo meruit, occasione superioris anni tumultus.

2do.

(Mors Nicolai Petrichevich.)

Obiit quoque die 8. Martii reverendissimus dominus Nicolaus Petrichevich, praepositus Chasmensis, abbas infulatus sancti Nicolai de Gacska et canonicus Zagrabiensis, vir integer et vitae exemplaris, singulari erga beatam virginem Mariam devotione. Cui in praepositura successit Joannes Paxi, canonicus a latere episcopi, in canonicatu Mathias Petrovich, parochus in Gradecz.

344

3tio.

(Festa bacchanalia. Kulmerii casus.)

Feriae bacchanalisticae cum tabula banali sunt incoatae et satis licentiose actae. Sub his in tricas quoque ventum est. Comitissa locumtenentis uxor, domina Theresia nata Illyeshazy, familiarius habuit coluitque baronem Kulmer, capitaneum Petrinensis compagniae, et quia voluisset, ut adesset etiam, nescio cur, a marito seu comite locumtenente negata ei, sese Zagrabiam sistendi, facultas. Iste ergo baro medio laitinantii sui Buvenhuber quandam ad comitissam scribit epistolam, quam optasset secreto admanuari. At laitinantius, sive sponte sua, sive sic ferente necessitate, creditam epistolam capitaneo Bana tradit, rogatque admanuandam comitissae. Capitaneus Bana, vocatus ad generalem et locumtenentem, cum commissionem quandam ab eodem accepisset, occasione ea comitissae litteras tradidit. Haec Kulmerio rescribit monetque, ut cautior fieret de credendis epistolis, sibi displicere, quod per capitaneum Bana et praesente marito suo reddita fuisset epistola. Kulmer credens, epistolam a Bana fuisse surreptam, scribit ad eundem lamentatorie et cum vetitis terminis, immo ad duellum eundem provocando. Capitaneus has a Kulmer acceptas generali suo et locumtenenti tradit, rogans, cum duella forent vetita, consilium remediumque. At locumtenens, postquam bano rem significasset, jubetur, Kulmerium ad vincula et carceres ponere. Quod etiam factum est summo comitissae dolore, quae omnium admiratione saepius Petriniae Kulmerium invisit et clam, quasi per fenestram, ibidem ad eundem intrabat, non sine cordatorum admiratione, vulgi vero scandalo, ac proinde variis, nec honestati parcentibus, sermonibus. Kulmer longiores subiit carceres, post semialterum primo mensem a vinculis absolutus. Et postquam satis de eo liberando cogitatum fuisset, in comitissae locumtenentis gratiam senex vidua baronessa Sermage, nata baronessa Juliana Moscon, mulier apprime astuta et sagax, se culpae totius ream facit. Scribit namque bano, quod ipsa ex sangvinis nexu, quo cum Kulmer jungeretur, bonaque erga sibi junctum sangvine intentione, aliunde senior, eidem scripsisset, quod inaudiat, plus fidibus

-- 252 --

eum esse deditum, quam vigiliis etc., proinde, quod eundem eonsangvineali facultate repraehenderit. Ille autem putans, talia sibi a domino capitaneo Bana suggesta fuisse, licentiosius eidem scripserit et temerarius. Sed capitaneum Bana nihil sibi unquam eatenus locutum fuisse, jurato dicebat fatebaturque, ideo, cum illa Kulmeriana praecipitantia occasionem praebuerit, causa rei esset. Rogaret proinde suam excellentiam banalem pro danda sibi indulgentia et gratia, tanquam causae tragediae hujus et miseriarum domini Kulmer. Epistolam illam Kulmerianam ad Bana scriptam conditionatam censeri, si nempe Bana reus est, qui quia non esset, cessare omnia. Kulmerium autem tot mensium carcere et sex hebdomadarum vinculis suam illam in scribendo praecipitantiam satis luisse, et suae banalis excellentiae prudentia et gratia poena hac cautum esse redditum, quod credatur imposterum nunquam ita semet praecipitaturus. Ad hanc baronessae a |

345

Sermage epistolam in auditoriali judicio baro quoque Kulmer fassus est, se conditionate intelligere et habere epistolam illam ad Bana scriptam, si videlicet is reus foret. Ac tandem est a vinculis etiam absolutus, [in majoribus comitissae postea gratiis et familiaritatibus . . . . Praecipue, quia locumtenentis adjutantius Dragoni et Kulmerio infensus fuisset et comitissae....] [31]

Note (foot) return to page6 redaka prekriženo, i samo se ovo dalo nagadjati. Dragoni autem utrique infensus erat ideo, quod anno superiori 1755. occasione tumultus, cum Graecium Stiriae comitissa abivisset, ingentis valoris annulum amisisset. Hunc a Dragonii uxore sibi sublatum, comitissa suspicabatur, Dragoni e contra, ab ipsa comitissa baroni Kulmer donatum. Et quia neuter suas suspiciones probare valuisset, persequenti unns alteram vivebant animo.

4to.

(Terraemotus varii in locis diversis.)

Sub decursu banalis tabulae et sub Februarii mensis medium ob ingentces terraemotus, qui non tantum Ulisipponam in Portugallia destruxissent, sed ubique auditi fuere per Italiam, Germaniam, Galliam, Austriam, in Croatia quoque nostra frequentius, jussu aulae publicae eatenus preces sic institutae sunt, ut primo in cathedrali, tum apud Franciscanos, dein sanctum Marcum postea patres Capucinos, demum apud patres Jesuitas 40 horarum preces essent. In cathedrali ob conciones, quas ego triduo habui, et quidem primo die de gravitate terraemotus, 2. de ejus causis, 3. de remediis, et quae per me primo sunt institutae occasione talis devotionis, ingens fnit populi concursus. Servabantur et in subsequis ecclesiis conciones, sed ob debilitatem concionatorum populo minus arridentes, omnesque unice contra ferias Bacchi et licentias introductas fulminatoriae et quorundam in veritate indiscretae et temerariae, ut prohiberetur a vicario generali, contra tales invehi. Unde dum ad sanctum Marcum ultima fuisset concio, ego a nobilibus matronis pro eadem invitatus eram, quam et dixi, tali populi totius concursu, ut praeter amplissimum templum forum etiam adjacens populo plenum foret. Dixi autem concionem de mundi vanitate, et res hujus saeculi non esse nisi deceptiones, atque hoc ex illo psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Defectus omnes supra plurimorum captum exposui, applausu eo, ut concionem hanc typis edendam petierint, civitas per suos exmissos mihi gratias egerit, magnates quoque, uti comes Orsich et Sermage, fructu quoque tali, ut domum regnicolarem,

-- 253 --

quae in templum libertatis conversa erat, ejus antea amici protectoresque deseruerint, neque ad baal, sive saltum, aut mascheras eo amplius profecti sint, nihilque inconveniens sit auditum, immo | 346 defensores libertatum antea in osores effecti sunt earundem, impleveruntque confessionalia, immo sub ipsa concione lacrymis templum. Neque vel postea ac subsequis annis Zagrabiae visa sunt et audita priora. Benedictus sit Deus, qui haec operatus est in auditorum meorum cordibus. Erat autem petita integra concio a naturalibus rationibus, deducti bene mores singulorum, solutae objectiones, quae in favorem dici possunt, res firmata scripturae exemplis. Ac in fine, cum ex more ad Te Deum laudamus devenissem, inspirante et movente Deo, haec exposui: an vere sequentem versum dominum confitemur dicere audeam? Subticui. Tum hoc pertinere ad singulum dixi, exposuique, aliud esse laudare Deum, et aliud Deum pro suo domino confiteri. Quare dicere nos omnes posse Te Deum laudamus, sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur. Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi. Fateor, incredibilis factus ad haec fuit fletus, plurimique tam mihi quam confessariis fassi sunt, se ad contritionem motos fuisse, nam praesente Deo et coram Venerabili puduit, mendaces apparere et mundum pro domino agnoscere suo, et quod antea agnovissent, poenituisse. Notare haec volui, nam fors prodesse poterunt alicui lectori vel concionatori. - Sub iisdem porro his devotionibus, die videlicet 17. Februarii, item 18., grandior terrae concussio et terraemotus Zagrabiae etiam auditus est, immo ter nocte 18. praecedente. Subsequis quoque diebus, quamvis non ita vehemens. Lues quoque continuabat animalium, praecipue ad Szamobor et loca vicina, atque in diversis regni partibus.

5to.

(Hudoden bona Vidovcensia occupat.)

Dominus Hudoden prope Vidovecz ad Varasdinum bona a quodam Ballog possessa, alias ad eundem Hudoden pertinentia, occupat et possessorium eorundem capit. Instat ad locumtenentem Ballog ordinaturque judlium, qui eundem restituat etiam cum brachio. Iste cum ad uxorem Hudodenianam ad praefata bona venisset, neque illa bonis cedere vellet, praedictam dominam intercipit et Zagrabiam curru, ut quampiam malefactricem publicam ducit, atque ad regnicolarem domum includit. Lamentabantur passim omnes: laesa nempe esse in eadem domina privilegia juraque nobilitatis, cum ipsa et uxor viri foret nobilis et nobili orta progenie, videlicet filia Georgii olim Czindery. Et esto post aliquot carcerum dies dimissa fuerit, lamentandi attamen occasio cessavit, marito praecipue suo, qui factum hoc Viennam plane repraesentavit, quin et ipse lamentatum ivit.

347 6to.

(Parochus Cadak uxorem ducit.)

Defuncti olim fiscalis Lendvay filia notitias familiariores cum quodam parocho dioecesis Jaurinensis, cognomine Cadak, eousque contraxerat, ut se ei futuram uxorem promitteret, si dispensationem eatenus obtineret. Nescio, cujus medio egit pro eadem, et subreptitiam obtinuit, in qua hoc tantum exprimebatur, quod ex certis rationibus, pontifici cognitis, cum eodem ad ducendam

-- 254 --

uxorem unam, prouti etiam cum oratione breviarii, dispensetur. Hoc ille ficto brevi ad consistorium suum Sabariense venit, istud rem approbat, et vigore praetensi apostolici brevis ducendam admittit uxorem. His habitis, deposita clerica, Varasdinum ad sponsam appellit, in saeculari habitu choreas adit, et palam Varasdini versatur. Accedens parochum Varasdinensem Antonium Szmukavich vigore brevis, per consistorium Sabariense approbati, copulari petit, parocho nullam difficultatem movente, dummodo sibi debitum sive stolla exsolvatur. Quo facto, eosdem conjungit. Re delata Zagrabiam et parochi Varasdinensis testimonio firmata, citatur ordmatus maritus Zagrabiam. Quo cum proficisceretur, in Selina ad sanctum Joannem aliorsum abit, per comitem procuratorem Salich uxori nuncians, ut se sequeretur. Quod et factum est. Ab anno 1752. sic sunt commorati et convixerunt duarum prolium partu. Anno autem hoc, nescio quomodo, notarius comitatus dominus Jablonczai uxorem novit et vicecomitem suum Lucam Novoszel admonuit. Iste intercepit utrumque, illam ad locumtenentem cum duabus prolibus submittendo, maritum autem ad episcopum Zagrabiensem. Illa in regnicolari domo longius arestum subiit, eleemosynis fidelium vivens, et demum simpliciter dimissa est. Ille autem in turri episcopii tempore aliquo detinebatur. Tandem, quia e dioecesi Jaurinensi fuisset, eo judicandus exmittitur, comitantibus eum episcopi praedialibus. Cumque Chaktornyam pervenissent, sive vigilum negligentia, sive avaritia, sive, quod credibilius, quod instructi sic fuissent (quia ideo neque citati, minus castigati unquam fuerunt), liber evasit, et quo sese receperit, ignotum est. Sermones varios casus iste causavit, qui ut notentur, nil servit.

7mo.

(Plovanich Viennam missus. Locumtenens instruitur.)

Secretarius locumtenentis dominus Mathias Plovanich ad finem Februarii Viennam a domino suo missus est, fine informandorum palatini ac bani, prouti etiam reponendorum in gratiam regiam domini vicebani ac Raffaji. Hic cum Viennam appulisset, (uti ipse mihi retulit), eo confusiora apud praemissos dominos repent omnia, quod Lukauszki in iis litteris, ad comitem Altham scriptis, sese ad eundem secretarium Plovanich provocasset, quod et illa, quae ipse perscripsisset et plura illis ex eodem Plovanich, brevi ascensuro, sua excellentia, dominus nempe comes ab Altham, intelliget. Quam ob rem bano et palatino |348 non solum suspectus erat, sed ut complex considerabatur. Cum nihilominus negasset, constitisse sibi quidpiam de Lukauszkiana epistola, a bano adhibitus ad labores est, et ad aulae cancellarium missus pro rerum quarumpiam informatione. Reperit autem cancellarium magis jam affectum dominis Rauch et Raffay, quam ipsummet palatinum. Quod cum palatino dixisset, neglectum promulgationis quorundam mandatorum iis attribuens, a quorum consiliis locumtenentem stare oportuit, palatinus haec ipsa cancellario dixit, vocans in testem secretarium. Taliterque crevit intra praefatos dominos exacerbatio, atque in dominum Rauch culpa etiam locumtenentis coram ipso principe derivata. Et locumtenenti perscriptum, ut dehinc protonotarii Adami Naisich staret consiliis et dominum Rauch ad resignationem disponeret, secus procul dubio deponendum. Martio ferme integro Viennae mansit secretarius in mandatis a bano habens, ne comitem ab Altham quacumque ratione inviseret, aut cum eodem constitueretur. Movit nihilominus vel adminus confirmavit banum in opinione illa, quod necessarium sit, ut Rauch a vicebanatu amoveretur

-- 255 --

, quia, ut dicebat, jam audivit, qui erant pro protonotarii officio candidandi. Monuitque banum, ex veteri more notarium comitatuum Zagrabensis et Crisiensis candidari debere, quod et secutum est, uti infra dicetur. Copiosis ergo instructionibus et mandatis oneratus tandem rediit.

(Congregatio Zagrabiae longa.)

Itaque die sexta Aprilis longa illa et in Sclavonia nunquam visa, audita aut lecta, initium accepit regni congregatio sub praesidio domini comitis locumtenentis, in qua plurima occurrerunt promulgataque sunt mandata regia. Praecipua fuere:

1mo. Congregationem terminari non posse, quoadusque omnium singulorumque mandatorum regiorum non fiat implementum et effectus, ac praecipue actorum commissionis regiae anno superioris absolutae, quem in finem acta quoque illius commissionis transmissa fuissent, adeoque finem congregatio habitura non esset sine expresso indultu regio.

2do.

(Instantiae, ad Majestatem per privatos missae, remissae.)

Remissae cum mandatis multorum contra plurimos commissionis praesidi instantiae. Praecipuae fuere baronessae viduae Sermage in causis violentialibus contra vicebanum Joannem Rauch, item subditorum comitis Draskovich ex Sztenichniak contra eundem, necnon subditorum marchionis Perlasz dominii Ozaly contra dominium.

3tio.

(Epistola quoque Lukauszkiana.)

Ladislai Lukauszki ad comitem ab Altham supra commemorata epistola ad publicum est exmissa et lecta, suppresso protectionali mandato. Ad hanc praecipue, quorum intererat, exhorruerunt, et crimen, quod bano neglecto scripta sit ad alterum, habitum. Quo in negotio adeo celebri et memorando notandum

(Protectionale mandatum suppressum. Data Lukauszkio consilia.)

Lukauszkium sive a secretario Plovanich, sive a vicecomite Georgio Petkovich, sive demum aliunde bene informatum exstitisse de omnibus, quae Viennae acta cum sua sunt epistola, de mandato quoque protectionali, cujus etiam copiam habuisset, non minus et suae epistolae ad regnum remissione. Quibus rebus adeo confusus evasit, ut nec sciret, quid | 349 ageret et prae appraehensione infirmaretur. Recurrit ad dominum Jursich pro consilio, qui submissam legisset approbassetque epistolam, sed et iste, quid svadeat, non reperit. Ergo uterque noctu ad me veniunt, per superos, quid agendum, rogant. Lukauszki patrui condam sui Joannis lectoris ecclesiae Zagrabiensis beneficia mihi oggerit, rogatque, ut in perplexo hoc casu, quid agendum puto, aperiam. Relectis omnibus, cum, quae facta fuerant, fieri infecta nequivissent, consulo: 1mo. Quidquid scripsit, manutenendum esse, causa praecipue comitis Altham, qui, nisi scribens manuteneat scripta, offendetur et satisfactionem deposcet, si autem manutenuerit, proteget. 2do. Explicandum, se denunciatorem exstitisse et quidem provocante sua instantia domino Raffay, neutiquam vera accusatorem. Denunciatoris autem munus non esse, ut denunciata probet, sed is, ad quem facta est denunciatio, indagandum habet. Proinde status et ordines, cum ad eos res missa esset, inquirendum haberent, medio in fine, quod is eisdem suppeditaturus sit. 3tio. Ut pacatum semet exhibeat, et pacatissimum, cum sua legentur, tum, ne peccet motu quopiam, tum ad demonstrandum, se nil timere. 4to. Videndum, quem submittat Viennam et qui replicaturus est. Intuitu autem neglecti bani, (quod is metuebat maxime), cum ex Raffaji instantia eo direxi, quod quia is se per commissionem gravatum

-- 256 --

gratiaque principis privatum exposuisset, et ex inquisitionibus coram locumtenente productis novum petere videretur judicium et reipsa res ad novi viam pertineret, in hac autem coram eodem judice, qui et prius fuit, procedendum esset. Cum dominus Lukauszki a tot annis publicum advocatum ageret et judicem novi judicii apprime sciret, eo, quo debuit, scripsit, sine banalis excellentiae offensa. Quae si offensa non est, quod commissio regia primum egit judicem, nec offendi potest, dum in via novi ad eundem provocatur. Unde quia comes locumtenens primae instantiae judex non fuisset, neque in via novi respondendum eidem erat, sed legali ordine ad primaevi judicii judicem res erat dirigenda. Quare dominus Raffay, tanquam in judicio publico constitutus, suam vel in quosdam illico testatus est confidentiam, vel demonstravit praepotentiam et commissionis caesareo-regiae contemptum, dum novizare cupiens ad illegalem recurrit judicem, neglectis legum dispositionibus.

(Oneratur actoris officio Lukauszki. Cancellarius factum regni reprobat.)

His auditis ad se Lukauszkiest reversus est et, dum legeretur in publico epistola, pacatus, fortis perstitit omnium admiratione, universaque semet sustinere asseruit et ad litteram probatura affirmavit. Mota tunc quaestio, quis actor esse debeat. Pars Raffajum esse oportere sustinuit, sed vicerunt illi, qui Lukauszkium esse debere dixerunt. Ergo actoratus imponitur Lukauszkio, designatur comes Petrus |

350

Sermage pro judicii hujus praeside, adjunctis eidem domino Joanne Jursich, Nicolao Bedekovich etc. Sane factum hoc regni etiam coram me vituperavit cancellarius, quod videlicet ad processum rem hanc regnum inviaverit, cum studiose per se factum esse dixisset, ut mandato protectionali gaudeat Lukauszkius, per quod intelligere poterant, hominem non ultro exacerbandum dandamque illi majorem rerum scribendarum occasionem, ut fieri solet in processu. Ad regnum autem inviatam fuisse investigationem, ut salvaret utramque. Et potuisse regnum rescribere tantum principi, quod utrumque audivisset compertumque sit, in substantia utrumque errasse, ex re tamen jure utrumque commotum fuisse, Raffajum quidem, dum indignationem se principis incurrisse metuebat et hanc, qua fidelis subditus, enodari studebat; Lukauszkium autem, dum concitationis crimen attribui sibi credidit. Consequenter prodivisse, turbato utrumque scripsisse animo. In regno praepotentias alias non esse, quam quae majorum sunt erga minores. Et si quae forent tales, latere Suam Majestatem non possent. De servitii autem promovendi regii zelo quod haberet regnum Suae Majestatis benignissima rescripta. quibus commotorum animorum scripta refellere possit. Proinde cum nec dominus Lukauszki eum praepotentiae sensum se intellexisse in publico fassus sit, quem vox praepotentia denotaret, supplicant status et ordines, ut similiter recurrentium instantiae non solum seponerentur, sed infuturum prohiberentur. Hoc debuisse regni fuisse in negotio hoc factum, mihi dixit cancellarius. Quo habito res tota sopita fuisset. Et quod tale quidpiam dominus Naisich et Jursich urgere debuissent, quibus tanquam commissionis membris omnia fuere nota, quae contra Raffajum erant. Proinde novis Lukauszkii probis principis erga Raffajum indignatio excitanda non erat et praecipue ab amicis Raffaji.

(Lukauszki contra Raffajum factus actor pro probis solicitus.)

Oneratus actoratu publico judicio Lukauszkius curam posuit, ut illico Viennam

-- 257 --

significaret omnia, in Bisztriczey se traderet asylum. Tum per instantiam ad locumtenentem et ipsum regnum adiit, petiitque universa (sciebat enim de mandato illo) secum communicari et legi in publico, ut scire valeat, jussa principis, iisque pro vasalistica devotione obedire. Locumtenens pro sinceritate sua eidem aperuit, habere se quidem aliqua, sed jussu bani se extradare non posse. Status autem regni nil eidem reposuerunt, sed temeritatis arguebat protonotarius instantiam. Haec ille rursus perscripsit Viennam ursitque, obsecundante cum hoc in passu cancellaria Hungarica, comite item Altham, quod banus dispositiones regias immutare non posset. Resque haec banum inter et cancellarium altius erupit. Re hac detinebat omnes Lukauszkius, de probis solicitus easque congerens. Mirum, quam proruptos omnes habuit. Favit episcopus ut fiscali suo, communicans, ipsam nobilitatem Raffaji in dubium vocari posse. Favit omnium vel maxime Thomas Schytaroczi, qui epistolas, subscriptiones aliaque quamplurima Lukauszkio communicavit, aut edixit probarum modos, inquisitiones quoque colligendas |351 adjuvit. Homines et officiales Erdoedianos ipsos ad eum duxit et Lukauszkium ac Jursichium obligavit. Jursich ex actis commissionis ad rem Lukauszkii deservientia communicavit, baronessa item Sermage, aliique certatim, ut brevi omnino abundaverit et necessum seligere fuerit, quae ad rem illius deserviant. Benedictus Krajachich, affinis primo gradu Lukauszkii, rerum harum collector exstitit, ad me quoque cum mandato recognitionali venit, ut ea, quae occasione conscriptionis anni 1754. in Raszinja mecum acta fuere et cum conscriptoribus omnibus in Monte Claudio, perhiberem. Reposui scriptoque dedi, quoad Montem Claudium praesentem me non fuisse, quoad Raszinjam autem privata, quorum oblitus essem, me inter ac dominum Raffay fuisse, hinc neque cum mea prodiit recognitione, bene vero cum domini comitis Patachich et domini vicecomitis Georgii Petkovich.

(Benedictus Krajachich a Lukauszkio Viennam mittitur.)

Collecto justo volumine rerum, Benedictum Krajachich cum 500 fl. Viennam misit, qui Viennae etiam diuturnius remansit, rerum quasi omnium Croaticarum effectus director. Attraxit in partes Lukauszkii comitem Altham, consiliarium Szvetich, dominum Ladislaum Bisztriczey pluresque alios. Ibidem Viennae ex submissis a Lukauszkio formata est prima Lukauszkii repraesentatio, Viennae exhibita, in latino quidem cancellariae, in germanico autem reginae. Et postquam ibidem jam visa fuisset, Lukauszkio pro descriptione submittebatur, qui dein hic descriptam judicio delegato dabat. Sic actum fuit cum prima Lukauszkii repraesentatione, sic et cum replica ad Raffajanam responsionem exhibita. Krajachich porro Viennae commorans medio Bisztriczeji et comitis Altham reginae quam plurima suggerebat et vel minimos defectus notos fecit, ut gravis ipsi regiae cancellariae, gravior comiti bano effectus fuerit, eundemque Vienna amotum, quin banus plane inarestatum voluerit, at protegebatur a regia Majestate per comitem Altham.

(Montis Claudii homines Viennam iterum suos mittunt oratores.)

Tempore ejusdem Viennae morae Montis Claudii homines oratores suos iterum Viennam submiserant. Comes banus, sive sinistra informatione, sive suspicatu, Benedictum Krajachich causam horum adventus Viennam esse, instantiam iisdem compilasse, Majestati detulit. Ergo jubente regina compraehenduntur

-- 258 --

oratores, examinantur. Quia vero ex ipsorum fassionibus prodivisset, quod Benedictum Krajachich, dum in via obvium habuissent et eidem semet pro instantia commendassent, is eosdem repulerit, objurgaverit inobedientiae, et quod ammanuensis domini causarum Viennae promotoris Fabsich instantiam iisdem compilasset, ideo comes ab Altham haec iterum Majestati aperuit et contra banum Majestatis objurgationem procuravit, Crevit Krajachichius fide apud principem et remuneratus 200 fl. est medio Althamii. Quae omnia bilim movebant bano. Quidquid autem sive cancellaria Hungarica sive banus in rebus Croaticis repraesentabant, per Majestatem mittebatur Althamio, ab hoc Krajachichio, qui deinde ad talia germanico respondebat idiomate, opiniones dabat, quas dein comes Altham tanquam suas exhibebat Majestati. Ut omnino Krajachich sit, qui istis eam bano causavit confusionem, ut demum is de resignatione cogitaverit, et in effectu resignaverit, uti infra dicturi sumus.

352
(Krajachich Viennae acceptus.)

Non solum autem apud Altham Krajachich valuit, sed tam per eum quam et uxorem suam, quandam Luxemburgensem, quae antea apud filiam domini comitis a Neuperg, consilii bellici vicepraesidis, nuptam principis ab Auersperg filio, atque augustissimi imperatoris clientulam servivit, sese insinuavit, uti etiam domino Codeck bancalitatis praesidi, nec non comiti ab Habgwicz directorii praesidi, hinc primariis aulae ministris, apud quos profectionem nactus est, omnesque ejus rebus propensi apparebant. Quod iterum magis confundebat banum, ut cui ferme in Croatia credendum habeat, dubitaret, taliterque ne gratia cadat principis, in conceptu resignationis firmaretur. Profecto in Krajachichii profectis et calamo totum stare videbatur regnum Sclavoniae. Quidquid autem Zagrabiae in deputationibus (de quibus infra) agebatur, quidquid dixisset quispiam, ad eum perscribebatur, et is crisi facta per Althamium reginae porrigebat, bano magis magisque semet confundente.

(Lukauszkiana puncta contra Raffajum.)

Caeterum ut ad res Lukauszkianas redeamus. Quamvis ad 15 puncta epistola sua Viennae reducta sit per amicos suos, quae is ubertim probavit, principaliora fuere: Raffajum plenipotentiarium simul et vicecomitem contra leges municipales, mandata regia, fuisse. Immo regnum totum testatum fuisse principi, quod plenipotentiam resignasset, cum tamen sciverit esse plenipotentiarium. Raffay negabat, se fuisse plenipotentiarium, at tantum dominalem judicem. Sed Lukauszki tam suis expeditionibus quam comitis Georgii ab Erdoedy epistola, ad Matlekovich scripta, probavit, in veritate fuisse plenipotentiarium, addendo, quod qua talis et procuratores in judiciis fassus sit. 2do. Quod plura incompatibilia officia contra leges gesserit. 3tio. Servitiis regiis obsistatur; probabat hoc tam conscriptionis impugnatione et modis, quibus contra mandata regia res acta est, quam et regiorum mandatorum neglectu, quae nescio unde per elenchum obtenta numero 16 et suppressa Viennae exhibuit, semet ad cancellariam, quae expedivit, provocando et ad acta regni, quae finitis congregationibus expediri Viennam solent, an vel promulgata sint. Credo ego, Krajachichium medio Bisztriczeji haec Viennae ex ipsa cancellaria obtinuisse. Atque hinc deducebat praepotentiam, addendo etiam ad hanc demonstrandam lamenta illa domini Raffay in regni congregatione publica, quod per commissionem regiam nec citatus nec auditus, convictus tamen sit; ex quo ipso 4to. acta commissionis

-- 259 --

caesareo-regiae everti procurari subinferebat, addendo puncta illa per dominum Busan concepta et regnotenus distributa, in quibus continebatur: an lamentatum euntes ad commissionem rustici scitu totius communitatis profecti sint, et an ea, quae in actis commissionis continerentur, suo motu detexerint, vel fors aliorum subinstructione, ex quibus, prouti etiam neglectu effectus actorum commissionis, inferebat Lukauszkius, haec ad eandem regiam commissionem evertendam tendere, felicitate ea, qua et conscriptio regni eversa est et commercii promotio plurimaque alia.

(Busan pro se ipso solicitus. Causa, cur Lukauszki Busanio faverit.)

Quia porro in eadem ab Altham scripta epistola et domini Busan facta fuisset mentio, tanquam domini Raffay avunculi, ideo Busan per vias omnes quaesivit, praecipue autem medio consortis Jursichianae, placatum respectu sui reddere Lukauszkium. Cum enim Lukauszki apud Busanium scribam condam egisset et res illius universas sciret, rogandus erat mitigandusque, ut illius parcius nihilque ultra necessitatem recordaretur. Busanius vehementer pro se, ipso erat solicitus et clancularie ac per ipsum episcopum rogabat Lukauszkium, ne in res | 353 suas excurreret. Observare etiam in Lukauszkio fuit, motus illos erga Busanium primos eundem deposuisse, sive dein ob complicitatem, uti dicebatur, in armalium aliarumque litterarum expeditionibus, sive, quod Busanius ipse, uti fidedigne audivi, Lukauszkium in expensis adjuverit et vexam illius aere redemit. Hoc certe verum est, Lukauszkium ea, quae de Busan scripsit, antea cum eodem communicasse, quam exhibuisset. Neque contra eum exposuit quidquam gravius, quam illam erga Petkovich vicecomitem expostulationem, quod res illa sive populi Montis Claudii contra Raffay lamenta aliter scribi potuissent. Ad quae Busan subtilitate sua et erga Lukauszki pleno cum respectu reposuit, ut in replica sua postea vix aliquot verbis Busanii fecerit Lukauszkius mentionem.

(Orlykiana replica.)

Dominus quoque Orlyk, cujus etiam, tanquam bonorum comitis Georgii ab Erdoedy praefecti, repraesentatio Lukauszkiana mentionem habuit, clam Lukauszkium coluit, atque medio fratris mei Ignatii, parochi Kravarszkensis, expetiit, ut ego ad objecta sibi a Lukauszkio responderem, quod eidem et praestiti, omni erga Lukauszkium et quemvis alium respectu et sine omni domini Raffay praejudicio et gravamine. Voluitque, ut haec Orlykiana responsio prius Viennae pateret quam in regno, methodo nempe Lukauszkiana. Igitur postquam eam descripsisset Orlyk, eam consiliario Szvetich et aulae cancellario submisit et habito responso, quod sibi objecta bene et prudenter diluerit, eam tum et regni statibus exhibuit, a quibus etiam approbationem accepit. Orlykianum hoc responsum res Krajachichii et conceptum de eodem Viennae multum turbavit, nam et Szvetich sensus alios coepit aquirere et cancellarius aulae praecipue, neque Lukauszki in postrema sua replica contra Orlyk jam exponebat aliquid. Hine cancellarius favere eidem coepit ab hoc tempore et praemii loco anno sequente armales litterat, quas ab anno 1749. orabat, Orlyk insperate obtinuit.

(Raffay quid respondere potuisset.)

Puto ego, et dominum Raffay respondere potuisse, neque opus fuisse contra comitis Georgii epistolam, contra subscriptiones et facta propria absolute manutenere, se plenipotentiarium non fuisse. Respondere fors poterat: sicuti familia Erdoediana in

-- 260 --

usu esset distincto creandorum per se officialium comitatus, sic et dura comes Georgius se plenipotentiarii nomine expressisset, suum non erat inquirere, an hoc fieri possit, vel ne. Verum uti etiam tali nomine potuisse, quoadusque privilegia comitum, lege sic admittente, discussa fuerint. Intuitu autem praepotentiarum respondissem: hae vel fuere respectu privatorum vel status publici. Si privatorum, illi lamentari debent; si status publici, is respondeat, qui eas, si advertit, non correxit. Exspoliationem occasione tumultus negare non debuisset, at dixissem ego: teste commissione regia |

354

, communi reus sum delicto, et in hoc dementi Majestatis Suae decisioni me subjicio. Scripto equidem negabat Raffay, se accepisse quidpiam, et in effectu coram deputatione Draskovichiana restituebat accepta. Ea quoque, quae per commissionem regiam jam erant eidem attributa, uti cujusdam alodiatricis detentio, malefactoris alicujus pro venatore suo applicatio, ut falsa sustinere non debebat, quia hoc ipsum pro evertenda commissione regia subsumebatur, at dicere potuisset, se decisioni jam commissionis parere. Minus autem sustinendum fuisse censeo, quod Lukauszki plebem Montis Claudii concitasset, verum opinione mea dicere suffecisset: vigore testium in inquisitione collectorum ego scribere potui et terminis illorum uti, atque domino comiti locumtenenti, ut publici status capiti, praesentare, ut is videat et, quae judicaverit, agat. Meum autem nec concitationis crimen domino Lukauszki probare est, immo contrarius non sum, si depositionem testium illorum aliis enervat mediis seseque immunem reddit. Quos ego ipse in casu simili puniendos rogarem. Simili iterum responso res tota evanuisset, neque eo unquam jurgia et animorum dissensiones volassent, quae replicis illis incredibile quantum creverunt non solum in Croatia sed Viennae. Nam prouti quisque affectus parti alicui fuit, sic contrariae partis actis, scriptis, offendebatur, et ut hostem consideravit illum, qui alterutri partium adhaerere videbatur aut testari pro quacunque aliquid. Ut omnino ex fatali hoc casu maximam animorum offensionem enatam fuisse, circumstantiae omnes evincant. Quam secuta est totius status publici reformatio, uti infra intueberis, lector, prouti etiam negotii hujus progressum et secutas circumstantias. Quare ad congregationis decursum revertamur.

Quoad effectum actorum commissionis regiae aliorumque mandatorum regiorum tres institutae sunt deputationes.

(Deputatio 1ma ad effectum commissionis Althamianae.)

Prima sub Naisich ac Jursich jussu plane regio tanquam commissionis regiae commembris, penes quos acta fuere totius commissionis, et examinare, videre debebant, num singulis et quoad singulos satisfactum sit, quae commissio ordinavit, factaene restitutiones, exsolutiones, sublatane praegravia; atque ista in effectum hos deducere oportuit. Quare singulorum iterum vocati sunt Zagrabiani subditi, et cum suis dominis terrestribus confrontati. Immo in quantum commissio non decidisset, mansit penes hos autoritas, dominos terrestres ad bonificandorum bonificationem subditis convincendi. Dura erat harum rerum exsecutio et a domino Naisich venerationem illam, quam antea habuit, abstulit et affectu nobilitatis ac magnatum eundem privavit. Equidem sive reipsa sive aucupandorum aulae his in circumstantiis favorum his in rebus exactus apparuit. Severior saepe, immo praecipue a prandiis, et postquam bibisset, tam erga magnates quam et nobiles bruscus apparuit, saepius eos inhumanius et despotice tractando. Quod cum animadvertisset Jursich

-- 261 --

et coram se plurimi lamentarentur collegamque accusarent, ut sese hac a re expediat et affectum magnatum conservet nobiliumque habeat, infirmitatis praetextu ab odiosa hac commissione sese exemptum procurabat et in effectu non solum erga propriam eatenus instantiam sed et status publici repraesentationem eliberatus est, substituto per declarationem | 355 regiam domino Antonio Bedekovich, tabulae judiciariae assessore. In deputatione hac mensurae dominales juris montani examinatae, visae reformataeque. Rusticis satisfactum et deputatis numeranda erat convictio, quam illi dein dabant rusticis. Si quae fuisset quaestio intra dominos terrestres et rusticos, ab his deputatis decidebatur, et semper ferme in favorem rusticorum. Taliterque finis rei taediosae tandem impositus est, magna Naisichii apud aulam commendatione et merito. Dicebant in hac deputatione etiam rusticis, quid quoad eos decisum sit, quod jubente et volente aula successive et post finem laboris, atque jam sub novo protonotario, singulis communitatibus singulorumque dominorum colonis, prouti et singulis terrestribus, facta impressione sub regni sigillo et subscriptione protonotarii, extradatum gratis est. Et cum haec effectus deputationis hujus sint, ea quae distributa sunt, visum est hic adnectere sub AA. [32]

Note (foot) return to pageNe nalazi se sada. Hominibus autem Montis Claudii eorum oblata erat uti distincti laboris et expeditionis regulatio, sed hanc illi sunt deprecati, quod regio sigillo obsignata non foret, neque eam accipere voluerunt. Per quod eorum contumacia confirmata exstitit.

(2da deputatio ad satisfaciendum depraedatis rusticis. Raffay denuo accusatur.)

Altera deputatio sub praesidio domini comitis generalis Josephi Draskovich fuit ob factas praedas in superioris anni tumultu. Hinc deputatio praedalis dicta est et vocata. Hujus fuit: damna per rusticos indictata et saepius antea conscripta iterum revidere et reexaminare, tum et omnes, qui in expeditione illa vicebani fuere, vocare, examinare, cum damnificatis, ubi et si necessum fuisset, confrontare. Ac demum, quae res ablatae in natura exstabant, recipere et damnificato restituere aut ad valorem reducere, ut ab accipiente solvatur. Hac eadem occasione in commissione regia convicti, vicebanus Rauch, assessor tabulae judiciariae Georgius Jellachich et dominus Raffay, convictiones suas ad manus domini Jursich deponere debuerunt. Sic nihilominus, ut animalia aut res in natura per eosdem restituenda in subtractionem convictionalis summae veniant. Ex quo iterum novorum lamentorum et repraesentationum enata fuit occasio. Domino equidem Michaele Blasekovich deputationis hujus predalis actuario insussurante arguebatur miser Raffay, quod: 1mo. Quantumvis negasset per omnia, nullas a se praedas factas patratasque fuisse, nunc occasione deputationis tanta revelet animalia, quae convictionalem summam ad 700 usque fl. Rh. exhauriant, ita ut non plus quam praedictos 700 exsolvendos haberet, 2do. Hoc iterum animo ludificandorum regiorum mandatorum evenisse, quia officiales Erdoediani omnes praedas suas atque ab illis restituendas eidem supponere debebant, ut minorem summam exsolvat ipse et misera damnificetur plebs, rex denique decipiatur. Ursit rem hanc ac suae quoque inseruit replicae Lukauszkius, a Schytaroczio divisionem animalium manu Raffajana conscriptam habens et ad acta praedalis hujus deputationis sese

-- 262 --

provocans, quod ab officialibus restitutum nil fuisset, quin totus numerus in Raffaji depraedationem venisset. Hac tamen super re sicuti et caeteris nil fuit ordinatum vel decisum. Comes tamen generalis Draskovich mihi dixit, interrogatum se super |

356 hac difficultate Viennae fuisse sibique exstitisse objectum, eccur hoc vel non animadvertit vel dissimulavit, ac respondisse, quod coram deputatione sua nemo catenas vel dubium fecerit, quid autem privative aut alibi quis exponat vel lamentetur, ad se cominus pertinuisse, quod pro investigando neque illi exmiserint, coram quibus facta fuisset quaerimonia et accusatio. Pecunia illa convictionalis potissimum subditis in Rakovecz domini comitis Patachich, Jesuitarum item in Tkalecz, cessit.

(Deputatio 3tia pro elaborando urbario stabili.)

Tertia deputatio fuit sub praesidio ipsius domini comitis locumtenentis, atque haec intuitu mandati et idearum quoad elaborandum stabile per totum regnum urbarium. Ad hanc electi fuere comes generalis Draskovich, comes colonellus ab Orsich, baro Stephanus Patachich, canonicus Georgius Malenich et consiliarii Jursich ac Busan, prior judiciariae, posterior banalis tabulae assessores, lege ea, ut singillatim quivis suam super eo scripto det opinionem, et quid principi, quid patriae expedire arbitraretur. Generalis comes Draskovich, homo militaris, ex parte sui opus elaborandum mihi credidit, quod etiam perfeci diffusius. Ejus erat substantia, votis his regiis nihil esse salutarius, ab exemplo etiam aliarum provinciarum, quae ad conservandos subditos accurata dominiorum bonorumque singulorum ac omnium haberent protocolla, ut nulli abusui locus esse possit. Hic tamen rem hanc dificilem reddi: 1mo. Defectu legum, quae quidem docent, quid ad valorem Tassionis, donationis, contractus etc. requiratur, nunquam autem, quid ad urbarium, hinc tametsi disponatur, invigilare debere comitatus, ne urbaria legitima excedant domini, quod nihilominus et quale legitimum urbarium habendum sit, nullibi vel insinuant; immo novellares leges ad contractum omnia et usum referre videntur. 2do. Defectu unius jurisdictionis. Cum enim in regno Sclavoniae diversae haberentur jurisdictiones, videlicet militaris, politica, bancalitatis et commissionis invalidorum, vel pro omnibus generale formandum est urbarium et sic cum scitu et accessu etiam aliarum jurisdictionum, vel duntaxat pro statu regni politico. Si pro his tantum, cum non solum vicini sint, sed plane commixti cum hominibus alienae jurisdictionis, in populo, suis antiquis consvetudinibus, usibus, scriptis caece inhaerente, innovari sine periculo cujuspiam motus nil poterit, adeoque sumptus innanes evadent, labores et fatigia. Immo vel accrescent subditis onera vel diminuentur. Si diminuta fuerint, aes, quod domini terrestres pro bonis et horum obventionibus numerarunt, quis eisdem bonificabit? quis summalistas tutos reddet, quod diminutio proventuum pro deterioratione ipsis non computabitur? Si vero aucta fuerint subditis onera, quis lamentis ipsorum finem ponet, uti exemplo sunt Montis Claudii subditi? 3tio. Esse in regno ipso, ob circumstantias vicinitatis cum Turca, diversae sortis et conditionis subditos, quorum conditio ipsis plane regiis diplomatibus, decisionibus, quin regni plane articulis et confirmata et usu immemmorabili constabilita. Horum res sic simpliciter aut seponere aut eas violare nec tutum est nec legale, quia antea in foro suo octavali de iis agendum foret. Proinde ex praemissis motivis universale urbarium nec patriae nec principi expediens esse censeri.

-- 263 --

(Observationes circa puncta idealia.)

Quantum porro ad puncta illa idealia, pag. 323. descripta, sequentes occurrere considerationes. Circa 1mum. Rem simpliciter a diaeta praestolari, et quidem eo magis etiam in Sclavonia, quod banus in usu donationum non esset, verum palatinus uti in Hungaria sic et in Sclavonia.

357

Circa 2dum. Et eandem subesse, quae antea, considerationem, et quod beneficia, quae colonus a domino terrestri habet, pro diversitate et circumstantia coloni, domini terrestris, anni, temporis, adeoque ex his constitutivum metiri sessionis ac stabile videretur impossibile.

3tium. Per annuam praestationem an intelligantur hebdomadariae robotae excludi, interpretandum censeretur. Quoad datias quoque, quid earum veniat nomine, an nona et decima juxta legem, an pecunia tantum.

5tum. In defectu dispositionis legum quid legale urbarium constituat, aut Majestas Sua sacratissima pro regia sua autoritate praescribere dignetur regulas, secundum quas producenda urbaria examinari oportebit, aut diaetalis eatenus exspectanda opinio, cum in bona etiam Sclavonica fiscus regius et camera Posoniensis succederent. Privatus enim usu firmata urbaria qua ratione illegalia censebit.

Circa 6tum. et 7mum. Tam inquillini quam et exstirpantes pro exstirpaturis cum dominis terrestribus convenire solent, qua ratione ultra contractum intra partes initum procedi posset, nisi praevie omnes tales contractus cassentur et inhibeantur, cum nihilominus lex conventiones cum subditis admitteret.

Circa 13tium. Sunt et ecclesiarum praediales et quidem etiam ignobiles, unde utrum et his imponendae obligationes?

Addebat in fine, censeri necessariam esse ad Suam Majestatem ablegationem, judicarique, mitti posse ex nobilitate aut dominum Franciscum Kussevich aut vero dominum Jursich.

Haec erat in substantia tametsi diffusius deducta domini comitis Draskovich opinio, quae in deputatione per extensum primo loco lecta est, tum domini Busan, qui exordium aliquod habuit, in quo regiam extollebat clementiam, remque totam in usu firmabat, nec ab hoc recedendum insinuabat. Quare per deputationem conclusum, ut dominus Busan exordium suum apponeret, medium Draskovichii foret, et ex his duabus repraesentationem ad Suam Majestatem elucubraret, quod et fecit. Ablegationis autem necessitatem non esse videbatur, modo adminus, prouti et accidit.

(Joannis Rauch resignatio.)

Vicebanus Joannes Rauch, qui jam ab anno superiori ad abdicandum semet officiis suis disponebatur, nec tamen persvaderi poterat, nescio qua ratione quibusve permotus motivis aut fors depositionis metu, sub initium mensis Maji anni hujus 1756. vicebanatum et supremi comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis resignat officium scripto suo, quod a locumtenente per secretarium Plovanich illico Viennam submissum est et magno applausu acceptatum. Et quia occasione diei nativitatis reginae, quae 13. dies Maji est, plurimi Hungarorum Viennam convolassent, offerebatur vicebanatus cum supremi comitis officio |358 domino personalis praesentiae protonotario, qua in regno Croatiae jure uxoreo possessionato, Cristophoro Viczki. Quo tam per se quam et per affinem suum dominum nempe personalem Georgium Fekette deprecante, res eo devenit, ut Adamus Naisich, antea protonotarius, ad vicebani tantum officium

-- 264 --

elevaretur, pro protonotario autem candidarentur Joannes Jursich, Antonius Bedekovich, uterque tabulae judiciariae assessor, Petrus Skerlecz, cancellarii aulae Hungarici secretarius, ac demum Georgius Ligutich, comitatuum notarius.

(Novus vicebanus et protonotarius.)

Sub initia igitur mensis Junii advenit Zagrabiam dominus Petrus Skerlecz, litteras tam cancellarii, haeri [33]

Note (foot) return to pageVidi korespondenciju Skrlčevu u Starinama knj. VIII., gdje kancelara Nadasdya nikad ne imenuje inače nego haerus meus. sui, quam et bani adferens, quibus commendabatur statibus pro officio protonotarii. Locumtenenti autem intimatum fuerat, eam esse Suae Majestatis sacratissimae mentem, ut idem Petrus Skerlecz protonotariatum obtineat. Proinde in sessione regnicolari per bani litteras in vicebanum creatus promulgatur Adamus Naisich, quo locum suum accipiente leguntur commendatitiae Petri Skerlecz, tum candidati a bano superius expositi, statimque conclamatum pro domino Petro Skerlecz est et is regni protonotarius factus sessionem accepit.

(Magnates offensi modo electionis protonotarii.)

Magnates, et praecipue Stephanus Patachich et comes Petrus Sermage, electionem protonotarii pro factione dicebant, quod nec auditi sint neque res haec vel examinata, sed post candidatorum relectionem a judlium Dragovanich et ammanuensibus domini Naisich regni protonotariatum dictum esse, cum tamen intersit, quis regni sit protonotarius. De domini Skerlecz qualitatibus non dubitari, at carere illum regni notitia, usuum ignotum esse, quae uno usu condiscerentur. Igitur et domino Jursich et regno factam esse injuriam dicebant. Has murmurationes suas dicebant palam comesque Draskovich locumtenenti aperuit. Iste novitates metuens et affectum in dominum Jursich tantorum considerans, non tantum bano, patruo suo, haec detegit, sed ipse Jursichium summa omnium admiratione adit, colit, ne indignetur rogat et eo a consiliis utitur.

(Variae hominum opiniones.)

Protonotarius novus post dierum aliquot moram Viennam repetit. Sermocinationes, ut fieri solet, variae pro cujusvis intellectu. Isti guberniale inducendum meditabantur consilium, illi locumtenentiali consilio subdenda dicebant omnia; separandos comitatus; in Daniele Rauch 1714. desiisse potestatem creandorum supremorum a bano comitum, in filio ejus Joanne Rauch perditos esse comitatus; banalem autoritatem sepultam; milleque alia pro genio cujusque.

(Joannes Rauch criminaliter attrahendus praecipitur.)

Vix autem loco suo decesserat emeritus vicebanus Joannes Rauch alterque ei suffectus est, cum baronatus loco, quem eidem conferendum rumor ferebat et suspicabantur etiam prudentiores, ecce in talis tantique viri opprobrium in causa et merito subditorum Draskovichianorum Sztenichniakiensium fulminatorium contra illum legitur mandatum, immo defectus illius in officio supremi comitis commissi, uti cujusdam homicidae in servitio suo | 359

detentio, foeminarum quarundam Turcis venditio etc., ob quos defectus praecipitur, ut non solum a locumtenente in publico et regio quidem nomine repraehendatur, sed per comitatum criminalis plane eidem processus erigatur. Haec tanquam minus exspectata vel ab ipsis domini

-- 265 --

Rauch inimicis non probabantur, at compassionem causabant. Sufferenda tamen fuere.

(Joannis Rauch descriptio.)

Caeterum Joannes Rauch, filius Adami Danielis, aeque olim vicebani, vir capax, perspicax et ad statistica natus quasi videbatur. Eloquentiam singularem in fando et scribendo habuit, staturae majoris, et lectus apprime. Pato patriae hujus, quae bonis caret litteris, at in metaphysicis et sophisticis scientiam omnem ponit, atque in hac a Jesuitis imbuitur, ea caret etices parte, qua moderari suum sciret animum iramque cohibere. De regno nihilominus est benemeritus. Suorum casuum causae fuere cum domino Szaich jurgia, quae temperare potuisset; facilitas credendi iis, qui eidem adulabantur, vel maxime autem summum quo erat in familiam Batthyan reverentiae studium. Ob hoc offensum sibi fecit 1749. aulae cancellarium, dum ut banatum gerat mareschallus comes Batthyan sustinuit. Ob hoc omnium alienos fecit a se amnios, dum sub locumtenente Adamo Batthyan imperare ipse credebatur, et, quod bene accidit, locumtenenti, quod male actum fuisset, Rauchio tribueretur. Ob hoc demum se ipsum immolavit, quia ex omnibus illis, quae eidem tribuebantur, in commissione regia facillime se expedire poterat, si Batthyanios offendere voluisset. Vide infra fol. 367. et seqq.

Joannes Busan, qui protonotariatum sperabat, priora tulit molestius, toleranda tamen fuere.

(Banus jubet moneri quosdam, ut petant officium supremi comitis. Supremi comites comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis.)

Banus porro Viennae postquam ex locumtenente suo informatus fuisset de omnibus et nominetenus de magnatum et plurimorum nobilium murmure, quod Jursich neglectus sit, litteris suis locumtenentem admonet, ut pro supremi comitis officiis libertatem recurrendi esse insinuet moneatque Gabrielem Skerlecz, colonellum equestris ordinis, Balthasarem Magdalenich, tabulae judiciariae praesidem, et Joannem Jursich, ut pro officio supremi comitis instarent. Erat, uti superius monuimus, Benedictus Krajachich Viennae constanter, qui pro comite generali Josepho Draskovich instantiam quoque exhiberi curavit, revelando hoc ipsum generali. Iste adit locumtenentem rogatque pro commendatione ad banum. Quam dum promissam accepisset, divertit ad Jursichium seque futurum supremum comitem dicit, quia ei hoc locumtenens promisisset. Ast Jursich a secretario Plovanich intellexerat, locumtenentem contraria scripsisse, immo incapacem esse comitem Draskovich sustinere, sed pro Naisich aut episcopo esse. Quam rem dissimulare nesciens generalis locumtenentem invitat ad prandium, sumptoque prandio oggerit, constare sibi, quod sincere secum non procederet et incapacitatem plane bano patruo perscripsisset. Dissimulat haec locumtenens miraturque, haec sciri a |

360 Draskovich. A quo ut semet expediret, oportune Jursich adfuit eo die apud me pransus, atque a me intelligens, pro quibus scripsisset banus, ut instarent pro officio supremi comitis, rogatque locumtenentem, ut Viennam ei petere liceat et se pro officio supremi comitis commendare. Ad hanc propositionem exhorruit locumtenens verebaturque Vienna Jursichium monitum, hinc suam iterum repraehensionem, quod hactenus ei nil dixisset, subjungit illico, gratissimum sibi fore, si ascenderit, et cum eodem illico a Draskovichio in superiorem civitatem suumque hospitium petit. Litteras sui ad banum commendatorias

-- 266 --

offert, lege nihilominus ea, ne suo quidpiam constet secretario, utve illa adhuc nocte abeat et festinet, rogat. Jursich servum se suum praestolari debere ait, at locumtenens fratrem illius laitinantium, qui suae vigiliae praeerat, ut accipiat, offert. Tum ut quandam ad banum deferat in 7 milibus pecuniam, rogat, et epistolam semet apportaturum ipse pollicetur. His habitis Jursich illico ad me revertitur, 200 fl. mutuat, pro vectoribus procurandis orat, quos etiam ad horam noctis decimam habuit, interea sese Viennam disponens. Locumtenens facto crepusculo ipse ad eum defert litteras ad banum gallice scriptas, submittit portandam per camerarium pecuniam, et una ferme hora semet detinet bonas dans instructiones. Jursich ergo cum fratre suo nocte eadem Viennam abiit. Quo cum appulisset, benigne tam a comite cancellario quam et bano acceptus est, tertioque die in supremum comitem comitatus Zagrabiensis ipse resolvitur. Comes autem Draskovich in supremum comitem comitatus Crisiensis. Expeditionem illico accipit.

(Lukauszkii promotio.)

Monuerat cancellarius Jursichium, ne comitem ab Altham accederet. Ipse nihilominus visitavit et semet ultro ejus devovit gratiis. Ac postquam semet in supremum comitatus Zagrabiensis comitem resolutum intellexisset, rem Benedicto Krajachich significat illico videreque jubet, si Lukauszki sui loco in tabulae assessorem promoveri potest. Iste comitem ab Altham adit rogatque, ut pro Lukauszkio loqueretur, quod is exsecutus est illico, et obtinuit, ut motu reginae proprio Ladislaus Lukauszki resolveretur. Quod et aulae cancellario statim est intimatum, fine, ut haec promotio in cancellaria promulgaretur.

(Banus ea offenditur et hanc enervare contendit. Lukauszki accusationes bani superat et enervat. Sessionem et locum in tabula accipit.)

Graviter resolutionem hanc tulit cancellarius, quod videlicet se neglecto ac per canales alios exiverit. Acerbius autem longe banus, qui promotione hac suas ac locumtenentis sui relationes seponi censuit, Lukauszkiumque vel hac sui promotione triumphavisse non sine sui despectu et censura existimavit. Hacve promotione additos esse pluribus animos, ut se neglecto per canales alios agerent, ac proinde palam bani autoritatem vulneratam esse illiusque, qui in aula et penes principem esset, laesam existimationem. Adeo res haec acerbe bano accidit, ut Vienna redeuntes retulerint, banum appraehensione infirmatum fuisse, et, dum a regina lecto affixus inviseretur, cum lacrimis lamentatum fuisse. Nescio quis, postquam Lukauszkius resolutus in assessorem tabulae judiciariae fuisset, reginae retulit, quod Lukauszki sub infamiae haereret sententia, quod cum comiti ab Altham objectum a Majestate esset, id impossibile esse asseruit, nam et in Sclavonia existens talia intellexisset, dum singulorum ferme mores sibi relati fuissent et Raffay infamiam hanc objicere ei non neglexisset. Qua re confirmavit reginam, omnia, quaecunque contra Lukauszkium dicerentur, |361 unam passionem esse. Accersito nihilominus ad se Krajachichio, quid haec infamia fuerit, informatur, jubetque staffetaliter et promotionem factam annunciari Lukauszkio et ut staffetaliter sententiam curiae regiae, qua absolutus fuerat, remitteret. Harum rerum facta exsecutione comes ab Altham reginae sententiam defert, rogatque videri, quae passio contra hunc miserum esset, quod absoluto et innocenti reperto re hac nocere vellent, quos passionatos non esse, officii dignitas exigeret, 2do. Et tunc,

-- 267 --

dum contra Lukauszki anno 1748. lata fuit in tabula banali sententia, id culpa Joannis Rauch, cujus causam egit, accidisse, atque ex respectu Josephi Raffay, qui procurator erat Czinderianus, sententiam illam a Joanne Busan Raffaji avunculo fuisse compilatam. Proinde praepotentias quorundam in regno illo confirmari. Regina his visis auditisque de persecutione Lukauszkii confirmata tam banum quam et aulae cancellarium gravius vehementiusque objurgat et examinandum imponit, quorum relationibus informationibusque sese credere debeant. Rumor ferebat, banum post deprecatam Majestatem dixisse, quod sibi imputari talia nequeant, quia cum in aula regia et obsequio principis esset, homines illos nosse nequiret, ut ab experientia loqui posset, et quid ac cui credendum sit, scire; se relationibus credere oportere ac ut hominem decipi posse, supplicare nihilominus Majestati, ut Lukauszkiana expeditio super collato illi assessoratu tabulae ad exitum usque litis suspenderetur. Regina tantum abest quod bani precibus detulerit, quin adstanti jubet cancellario, ut illico expeditionem collationis ad Lukauszkium promoveat, mandatumve ad tabulam, ut non obstante juristitio consedeat, juramentum Lukauszkii excipiat, vocem sessionemque eidem subito in tabula det et de peractis Majestati referat. Expeditum igitur ad tabulam regium mandatum est, inclusa Lukauszkii expeditione. Quod tabulae praeses Balthasar Magdalenich percipiens, eodem statim die, sive die 9. Julii anni hujus, me et dominum Antonium Bedekovich, qui Zagrabiae eramus, ad domum regnicolarem convocat, jussa leguntur regia Lukauszki vocatur ex civitatis praetorio, erat enim civitatis notarius, juramentum deponit sessionemque capit, ac in quaestione, quid respondendum principi, vocem habet.

(Sua epistola banum offendit.)

Lukauszkii praemissa modalitate facta promotio victoria videbatur eratque sibi affectis gaudio, inimicis ejus confusio. Eadem tamen aulae cancellarium cum mareschallo et bano Carolo Batthyani conjunxisse videbatur, qui uti repraehensionem tulerunt, sic Lukauszkium plane ejusque expositiones et instantias non patiebantur, immo quod eidem adversentur facile fuit observatu. Banus epistolam illam, qua Lukauszki post sui ad assessoratum tabulae promotionem eidem ut bano respective egit gratias, respective favores expetiit, pro sui vexa et opprobrio accepit easdemque sic consideravit, quasi illudere si voluisset Lukauszkius, ut plane | 362 reginae eas exhiberet et de facta sibi illusione expostularet, satisfactionem petendo. At quia innocentes fuere Lukauszkii litterae, neque judicio etiam aliorum, quibus ad censurandum dabantur, illusoriae, regina admonuit banum, ne tam passionato erga Lukauszkium foret animo, et quae nullatenus deduci possent ex epistola, at ille sibi tantum imaginaretur, pro injuria accipiat. Si vel minima illusio comperta fuisset in litteris, condignam certe satisfactionem fuisset impensura, at qua ratione praetendere posset, ut innocentem castiget?

(Petrus Skerlecs consiliarius. Jursichii expeditio ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis. Salaria vicebano, protonotario a Majestate ordinata.)

Erant praemissorum tempore Viennae protonotarius Petrus Skerlecz, in consiliarium regium hoc tempore etiam resolutus; Joannes item Jursich, in cujus expeditione ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis expositum, quod ad commendationem bani hoc charactere sit insignitus, hocve tum ideo, ut videant Croatae, banum in

-- 268 --

gratiis esse reginae ejusque commendationem ad consequendam promotionem esse necessariam, neque recurrendum esse uti Lukauszkius ad devia, tum etiam ne existimetur cancellarius influxisse sive ad comitatuum Crisiensis a Zagrabiensi separationem, sive hujus officii a vicebanali officio dismembrationem, sive demum ad Jursichii tanquam sui antea plenipotentiarii promotionem; Benedictus quoque Krajachich, uti supra notatum. Hac etiam occasione effectum est, ut vicebano actuali Adamo Naisich pendendi annue ex cassa regia resolverentur fl. Rh. 800, protonotario Petro Skerlecz 400, cum obligatione intertenendorum et instruendorum nobilium aliquot patriae filiorum. Atque haec ultra illud salarium, quod ex regni cassa haberent. Cuivis similiter supremo comiti ex cassa regia ordinati sunt fl. Rh. 400. Benedictus Krajachich bancalitatis plenipotentiarius et in Sclavonia agens, uti etiam commissionis invalidorum (quod antea erat Jursich) resolutus est cum 300 annue fl. salario. Comitis autem cancellarii plenipotentiarius aeque in locum promoti Joannis Jursich resolutus est tabulae judiciariae assessor dominus Antonius Bedekovich.

(Banus Carolus Batthyan resignat banatum.)

Sub finem mensis Junii et initia Julii tabulae judiciariae notarium et conferentiarum secretarium dominum Nicolaum Skerlecz ad se Ludbreginum, quo parentem suum comitem palatinum rumor venturum sparserat, ipseque ad eum praeiverat, accersit locumtenens, ac praetermisso suo secretario Mathia Plovanich, erga quem confidentiam amiserat, tum ob litteras illas Lukauszkii ad Altham scriptas, cum et Draskovichium, suprafatum dominum Skerlecz, sive in propriis negotiis sive regni, ad palatinum atque ab eodem ad banum relegat. Iste Koermendini a se repertum palatinum dum locumtenenti significat et is Koermendinum ad parentem properaret, ibidemque una constituerentur, a reduce Vienna protonotario intelligunt, banum Carolum Batthyan dignitate hac semet sponte abdicasse et banatum resignasse, resignationemque suam a regina esse acceptatam. Novitate hac consternati sic dissolvuntur, ut palatinus Viennam, locumtenens cum notario protonotarioque Zagrabiam properarent. Ubi divulgata omnium admiratione bani resignatio in constituta quoque die regnicolaris sessionis publicata est, dolorem simulantibus ob respectum et praesentiam locumtenentis omnibus, in veritate autem et animo majori potiorique parte gaudente, quia ob bani e regno absentiam omnes in regno ab anno 1748. factae innovationes ac dissensiones evenissent, talesque absentibus banis | 363 e regno semper viguisse, et hominum perhiberet memoria et regni testarentur protocolla.

Scripsit plenas teneritudine mareschallus Batthyan ad regnum litteras et statibus valedixit. Sed quod miramur estque singulare, scripsit vicebano quoque Naisich singulari expressione sui erga eum affectus. Rescriptae quoque ex publico sunt ad eum valedictoriae et una gratiarum actoriae per protonotarium. Et antequam prosequamur reliqua,

(Indagatur causa resignationis.)

Quaeres, quae causa videatur esse hujus resignationis? Fateor, in toto hoc regno causam resignationis hujus existimari domini Ladislai Lukauszki promotionem, praecipue quia tot supradescriptis fuisset circumstantiis vallata, cor bani afficientibus.

Pace tamen communis praejudicii ad assentiendum moveri non possum, quia primo assessoratus judiciariae tabulae res tanta non est, ut eousque Batthyanium perducere potuisset, ut ex hujus appraehensione banatu se

-- 269 --

abdicet. Et quid Lukauszkium in officio juris tractandi metuere potuit? Numquid efficere impossibile illi erat, ut vel transferatur e regno plane ad quodpiam dicasteriale, uti sunt consilium locumtenentiale aut camera, munus, vel sufferre tantisper, ut pronuncietur reus et obtento assessoratu privetur, praecipue spondente illi Majestate, si reus compertus fuerit Lukauszkius, quod condignam habiturus sit satisfactionem banus? Praeterea in aulis principum degentes ad extremitates tales ex appraehensionibus devenire nec solent nec tutum est, immo tametsi quaepiam eis adversantia accidant, appraehensionem suam tegere sciunt, factaque principum et laudare et tolerare. Batthyanium autem quisquis noscit, his aulae legibus non carere fatebitur, sed nec adeo vindicativum esse, ut placari nequeat, et praecipue in interesse proprio, prouti banalis erat dignitas, quae ultra salarium solitum ex tot regiminibus banalibus, mondurae item procuratione, tot tantorumque numero officialium institutione ac vacantium officiorum distributione, permagnam ei annue inferebat utilitatem, uti ex ore colonelli olim sui Kleffeld habui persaepe, ac praeter utilitatem, honorem et obsequia maxima, dum latissimum habuit campum tot tantosque accomodandi. Quare his bene perpensis nec Lukauszkiana promotio nec Krajachichii motus et scripta (quamvis iste resignationem hanc opus suum et gloriam diceret) causa vera resignationis hujus esse potuerunt.

Verum opinione mea, siquidem comes Carolus Batthyanius, tanquam status et ministerii minister actualis, scivisset, bellum Borussicum prae foribus esse, jamque mense Junio reginam ministro Borussiae respondisse, quod rationem illi reddere non obligaretur pro collocato ad Moraviam uno, altero autem ad Bohemiam exercitu suo, subintelligeretque, ea ministrorum esse vota, ut cum archiduce Josepho in exercitum concedat, aut fors bellidux plane constituatur; hujusque belli fine properare festinareque aulam, status suos haereditarios componere, ne quidpiam belli eveniat tempore, atque hinc tam diuturnam Zagrabiae esse congregationem, ut universa per effectum | 364 commissionis tranquilla reddantur; videns eos omnes, quos ille fovebat antea, et in quibus tot suae laudes et apud principem priori bello merita comparata situabantur, non solum cecidisse, sed ab officiis plane amotos esse, immo totam regiminis Croatiae formam immutatum iri; animadvertens insuper sui fratruelis et locumtenentis juniorem aetatem, consequenter dubius, cujus illum consiliis credere debeat, praecipue cum res omnes per comitatus regendas Hungariae instar Majestatem velle animadverteret, supremi autem neoresoluti comites clientes cancellarii, sui non adeo amici essent, adeoque semet cum cancellario conjungendo gloriam, quam antea per banatum habuit, diminuere et exstinguere, occasione potissimum belli, valerent; quare, ne aut relicta aula in Croatiam tanquam ad banatum suum redeat, aut resignare postea debeat: prudens vir maluit se ab his periculis antea liberare et occasione oportuna, tempore videlicet belli, tot tantorumque suorum in mmisterialibus conferentiis laborum adeoque servitii regii, exorare Majestatem, ut resignationem suam talibus in circumstantiis acceptare dignaretur. Quod quia statim factum fuisset, credo altiora fuisse motiva quam Lukauszkianam promotionem. Haec enim si reginae fuisset proposita, indignationem Majestatis merebatur Batthyanius, subesse quoque fors poterat, quod Neuperghius, consilii bellici vicepraeses, imperator item ipse, comitem Franciscum

-- 270 --

Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur: 1mo. Unius Francisci generalis Nadasd per Batthyan facta pro banatu commendatio. Profecto nec aulae Hungaricae cancellarius nec familia Nadasdiana promeruere tantum apud mareschallum, ut neglecto fratruele suo, neglectis Palffiiis, Eszterhaziis, generalis Nadasd banatum habeat, et quidem is, quem 1748. nec locumtenentem suum habere voluit, at ei Ludovicum Erdoedium anteposuit. 2do. Subita ejusdem declaratio. 3tio. Responsum Batthyanii protonotario datum (dum iste diceret metui, ne comes ab Altham in banum resolvatur) securum se esse, non resolvendum. 4to. Generalis Nadasd ad castra regia non exmissio, quantumvis, ut publicis continebatur etiam novalibus, imperii status hunc pro subbelliduce imperialis exercitus proposuissent et orassent. 5to. Hujus totalis in Croatiam translatio, ut commando plane Budensi anno subsequo privaretur. Sed et ipsa Batthyanii ad status valedictoria epistola, quamvis pacem et unionem svadeat, quamvis ad arcana sua et aulae tegenda quosdam in regno fuisse discolos dicat, nullius facta mentione, resignationem banatus sui ex servitio regio factam fuisse narrat. Hinc non defuere, qui palam dicerent, Batthyanium se pro felicitate hujus patriae immolasse, dum, videns necessariam esse in regno bani praesentiam (prouti in ejus successore bano Nadasdio esset), se ipsum immolavit. Quae vera et genuina resignationis hujus sit causa, me saltem latet. Quam ego suspicor, et quae vulgo creditur, retuli: prudens et perspicax lector cui vult adhaereat, et si in genuinam | 365 causam offenderit, huc eam ad posteritatis notitiam referre dignetur.

Jam quid de banatu Caroli Batthyan sentiendum?

(Quae opinio fuerit de banatu Caroli Batthyan?)

Eo muneri defuncto, ut fieri assolet, varii fuere sermones variaeque crises, prouti videlicet quisque vel penetrat vel affectus fuit. Accusabatur, sub eo amissa esse confinia banalia; tantorum violata privilegia; oneratam fuisse plebem majori contributione et viarum reparationibus; primae fuisse informationis; gubernasse per consiliarium Koller, notitiam patriae non habentem; per commissionem superioris anni praejudicari sivisse multum praerogativis nobilium; in dissensiones confusionesque tantas regnum praecipitatum esse et, dum juvare debuisset, deseruisse; in diaeta anni 1751. comitatus inferioris Sclavoniae, tot regni impensis postliminio restitutos, dicationi diaetali permisisse cum sessione propria; ut taceam, quae particulares personas respiciebant, e quorum numero et ego essem, utpote illius facilitate praepositura carens et in processum deductus. Laudabatur, quod et ipse in sua ad status expressit epistola, ab incorporatis regno inferioris Sclavoniae comitatibus, a regulatis confiniis, a Petrinae e generalatu Varasdinensi exemptione.

-- 271 --

(Banatus Batthyaniani laudes.)

At pro veritate, si tot saeculorum banis non anteponendus, certum inter summos, qui unquam fuerunt, jure est collocandus. Equidem ut ejus characteres taceam, videlicet mareschalli, qui toti regio exercitui non solum in Bavaria priori bello (concordiam et pacem intra Austriam et Bavariam concludendo), sed et in Hollandia, summa Europae principum commendatione, praefuit; ministri, qui intimis statuum omnium consilio adesset; archiducum praefecti sive educatoris, ex quo omnium provinciarum spes et felicitas penderet: ut, inquam, haec omnia praeteream, quae banum hunc efferunt et caeteris anteponunt, ea, quae sub ejus banatu Sclavoniae acciderunt, consideremus, in quantum publicam felicitatem respiciunt. Primum est: illa nominis Croatarum per Europam divulgatio, quam priori bello, bano hoc duce, non solum apud proprium principem sed alios etiam reges a fidelitate, fortitudine, constantia Croatae obtinuerunt, sic provide dirigente hoc bano, ut populum conservârit, ditiorem fecerit et suo principi carum effecerit. 2do. In illis tot tantisque necessitatibus regnum hoc nec pecuniariis subsidiis nec aliis extradandis militibus onerari passus est, quam quos ipsi status submiserunt, vix ad 3000 hominum ascendentes una cum confiniariis. 3tio. Ad testandum summi principis affectum erga Croatas, anno 1748. reduces officiales omnes et singulos, quin et gregarios ipsos remunerari procuraverit. Et alios quoque | 366 e regno tot torque donates vidimus, quod sub nullo ejus antecessore vel auditum. 4to. Regni jurisdictio sub eodem extensa, uti inferioris Sclavoniae comitatuum incorporatio, Petrinae et ejus emolumentorum impetratio, dominiorum bancalitatis ad mare Adriaticum contra contractum plane, anno 1695. cum regimine interioris Austriae regnotenus initum et 1720. confirmatum, in quo status contrahunt pro Ribnik et Ozaly, addendo exceptis partibus maritimis, ad jurisdictionem regni applicatio. 5to. Mediae tricesimae ab olim petitae impetratio. 6to. Patriae hujus ab olim neglectae et mendicae elevatio, confiniorum banalium reformatione, adeoque tantorum patriae filiorum accomodatione, cultu et stipendiis. Ad quae tametsi 40 milia fl. contribuant contribuentes, observandum tamen, haec providentia bani hujus (esto contributio ad principem pertineat et is cum ea disponere valeat pro lubitu uti in Hungaria, Stiria etc.)in regno emanet, dum militi banalium confiniorum datur et diplomatice eidem tantum ordinata est. Ac praeterea aliunde, ex aliis nempe provinciis et cassa regia, ad exsolutionem horum confiniorum ultra 100 milia pecuniarum annue in regnum veniunt; quo effectu, exhibent et palam testantur creditoribus uti Zagrabiensi capitulo per tot et tantos antiquissima exsoluta a tempore regulatorum confiniorum debita; aedificia per totum regnum tot de novo et murata erecta; suppelex nobilitatis in argento aliisque alia, vestitus decentior, verbo rerum facies tota alia exiguis his annis procurata. Sed et viarum reparatio plus emolumenti quam oneris adfert, si non in alio, animalium conservatione, operarum diminutione, nam ubi annos ante aliquos vix semel coloni de die currum adducere potuerunt, nunc ter quaterve dietim possunt. Ut taceam finem illum felicitatis publicae, commerciorum videlicet. Lamentabamur enim antea, omnia nos domi consumere oportere, et cum hoc ex viarum defectu evenisse observaretur, ad eliminandam e regno voracitatem et depraedicatam miseriam provide viarum publicarum reparatio fuit instituta. 7mo. Patriae securitas ac ipsorum civium. Quis

-- 272 --

enim ante Batthyanii banatum a latronibus tutus erat? Dumeta, vepres ubique, metus ubique. Quo progredi sine comitiva tutum erat? Nunc progredimur securi et soli. 8vo. A violentiis requies. Quae erat involandi rapiendique vicinorum generalatuum ante Batthyanii banatum licentia, satis vel ipsae diaetales leges testantur. 9no. Publicorum aggerum munitio, Savi Colapisque ab inferioribus partibus purgatio et facta securitas, ut nunc Syrmio plane beneficio praedictorum fluviorum copiosum adducatur frumentum, taliterque et regno provisum sit, (uti experientia docuit famelicis his annis, dura terram, cortices arborum, proles plane suas, quemadmodum prioribus famis annis faciebant, non vorasse rustici sciantur) et partibus maritimis. Qua re factum est, ut pecunia ab exteris nunc quaeratur in Croatia, quae olim nec a domesticis cognoscebatur.

367

Haec aliaque plurima si prudenter perspiciantur et ratio status consideretur felicitatisque publicae, immortalem reddunt banum Batthyan. Commendant vel maxime ejus vicebanum Joannem Rauch, qui sicuti unus ea, quae boni publici sunt, considerare scivit, sic etiam talia ursit, proposuit, sustentavit sui, ut fieri solet, ruina, quia concertandum illi erat cum talibus, qui vel haec non intellexerunt, vel privati potius quam publici rationem habuerunt. Praeterea quis ignorat, quam permolestum sit, praejudicia tollere hominum, in uno usu sese firmantium? Neque rem optimam illico, sed tempore poni, cognosci. Nec illico nascimur viri nec docti. Quin ipsa Christi fides suo tempore firmata est. Primi ejus institutores martyrio omnes affecti sunt.

(Joannis Rauch laudes.)

Erat una solaque bani hujus infelicitas, quod plures Rauch non habuerit. Si enim vel 20 habuisset, res Croatiae non solum elevasset, sed plane etulisset. Erat in homine isto zelus, et verum quidem publici, neque regno et jurisdictioni autoritative publicae praejudicari vel minimum permisit, ob quod cum clero persaepe in contentiones venit, uti erat praetensio ablegationis per episcopum e clero denominanda, exemptio ab oneribus publicis et tamen beneficiorum publicorum Dubiczae participatio, etc. etc. Erat honoris bani sui studiosissimus, ut, omissis aliis, est officii resignatio. Interessentia innodatus non erat, ut miraculi instar sit, tot inter accusationis capita, tot inter contra eundem lamenta, interessentiae notam objectam illi non fuisse, excepto uno domino Szaich, qui exposuit, ideo jurisdictionem comitatus in Szamoboriensibus ab illo defendi, ut a decretis illorum aquireret, quod vel auditum evanescit. Aliis autem omnibus, uti Naisichio, Raffajo, Busanio interessentia probata est et ob hanc loqui non audebant erantque varii. Et quia vitio innodatus non erat, neque tales novit facile, hinc plurimos vitare debuisset, quos fovebat, quia Judas Iscariothes sub osculi specie ex interessentia propria Christum vendidit.

Dices: Rauch igitur non peccavit, dum modum regulandorum confiniorum bano perscripsit? dum conscriptionem ursit et defendit? dum cleri subditos contribuere debere sustinuit? dum Dubiczam confiniis applicari voluit? dum pro servando in banatu Croatiae bano Batthyan 1748. ad augustam aulam oratores procuravit? Respondeo: si consideretur felicitas publica et postponantur privata publico, laudem merebatur ab omnibus et pro patre haberi patriae. Praestabat in confiniis justitia, praedociniorum excidium, pecuniae per confinia in regnum introductio, patriae juventutis

-- 273 --

cultus et accomodatio quibuscunque privatis utilitatibus et hominum aliquod divitiis. - Dices: Sed hac ratione regni esse confinia desierunt. Respondeo: 1mo. In intentione Rauchii nequaquam, si alii sua non confudissent | 368 privatasque interessentias non quaesivissent. 2do. Qua, rogo, ratione regni erant confinia? Banus creabat commendantes, vaivodas, qui et nunc, officiales omnes. Caput eorum erat, sicuti et actu. Per regnum exsolvebantur haramiae, et actu in eorum exsolutionem 40 dantur milia, proinde, uti ante, sic et modo manet in regno pecunia. Prius exigui, nunc plures ibi accomodantur. Conscriptio, ob tantorum lamenta de inaequalitate seu improportione, medium fuit in omnibus regnis et provinciis usitatum et a regno promissum in supradictis contractibus. Voluit ergo Rauchius, ut publico constent vires singulorum et publicum disponere valeat, regulareque perceptorem, non is leges publico scribere. Nil etiam fuit naturalius, quam qui accipit beneficium et onus accipiat, praecipue dum a tali exemptus non est. Dubiczae restitutio et legi erat canonicae conformior et municipali, neque enim ulla capitulo est legalis donatio, et si via juris processum per regni fiscum fuisset, amittere eam debuissemus. Bani vero in officio conservatio erat patriae elevandae medium unicum, uti effectus docuit. Et si ultro mansisset, plura erant speranda, nec tanta sentiremus vulnera, quae praesente bano perferimus. Proinde qui scit, per media quaerendum finem esse, vicebanum Joannem Rauch in praemissis culpare non potest. Haec pro veritate ipsa. Si enim ex odio personarum scribendum foret, cum neuter amicus meus haberetur sed pro notorio uterque inimico, satis iis, satis posteritati, satis publico bono injurius forem.

(In Batthyan defectus.)

In Batthyanio tamen hos defectus notandos putavi. 1mo. Quod rescripta mandataque regia, quae ad statum expediebantur publicum, et permulta momenti magni et secuturae aetati prodesse queuntia, apud se detinuerit, et copias duntaxat talium relegare ad suum locumtenentem et statum publicum fuerit assolitus 2do. Quod regulandi archivi publici curam non acceperit. 3tio. Quod resignante principe Hildburgshausen administrationem generalatus Varasdinensis efficaciter non urserit, habito et aulae favore, et circumstantia regulationis confiniorum banalium, ad quae officiales illos transferre potuisset negotiumque sic facilitare, tametsi in vicem banalium confiniorum regno datum fuisset terrenum actuale generalatus. 4to. Quod contributionem inferiorum Sclavoniae comitatuum ad cassam conferri regni non procuraverit et pro fundo stabili exsolvendae banalis militiae applicari. Si enim Hungaria de dicis Hungariae disponit, cur non regnum Sclavoniae de suis regni comitatibus? Hinc 1751. regni protonotarius cum caeteris ablegatis parum prospexerunt et stabiliendis sub banali jurisdictione illis comitatibus et non inducendi, ut ab exemplo illorum trium etiam de dicis comitatuum Varasdinensis, Zagrabiensis et Crisiensis diaetaliter disponatur, quod satis metuendum, ipsa comitatuum horum in integrum repositione. 5to. Quod magis idonea subjecta ad quaedam officia promoveri non procuraverit. 6to. Quod locumtenentem inexpertum servaverit ultimum. Et de his satis.

369
(Bani Batthyan in cathedrali Zagrabiensi memoria.)

Praeter suprascripta memoriam sui Bathyanius banus in cathedrali hac Zagrabiensi basilica (reliquit), dum anno hoc 1756. particulam lingvae sancti Joannis Nepomuceni huic submisit donavitque cum capsula ecclesiae. Hanc

-- 274 --

episcopus instituta processione publica, clero, religiosis, nobilitate confluentibus, detulit et in cathedralem retulit servandamque dedit. Canonicus Joannes Baptista Paxi egit encomiasten tam martyris quam et donantis festo ipso sancti Joannis. Atque ab hoc anno in cathedrali introductum, ut, absolutis praevie iis, quae juxta rubricam sunt ecclesiae cathedralis, divinis officiis, tum sancti Joannis Nepomuceni cum sacro cantato solenni et panegyri agatur memoria. Instituta est etiam confraternitas, sic dicta sancti Joannis, quae sequenti anno 1757. fuit promulgata, post obtentas nempe quasdam indulgentias et sedis Romanae confirmationem. Passim creditum habitumque est, reliquiam hanc a bano ideo submissam fuisse, ut videat clerus, prodigiis plane servari silentiosam lingvam, et a contumeliis mendaciisque cesset, quos e meo processu videre fuit, tum et saeculares exemplo cleri, reliquiam servaturi, idipsum servent, qui Viennae semet suis scriptis proscindebant, ut palam diceretur: Croatam processum habere non posse, nisi ex actione reali ad personalem transeat, ac se descriptionibus moram feriant alterque alterius factorum praeco et campana sit. An hoc fine banus reliquiam praedictam submiserit, ignoro, quod sic sit acceptum, noto, quia non unum sed tantos eatenus audivi.

Tempus vacantiae banatus.

(Vicebanus Naisich pro more resignat.)

Relectis bani valedictoriis et hujus resignatione promulgata, vicebanus Adamus Naisich eo, quod vacante banatu etiam vicebanatus vacare credatur, cum novus banus jus habeat vel confirmandi prioris vel alterius constituendi, tot exemplis attestantibus, ex veteri more a tabula recessit statuum sedem suam deserendo et ad latus semet transferendo. Suspicabantur plurimi, pensionem illi ideo assignatam ab aula fuisse, quia commissione aulae novus banus alium denominaturus foret vicebanum, et credibilius Jursichium, ut ratione hac supremi comitis officium unius saltem comitatus in vicebano conservetur medeaturque meliori modo quo fieri potest vulneri, talique via et Naisichium sub promotionis nuperae ad vicebanatum specie a protonotariatu amotum et ab influxu negotiorum publicorum ultro amovendum. Quae tamen non evenere.

(Ad Batthyan Stephanus Patachich mittitur.)

Episcopus ablegandum censebat quempiam cum statuum responsoriis ad mareschallum, qui verbo et dolorem statuum exprimat, quem prae se tulerunt lectis valedictoriis | 370 suae excellentiaae litteris, et agat gratias gratiisque ulterioribus status resignet. Facta tum de futuro bano est mentio et quorumpiam candidatione. Episcopus sive inconsiderate sive adulandi fervore palam extulit, honestum non esse, qui locumtenenti quempiam praeferat. Ab omnibus silentio ipso reprobata et postea irrisa valde est haec dictio. Videns porro, se a nemine secundari, (nam aliis occurrebat tam Nadasdius generalis quam et Palffius, immo de Altham ipso metus fuerat), die altero, credibilius subinstructus ab altiori quopiam ingenio, nescio quo ex protocollo sustentavit, eam erga emeriti bani genitorem statuum condam fuisse reverentiae, ut cum ille e banatu ad munus curiae regiae judicis ascenderet, status eotum ejus judicio candidationem subjecerunt. Proinde rem hanc nec mareschallo, semet pro patria immolanti, pro demonstranda statuum

-- 275 --

aestimatione negari posse. Grave erat intelligentibus, candidationem statuum ob futurum exemplum negligi, grave in circumstantiis repentinis proponi aliquem. Et praecipue ob locumtenentem, quem postponere aliis damnare videbatur, metuebaturque tam parens ejus comes palatinus offendendus, quam et patruus, banus nempe anterior. Anteponere autem viris aliis, ut Palffio mareschallo, Nadasdio equitatus generali, ob cancellarium praecipue Hungariae, aut plane hos negligere, idem videbatur labyrinthus. Quare ad postremum sequenda videbatur episcopi opinio, ut, ad testandum erga emeritum banum affectum, in eum statuum derivetur voluntas, isque proponat, quos judicaverit, pro suo successore, ejusque propositionem pro regni candidatione considerandam fore. His sic stabilitis proponit episcopus iterum, pro legato hoc optimum fore dominum baronem Stephanum Patachich. Ac nemine quidpiam opponente, cum eodem sic transactum est, quod 300 recepturus foret florenos pro sui hoc fatigio, et expensarum suarum habiturus sit refusionem.

(Male idem Patachich electus.)

Verum si unquam regnum inconsiderate elegit nuncium, ista certe erat electio, uti in reditu omnes viderunt, ac, sero licet, animadverterunt. Erat quidem baro Stephanus Patachich vir capacissimus, sed tam emento bano minus affectus, quod, ab eo et verbis et litteris assecuratus de promotione ad generalatum, immo 1750. fine eo Petovium evocatus, post resignatum ob bani respectum hujusque assecurationes Glinanum suum, cujus colonellus erat, regimen, post hujus locumtenenti actuali factam collationem illusus sit privatimque vixerit, quam et ipsi locumtenenti, a quo ab officio commissarii confiniorum, adeoque annuo 700 fl. stipendio amotus est, ut Raffay ei succedere valeat. Quare minus gratum Batthyaniis legatum minusque partium Batthyaniarum studiosum in toto regno reperire non poterant, magis quoque Raffajo, Busanio ac Rauchio inimicos (quia horum culinae et praepotentiae suam ab officio commissarii amotionem tribuebat), ac erat Stephanus Patachich. Qui etiam festinavit, (fors ne error animadverteretur et corrigeretur), quia altero statim die discessit.

371
(Rumores de successuro in banatu varii.)

Quis futurus sit banus, erat singulorum curiositas. Scio supremum comitem Jursich ad me venisse meamque desuper rogavisse conjecturam. Cui cum reposuissem, Nadasdium me credere, sed neque eo praesentibus in circumstantiis utiliorem regno, ob fratrem cancellarium, reperiri. Ille, se virum vidisse Viennae, affirmavit, et nescio quae adinvenisse. Videbatur Althamium suspirare. Dumque colloqueremur, accipit a Benedicto Krajachich Vienna epistolam, qua innuit, aut comitem ab Altham, aut senem generalem Karoly brevi in banum resolvendum. Exhilarabatur his Jursichius. Mihi autem illa occurrit reflexio, si Althamius resolvatur, Bohemo regnum gubernandum more ac facile directorio Viennensi subdendum cum praejudicio sacrae coronae. Hinc recordor, me etiam domino Nicolao Skerlecz haec dixisse, quae a Krajachich scribebantur, fine eo, ut videat, si quo modo periculo mederi possit. At sequenti statim tabellario idem Krajachich affini suo assessori Lukauszkio tertiam pro describendo submittit contra Raffay replicam rogatque, ulteriores sumptus submitti, significans, Althamium banatum ob certas circumstantias nec velle nec assumpturum, sed Karolyum brevi denominandum. De Francisco autem Nadasd assecuratum esse,

-- 276 --

etiam ob iraminentis belli Borussici necessitatem, quod is ad banatum non perveniet. Lukauszkio displicuere nova, Althamium fautorem suum non praeficiendum regno, sed et tot Krajachichii sumptus, 700 fl. superantes, eundem offenderunt, hinc ulteriores est deprecatus, at Jesuitico cambio pro ejusdem reditu 100 eidem dandos fl. ordinavit. Quam ob rem Krajachich tandem Vienna redivit.

(Generalis Draskovich pergit Viennam.)

Comes autem generalis Draskovich praetextu obtinendi ad castra exitus, agendarum item gratiarum pro collato sibi comitatu Crisiensi, Viennam concessit; in veritate autem et reipsa, ut banus vel saltem banalis iocumtenens, si Palffi aut de Nadasd resolveretur, esse valeat. Iste, uti etiam legatus regni Stephanus Patachich, de locumtenente apud mareschallum. Batthyan nil mali dicebant, at coram Hungariae cancellario aliisque pleno contra eum erant ore, uti etiam contra Busan. Raffay et Rauch. Immo cum in conversatione quadam apud aulae cancellarium interrogasset quidam, an comitem Franciscum Nadasd habituri essent libenter pro bano Croatae, comes Draskovich, ne loqueretur, rogavit, eo quod episcopi Zagrabiensis effato honestus non sit, qui alium quam comitem locumtenentem vellet banum. Sparsa res haec per Viennam est devenitque Zagrabiam etiam, antequam baro Patachich reverteretur, erantque suspiciones variae, quis rem hanc Viennam perscripsisset, nec deerant, qui in me istud non derivarent.

(Patachich Stephanus resolutus ad Montem Claudium commissarius.)

Stephanus autem Patachich, ut erat perspicax, animadvertens, | 372 comitem Franciscum Nadasd in banum resolvendum, favores omnes aucupabatur cancellarii, spe ea, ut hoc in castra abeunte locumtenens esse valeat. Hinc etiam negotium hominum Montis Claudii a se feliciter terminandum credidit, estque pollicitus. Quare etiam commissarii titulo ad eos fuit destinatus, hacve ratione post unius mensis Viennae moram redire festinavit. Comes autem Draskovich ad castra regia proficiscendi ordinibus est consolatus.

(Idem relatione suae Viennam exmissionis statibus gravis et taediosus.)

Redux in patriam baro Stephanus Patachich libros suarum relationum retulit, ac triduo status non sine admiratione et stomacho suis relationibus detinuit. Retulit, quid emerito dixerat bano, quid ille quibusve verbis responderit; quid regia Majestas fata fuisset, dum ad regiam fuisset vocatus. A mareschallo jussum fuisse, ut pro banatu quosdam proponeret, ac proposuisse comitem Carolum Palffi mareschallum, comitem Franciscum Nadasd generalem equitatus, comitem Antonium Grassalkovich camerae praesidem, ac pro patriae more comitem generalem Josephum Draskovich, utpote patriae filios, cum comite Nicolao Erdoedio. Sed et dominum comitem locumtenentem proposuisse, sed responsum audivisse, esse pro officio juvenem; de comite autem Karoly, dum propositus Suae Majestati fuisset, Majestatem reposuisse, quod potator esset et cum Croatis ac vicebano aeque potatore potarent continuo. Generalem Franciscum Nadasd jam banum in gabinetto et pectore resolutum esse, ob certas tantum considerationes promulgationem ejus differi.

(Episcopum sublevat Spissich.)

Sed et retulit minutias omnes, et de quibus interrogatus vel per jocum fuisset, aut etiam quae audivisset, non parcens personis, et de quibus et a quibus interrogabatur, neque loco,

-- 277 --

ubi quaepiam audivisset, ut bilim omnino relatio sua tam diuturnitate quam et inconsideratarum rerum enarratione causaverit. Studiosa nihilominus ad feriendum quospiam et confundendum fuisse videbatur. Episcopus, cum referri statibus a Patachichio intellexisset, quod interrogatus fuerit, an revera coram statu publico supra notatam propositionem, quod honestus non sit etc., evomuisset, sic erubuit, ut, quid dicat, haeserit. Animadvertens hoc Petrus Spissich, meminisse se, dicit, effati, at sibi videri, sic dixisse episcopum: neminem in honestate sua dicturum, quod comes locumtenens ad banatum promoveri non possit, et fors multis praeferri. Adjutus a Spissichio episcopus: sic, sic, domine, inclamat petitque a statu publico, sibi desuper dari testimoniales litteras. At silentio suo damnantibus tam relationem quam et testimonialium postulationem cunctis, locumtenens tandem ipse, testimonialibus nullis opus esse, respondit. Sane hac re Petrus Spissich in gratiam venit episcopi, ut, quantumvis ad commendationem comitis locumtenentis Christophorum Sztolnekovichi, antea locumtenentis cancelistam, promoto Lukauszkio pro fiscali suo edixisset, hunc tamen sequenti statim anno, post abitum nempe locumtenentis e regno, sic aspexerit, donec resignare cogeretur, Petrum Spissich eidem substituendo.

Aequalis relationi Patachichianae fuit expensarum ejus deductio, nempe regalia minima, quae dedisset, ut hortulanorum plane pro oblatis sibi floribus aliisque minutiis, sic vel accuratus esse voluit vel publicum despexit.

373
(Commissio Stephani Patachich in Monte Claudio.)

Publicato Patachich Stephani pro sedandis Montis Claudii hominibus commissariatu officialibus Erdoedianis imperitare coepit. Jussit constitui omnes in Monte Claudio. Compagniam unam familiae banderialis equestrem, pedestrem alteram ex Savanis subditis ibi locari jussit. Mortaria majora, pulveres pyrios, tympana, vexilla adesse. Ad arcem Montis Claudii perveniens, (Joanne Paulo Plepelich, capituli cancelista, pro actuario eidem assignato) adducto secum filio suo, officialibus Erdoedianis tales dedit posuitque leges, quae in praesidio obsidione inimici cincto dari obsessis solent. Transire nullus vel ad inferiorem arcis ambitum sine insinuatione et Patachichii venia poterat, nullas vel dare vel recipere litteras, nisi eas prius commendanti huic praesentasset. Quisquis exire vel subintrare arcem voluisset, insinuare et insinuari talem oportuit. Defectus minimos aresto aliisque castigabat poenis, una potatione dempta, quam profitebantur dietim commendans cum officialibus tam dominii quam et banderiorum. Diebus autem singulis tabellae aliaque exhibebantur commissario. In militari exercitio compagniae tam pedestris quam et equestris instruebantur, lustrabantur, ut omnino in exercitio hoc compagniae profecisse apparerent, vestitu provisae, nam, si cujus mondurae quid defuit, jussu commissarii statim erat vel corrigendum vel comparandum.

Sacrificio missae circa horam 11mam absoluto tria dietim in arce explodebantur mortaria et tympanitriba circumivit cum tympano arcem, commissario interea subsedente, atque homines Montis Claudii ad comparendum citante.

Ipsi vero in monticulo capellae sancti Georgii quasi in castris ad ignes plures sedebant pacifici, nullam vel commissario vel alteri molestiam

-- 278 --

adferentes. Transeuntibus et viatoribus famulabantur, si forte aut animalium deficerent vires in educendo ad monticulum curru aut in lacuna quapiam sisteretur viatorum currus, assurgebant transeuntibus atque ad ignes suos assabant arietes caeteraque esui necessaria. Praeerat illis knezius ex Viderniak quidam cognomine Pintarich. Ad hos bis terve actuarium suum commissarius miserat, at illi, arcem se non subintraturos, respondebant, quoadusque militia illa non amoveatur, boatus tormentorum non cesset, neque enim hostes sive principis sive regni sive denique familiae Erdoedy essent sed subditi. Haec decorem commissarii commissionisque exigere et necessariam esse caeremomam ac erga commissarium regium respectum, ipsis gratis praedicabatur, equidem Patachichius in adventu corsum suo tres quatvorve subintrantes arcem compraehendi fecerat, quin vel eos in sui conspectum admisisset, audivisset, et post dies primum aliquot examinari permisit per actuarium et officiales Erdoedianos. Cum etiam recreationis causa a prandiis quandoque exire eum accidisset ac penes haec rusticorum castra | 374 transire, rogantibus illis, ut sisteret eosque audiret, per alium, ut ipsis diceretur, voluit, quod indignum sit cum talibus commissarium regium loqui. Illorum est supplicare in arce et gratiam quaerere, suum, quod sibi visum fuerit, facere. Ob haec ergo non erat orator, qui persvadeat castrametantibus arcem petere. Aggredi eosdem nec tutum erat nec audebat commissarius. Hinc dies perdebantur et opera, dum certabatur, an rustici ad commissarium, vel iste ad eos, (uti a regia Majestate submissus fuisset), venire debeat. Erat in medio fonticulus quidam, ex quo et commissarius hausisset aquam et rustici. Ad hunc fontem binas ternasve deposuerant litteras rustici, ut, quemadmodum et factum est, ad manus commissarii cum aqua portarentur. His illi ruditer scriptis arguebant commissarium, quod ad eos missus ad eos non veniret.

Praemissa autem omnia vidi expertusque sum, quia a tabula exmissus fueram ad cujusdam sententiae exsecutionem pro parte Jesuitarum collegii Zagrabiensis ad bona Erdoediana intra familiam Kutinja. Qua oceasione cum collegii procuratore patre Josepho Perczaich intempesta nocte ad parochum Ludinensem Martinum Jaksich perveniendo ibidemque dormiendo, rem totam hominum Montis Cladii in exiguis punctis accomodandis versari et, si audirentur debite, exiguo tempore sopiri posse omnia (persuasus sum). Firmatam eorum esse pervicaciam dicto quodam domini colonelli Gabrielis Skerlecz, dum exurendis lateribus apud eundem fuissent, eorum videlicet privilegia bona esse. Insuper quorundam e regnicolaribus post attentatam illam a domino Raffay terrenorum dimensurationem eos tum animantium at modo deserentium dicta. Neque autem ego neque procurator Jesuita sive de dictis, sive de regnicolaribus illis sciscitabamur, at altero mane abeuntes ad commissarium Patachich pervenimus, ubi superius descripta vidimus omnia. Assidere quoque jussi, dum post tormentorum explosionem ad comparendum eos in arcis cubiculo evocabat, vidimus compagnias illas et eorum in exercitio militari profectum. Audivimus officialium lamenta, commissarii rigorem, verbo omnia supra recensita.

Patachich, uti mecum confidentior, mirari sufficienter non poterat, quod bani secuta jam non sit promulgatio ac sua in officium locumtenentis elevatio. Dicebat, quo in freno habiturus quosdam esset, suique rigoris exempla narrabat in officialibus. Tertio primum die nos dimisit, atque ad preces

-- 279 --

nostras nobiscum dominum Levachich, fiscalem comitissae viduae Ladislao Erdoedianae, et Samuelem Orlyk, praefectum judicis curiae regiae, tanquam in Kutinja exsequenda denominaturos. Satis illi hoc in itinere lamentari nequivere. Et quia Kutinjam appulsis pecunias obtulissent, nos altero statim die abivimus, obvium habentes commissarium, nos visitare Kutinjae volentem. Redire deprecantibus nobis, ille profectus est Kutinjam, rogans commendansque, ut, quid causae esse possit, significaremus, quod bani promulgatio non eveniat. Itaque datis pro referendis ad se Zagrabia litteris sub praetextu comitivae nostrae hominibus a commissario eliberati dolebamus confabulando, quod magistrum aliquem non acceperimus, qui commissionem hanc ludere in scena et theatro scivisset.

375

Quia vero supramemorati Erdoediani homines nos rogassent, ne oblatam pecuniam ibi acciperemus, at ad brevem certumque terminum Zagrabiae sub poena exsecutionis dominii Selin Zagrabiae deponendam convenissemus, hac ut ratione Zagrabiam officialium aliquis mitti possit veramque, quam et nos vidissemus, informationem commissionis hujus enarrare, quod factum est etiam, nam 29. Septembris ex pactis pecuniam numerare eos oportuit.

(Banus novus Croatiae.)

Vix autem Zagrabiam adveni, intellexi, advenisse nuncios: Viennae die 23. Septembris in banum Croatiae promulgatum esse comitem Franciscum de Nadasd. Quod ipsum et commissario Montis Claudii significavi, qui paulo post, fors habita etiam facultate, commissionem solvit Zagrabiamque appulit.

(Ablegati ad novum banum.)

Intellecta porro novi bani electione, status, tum ad ei congratulandum occupandumque fors fratrem ejus cancellarium, cum relatione universorum etiam hactenus a se factorum ordinatorumque ac postulatis suis, signanter ut tam diuturnam congregationem dissolvere liceat, ablegationem Viennam mittunt. Et quidem dominum protonotarium Petrum Skerlecz cum praeposito Chasmensi Joanne Baptista Paxi, lege ea, ut comitis locumtenentis fratrem dominum Theodorum de Batthyan Viennae assumerent, qui statum magnatum repraesentaret. Primis statim diebus Octobris abivere isti. Ac reduces retulere statibus: bano gratum accidisse hoc erga se obsequium, regni procurasse pro viribus negotia, ad diem 24. Novembris suum distulisse adventum, eoque die futuram ejus Varasdini introductionem.

(Resolutio regia quoad brachii resolutionem.)

Caeterum lamentationes Hudodenianas pro inarestata ejus uxore ejusque ex occupatis bonis ejectione sic ad viam juris relegatas haberi, ut non liceat dehinc nec statibus nec locumtenenti sine venia aulae ulli supplicanti brachio mediante assistere vel eidem tali medio providere.

(Processu mediante negotium Montis Claudii agetur.)

Negotium hominum Montis Claudii aeque ad delegandum a regno judicium sic rejectum esse, ut, actione praemissa, ipsis etiam assistat quispiam, et res merito assumatur. Quare Josepho Loob qua pauperum advocato parte actorea sub fisci nomine eatenus constituta, cum interrogarentur inclusi carceratique, quem sibi advocatum dari cuperent, reposuerunt primo, se horum notitias non habere. Recitatis dein advocatorum nominibus, Benedictum Krajachich assignari postulant. Sed eo deprecante sine expresso regni decreto, quod regnotenus jubeatur ipsis assistere, Franciscus Kanottai iisdem

-- 280 --

proponebatur. At illis, fiduciam se in eodem habere non posse, constanter asserentibus, pro Benedicto Krajachich decretum est expeditum. Dominus Franciscus Kussevich judicii hujus delegati praeses dictus, assignatis eidem assessoribus, qui etiam post installationem bani Decembri mense consederunt, processum non terminantes, ut anno sequenti dicetur uberius.

(Novi conscriptores ad continuandam conscriptionem 1754.)

Nec superesse videbatur aliud, quam incoatae anno 1754. universalis regni conscriptionis, quae evitari non poterat, continuatio. Itaque cum exposuissent status, anni illius conscriptores deprecari munus, indultu aulae, elegerunt alios. Et quidem Stephanum liberum baronem Patachich, |

376

Sigismundum Schytaroczi Zagrabiensem canonicum, Ladislaum Ozinderi et Georgium Dragovanich, illum vicecomitem comitatus Varasdinensis, istum judlium Zagrabiensem. Pro actuario demum Joannem Paulum Plepelich.

(Stephanus Patachich iterum praetensiones facit, graviores visas.)

Vix pro conscriptore nominatus est Patachich, cum secutae sunt illico biles. Quia praetendit: 1mo, sibi qua magnati majus assignandum salarium esse. 2do. Obligare se debere status, quod hos conscriptores ea ratione non tractabunt, qua priores. Occasione hac multa multis exaggeravit. 3tio. Laborem suum ab alio non, quam a solo bano, revidendum. 4to. Cum omni sua commoditate laboraturum, neque ut ullus lamentari valeat pro diurnis. Haec plurimaque alia eidem admissa, sciverunt enim, effectum vix secuturum, at pure, ut et in hoc ad speciem satisfiat aulae, et tum diuturna congregatio tandem sortiatur finem, prouti et accidit, quia 5. Novembris post praelectionem actorum tandem aliquando est dissoluta, et locumtenens Viennam contendit.

(Decisio quoad praecedentiam supremi comitis.)

Sub cujus defluxu cum post promotionem domini Joannis Jursich ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis, eo nil promovente sed fors novo vicebano instigante, exorta fuisset quaestio, an pro futuro vicebanus supremum comitem, vel iste illum in publicis sessionibus praecedere debeat, cum vicebanus caput nobilitatis haberetur et magnates pro supremo comite essent, ut post eos primum locum is habeat, Busan cum sibi adhaerentibus vicebani partes tenerent, quaestio ad cancellariam pro resolutione submissa est. Submissaque inde resolutio, supremos comites in sessionibus publicis eos quoque magnates praecedere debere, qui officium supremi comitis non haberent, cum supremis autem comitibus juxta resolutionis regiae seriem. Inexspectata erat tam magnatibus quam et vicebano haec resolutio. Jursich autem gratulabatur, quod se absente tam resolutio, quam et intra status quaestio sit enata, quia ille ipse, ne magnates offendat, ante eos, qui etiam supremi non sunt comites, praecedentiam deprecatus fuisset. In eadem quoque resolutione continebatur, quod vicebanum nedum in sessionibus publicis sed et alias praecederet, magnates autem extra publicas functiones nobilis supremus comes sequeretur.

Supra inserta fol. 355. regulatione neque nobiles neque coloni, praecipue autem dominiorum officiales contentari videbantur. Consolabatur tamen singulos, quod effectum regulatio ista non videbit, sufficiatque aulae, tulisse legem, nec respicere, an servetur. Quod in effectu videmus etiam. Proinde murmura partium, quae contra illam erant, non recensemus.

-- 281 --

(Deputatio Szamoboriensis negotii. Deputationis Szamoboriensis membra.)

Temporibus quoque diaetae hujus plures intercurrerunt et antiquiores revisiones. Prima fuit intra dominium Szamobor et loci illius oppidanos, sub praesidio praefati baronis Stephani Patachich. Vetus saeculorumque controversia. Oppidani liberum se oppidum vigore privilegiorum suorum sustinent ac defendunt. Dominium contra, dominali subjectos foro jurisdictionique, contendit. Pars utraque pro temporum circumstantia personarumque favoribus varia sibi esse documenta narrat, quibus praetensiones suas firmare videtur. Interim ad casum praesentem, cum dominus comes Antonius ab Auersperg, capitaneus | 377 ut vocant totius Carnioliae, dominum Joannem Jursich per regiam plane confirmationem in plenipotentiarium suum constituisset, iste porro ex quodam affectu Michaelem Blasekovich fiscalem dominii Szamobor nominasset, visisque tot annorum intra oppidum et dominium altercationibus, atque, intuitu certi debiti ab oppidanis a comite praetensi, favorabilibus vicecomitum sententiis, praecipue autem, quod Jursich vicebanum Joannem Rauch post factum illius anni 1748., quando filium suum praeferri Jursichio in assessoratu tabulae jndiciariae obtinendo voluit, non pateretur, oppidani porro ab illius tanquam supremi etiam eotum comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis, et consequenter totius comitates, suo modo jurisdictione starent, adeoque nil favorabilis pro comite Auersperg, sive juris coram comitatu via sive summariae in regno revisionis, speraret, per instantias coram principe praetensionem comitis ab Auersperg felicius terminandam ob familiae etiam Auersperghianae in aula claritatem existimavit. Itaque post plures iteratasque instantias, ascensu non solum plenipotentiarii Viennam sed et ipsius cum suo fiscali Blasekovich comitis roboratas, exhibitione quoque, uti dicebant, doeumentorum, praetensiones comitis ab Auersperg probantium, signanter cujusdam sententiae excelsae curiae regiae, cancellaria Viennensis Hungarica, ne judicium inauditis oppidanis fieret, regno imposuit, ut auditis partibus opinionem daret, quid in pervetusto hoc merito eruatur, quidve opinaretur. Regnum, habitis eatenus mandatis, sub praesidio supradicti baronis Stephani Patachich deputationem ordinavit. Sed ad hanc comparuere quidem oppidani suaque produxere fundamenta, comes autem neutiquam comparuit, fiscali suo asserente, universa documenta, quibus indigeret, Viennae haberi. Hinc tametsi facto comitis evenisset prorogatio, fiscalis suus Viennam petens lamentari non destitit urgereque, ut submissis oppidanorum responsis Viennae fieret decisio, quia comes sperandum in regno nil haberet ob praepotentias quorumpiam et interessatorum hoc in negotio, uti Rauch, de cujus jurisdictione et decretorum taxis amittendis ageretur, Busan item, cujus saturandae interessentiae, intuitu directionis protectionisque, post Oreskii mortem oppidum Szamobor ad sui exinanitionem supra domini Auersperg fodinas, quae cupreae essent, Rauchii autem et Busani aureo-argenteae, latissimus campus esset conjunctione. Quibus is insusurrationibus, occasione potissimum supradescriptarum circumstantiarum, mandata ad regnum hoc in negotio exaggerativa obtinuit, quod praemisso in negotio nil adhucdum submissum haberetur. Itaque baro Patachich ea, qua potuit, ratione negotium hoc, urgente regno, | 378 sub diuturna hac congregatione terminandum habuit terminavitque, actuario Petro Spissich, ut hominum comitis ab Auersperg negligentiam

-- 282 --

renitentiamque accusare oportuerit, qui impediverunt opinionem, dum ex parte comitis nec se sistere, minus vero quidquam producere voluissent. Interim deductis in ordinem iis, quae oppidum produxerat, oppidum fundatas habere praetensiones, insinuabatur. Hoc coram statibus relato ac Viennam submisso. Blasekovich quoque eorsum petiit, sperans, futurum ibidem judicium. Verum quia comes Carolus Batthyan jam extra banatum fuisset, jussus comes ab Auersperg est, coram iisdem regoi statibus sub comminatione praeclusi etiam agere. Neque enim in cancellaria ferrentur sententiae. Quare Blasekovichio Vienna reduci supplicandum erat, ut comes suus etiam audiretur. Baro Stephanus Patachich sine diurno a comite solvendo deprecabatur laborem. Tandem post iteratas fiscalis preces comes Joannes Patachich futurae eatenus deputationis praeses lectus est, assignatique eidem assessores dominus Antonius Bedekovich, canonicus Georgius Malenich, cui successive Balthasar Petkovich suffectus est, Ladislaus Szale, judex civitatis Zagrabiensis, et pro actuario dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae judiciariae notarius. Qui quid invenerint, inferius notabo. Hoc obtento, nescirem cujus consilio, comes ab Auersperg medio fiscalis Blasekovich submissis, quibus innitebatur, actis suis, sinceram hoc in negotio opinionem a me expetiit. cui etiam eandem, in quaestiones aliquot redactam, submisi. Hanc cum legisset, fiscalis comitis, quin et ipse Jursich, fassi sunt: nunquam se negotium hoc ita accepisse, prout in quaestionibus illis contineretur. Dixi autem comiti in opinione illa mea, visis beneque deductis vel ejus documentis, pro oppido stare justitiae praesumptionem, nil obstantibus obnubilativis praetextibus, neque ad medendum causae suae prospicere posse melius, quam si efficiat, ut quaestio illa, Szamobor essetne liberum oppidum, ad diaetam Hungariae, paritate et exemplo tot legum, quas eidem notavi, remitteretur. Ibi ob velocitatem negotiorum et multitudinem accurrentium, praecipue cum magnates libertati oppidorum adversari assoleant, raraque sint, quorum confirmata diaetaliter fuisset libertas, sperari posse optatam decisionem. At visum Blasekovichio, ditescere in Szamobor cupienti et imperium affectanti, durius, si diaetae Hungaricae exspectatione is privaretur spebus et dominio, reposuit mihi, se noscere in regno singulos, adeoque si is, si dominus Jursich difficultates illas, quae in meis quaestionibus innuerentur, non observavit, neque paulo ante fatos deputatos observaturos, et se in sententia tabulae regiae firmaturum ac per deputationem praemissam oppidum eversurum, praecipue cum Rauch vicebanatui defunctus sit, actualis vero supremus comes dominus Jursich eam jurisdictionem non curet, immo faveret dominio. Quare oppidanos protectione destitutos dominio subjici debere, quod ipsum canonicus etiam Malenich sentiret. Reposui, pace mea. Ego ad preces ipsiusmet comitis meam dixi opinionem. Quid eventurum sit, ignorarem. Res mea non agitur, mihique, huic aut alteri subdi Szamoborienses, parum est.

379
(Deputatio in negotio Szaichiano et negotii e fundamento narratio. Naisichii in Szaich detecta fraus et interessentia.)

Altera intercessit revisio negotii jam satis vetusti et celebrioris, Szaichiani nuncupati. Ad cujus intelligentiam nota, Joannem Szaich anterioribus annis, uti cum vicebano Rauch conjunctum, in vicecomitem comitatus Crisiensis fuisse promotum. Dein, quia comites ab Auersperg Disma descendentes arcisque Mokricze possessores bona in comitatu Zagrabiensi Ladomer et Brukinovecz

-- 283 --

, alias vulgo dicta Moravcsa, possedissent haecve vendere voluissent, praedictus Joannes Szaich pro bonis his contraxit atque vigore contractus in eorundem possessorium subintrare debuisset. Vetus autem et dolenda est Croaticae nobilitatis intra se invidia, ut, qui semel potentiores evaserunt, non sinant facile crescere aliquem facultatibus, praecipue si has sine consensu potentiorum, ut vicebanus et protonotarius erant, procurandas velit. Ideo, sive hoc sive alio fine, praedicti comites ab Auersperg pro pactatis bonis termino, quo deponenda erat pecunia a Szaichio, eandem non levant, adeoque contractuale vinculum, quod erat ex parte comitum amissio venditorum bonorum, ex parte autem Szaichii amissio duorum millium, quae in usuroborationem contractus, occasione ejusdem subscriptionis etiam a filiis praefati comitis ab Auersperg tutellam transgressis subscripti, deposita fuere comitibus, ingentem causavit intra partes coram octavali foro processum. Et quia praedicti comites ad vicebanum eotum Joannem Rauch accessissent, frequentius ipseque, ut bonis eorundem Mokricze vicinus, visitam eisdem restitueret, credebat Szaich, invidia vicebani, quod sine scitu ejus contrahere praesumpsisset, contractum initum rescindi a comitibus, adlaborari, quamvis successive atque primum anno hoc 1756. ex fassione coram capitulo celebrata didicisset, machinationem illam fuisse protonotarii Adami Naisich (quem Szaich sibi amicissimum credebat et coluit ad hunc usque annum et per protonotarium in officio comitatus Crisiensis vicecomitis tot tantisque annis conservaretur) pro bonis Bellecz, juris praefatorum comitum, sic paciscentem, quod bona Bellecz ab Auersperghiis durante Naisichiano masculo redimi non poterunt, sed et hoc deficiente ab ejusdem foemineo sexu non nisi post annorum 30 evolutionem, persolutis quibusvis meliorationibus, atque hoc ideo, quia idem protonotarius, banalis utpote tabulae assessor et calamus, sese obligasset, contractum cum Szaich initum rescindendum iri; qui si rescissus fuerit, stabunt praedictae pro bonis Bellecz Naisichio datae conditiones. Szaich nihilominus, quia Joannis Rauch opinabatur hanc esse erga se malevolentiam, vicem Rauchio redditurus, pro bonis Szomszedvariensibus a Rauch possessis duplicem, contra eundem promovet actionem. Pro bonis quidem Lusnicza tanquam pignoratiis erga pecuniae remunerationem; pro bonis autem Jakovlje et a comite Orsich possessis Bisztra tanquam a protonotario olim Petrichevich dolo fraudeque obtentis sub promissione obtinendi cujusdam |380 instrumenti, quod tamen non dedisset, raptis talique jure ad praedictos supra Rauch et Orsich possessores devolutis simpliciter sive absque depositione pecuniae, et ex praejudicio.

Gravius praedictae actiones commoverunt Joannem Rauch, sive quod crederet ex quodam praejudicio, indignum esse, ut vicecomes contra suum supremum comitem ageret eumque in jus vocaret, adeoque inferior contra superiorem, sive quod palam fieret, Joannem Rauch depraedicatam et putatitiam in bonis Szomszedvar haereditatem non habere, sive demum, quod actionatis bonis carere possit. Hinc indignationem omnem contra suum vicecomitem Joannem Szaich concepit aluitque, contendens per omnia, ut in poenam promotarum contra se actionum vicecomitis officio privaretur. Sed quia Szaich protonotarium Adamum Naisich, uti etiam Joannem Busan coluisset, Naisich (ad conscientiae suae ne fors salvandum scrupulum, ut Szaichio per annuum vicecomitis salarium et accessoria, quae haberet vicecomes

-- 284 --

, illata a se injuria, propter amissam cum comitibus ab Auersperg intuitu bonorum supraattactorum causam compensaretur) eundem sic est tuitus, ut iteratis comitatuum restaurantibus, Rauchio ringente, Joannes Szaich in officio vicecomitis comitatus Crisiensis confirmaretur constanter; immo, quia eundem Joannes Rauch qua supremus comes ab officio anterioribus annis suspendisset, in congregatione statuum reprehensus est, et Joannes Szaich in officium per status fuit repositus.

(Rauch inquisiverat in Szaichium.)

Haec res afflixit Joannem Rauch, factumque suspensionis suae manutenere cupiens, sufflamantibus praecipue eum tam adulatoribus quam et officium vicecomitis ambientibus, in acta factaque Joannis Szaich inquirere ac indagare coepit, demonstraturus statibus et suam in suspendendo Szaich providentiam et illius ad officium vicecomitis gerendum incapacitatem. Rei hujus ex parte Joannis Rauch gerendae indagandaeve apparuit instrumentum Joannes Kesser, judlium comitatus Crisiensis ac una etiam illius civitatis, qui in protonotarii Adami Naisich summis erat gratiis, ut Kesser cor Naisichii esse videretur. Fuit autem Kesser ludimagistri Bisztricensis ecclesiae filius (dubiumque, an nobilis, quia objectam hanc sibi difficultatem saepius constanter dissimulat), atque satis in tenera aetate petulans et exorbitans, ut e syntaxi ejectus primum in Bisztricensi ecclesia adesset canenti patri, tum in civitate Crisiensi ludimagistrum ageret, donec parochi Crisiensis Andreae Gradinszki favoribus et viduam quandam commodarum in civitate illa facultatum uxorem obtineret et ad Crisiensis civitatis magistratum assumeretur, atque ex notario judex civitatis illius eligeretur. Praeterea cum astutus satis esset, Naisichium coluit adoravitque, gratiam ejus facile meritus, quia potare ad admirationem aliorum et potuit et cum protonotario solebat. Praeterea, cum canorae esset vocis, cantilenis suis histrionumque actionibus ac aliorum repraesentationibus scenicis recreare uxorem, proles domumque protonotarii Naisich solebat. Qua re magnus effectus, in quadam restauratione comitatuum in judlium comitatus Crisiensis protonotarii | 381 favoribus commendationibusque pervenit. Crisiensibus imperare occepit et officium ambire vicecomitis, de Naisichii securus votis, sed de Joannis Rauch dubius, cum iste tam debilis non fuisset judicii, ut virorum merita ex illis, quibus Naisich, fontibus desumeret, immo hominibus eruditis et intelligentibus palam affici Rauchius observaretur. Ut hunc ergo in partes suas pertraheret Kesser eidemque demonstraret, se in schola Naisichii non solum in perpotationibus excoluisse sed in publicis etiam, videns eotum vicebanum Joannem Rauch suspensionem Szaichii manutenere velle, eidem plura contra Szaich detegit, ut interessentias in officio, collusiones in ipsis processibus, neglectus ordinationum publicarum, atque super his et ipse testimoniales dat et dandas inducit alios, immo edicto per parochias publico atque ex templorum suggestibus contra acta factave Joannis Szaich inquirit coram vicecomite ordinario tum, jam defuncto, Simunchich, scilicet ut his artibus Kesser gratiam Rauchii meritus in vicecomitem succederet. His porro effectum est, ut penes actiones supradictas reales intra Rauch et Szaich personales quoque enascerentur, scinderentur in partes multorum animi, exasperarentur insuper, ac praedescriptarum supra in regno confusionum fomes daretur; Szaich vicissim in vicebani acta indagaret et inquireret curiosius, defensores sibique adhaerentes quaereret, denique comitatus totus

-- 285 --

Crisiensis ejusdemque personae in crisim et successive in jus vocarentur et actiones vitaque eorundem disquireretur.

Equidem multae isthinc enatae sunt lamentationes, accusationes ac ad regiam plane repraesentationes. Multa hoc in personali merito rescripta mandataque regia. Szaich apparebat a cancellaria protectus, praecipue dum Joannes Rauch a candidatione pro officio vicecomitis exclusum contra legem voluit, protegebatur a bano Batthyan Rauch. Inter status autem quia divisa erant erga partes studia, ideo nec regni articulis solidi quidquam decernebatur, potissimum ob insinuatas partium protectiones.

Accusabat Szaichium adversarius: 1mo. Ob neglectum subordinationis debitae adeoque ejus arrogantiam. 2do. Doli fraudisque in contractu illo cum Auersperghiis. 3tio. Inductionis judlium Svagell ac aliorum ad falsas in favorem ejus testimoniales expediendas in causa quadam Preszekiana. 4to. Collusionis cum Vinkovichiis quoad jus Korenszkianum in bonis Kysattakiensibus contra fiscum regium. 5to. Infidelitatis in tutoratu domicellae Mallakoczianae. 6to. In quibusdam a se Sztubiczae prolatis verbis tumultum concitare valentibus, ac talibus personalibus.

(Szaich accusat Rauchium.)

Szaich contra accusabat Joannem Rauch praepotentiae atque despoticae arrogantiae, vitiatarum a se | 382 sententiarum judiciariarum, et quae videbantur, abscissionis odii praeterea sui etc. etc. Nemo comitatensium personarum erat, quae ob diversas in eodem merito testimoniales integra esse videretor. Judlium autem Kesser vel maxime descriptus apparuit accusabaturque ut fur, praedo, falsificator, seductor et mille alia.

(Nova deputatio a rege constituta in eodem negotio.)

Dispositione regni, ut in comitatu Zagrabiensi ista reviderentur, factum est. Sed cum supremum suum comitem neque hi prostituere voluissent, quamvis Kesser aliique aggravati exstitissent, Joanni quoque Szaich collusio attribueretur et minus subordinates agnosceretur, idem Joannes Szaich occasione commissionis Althamianae lamentari et vicebanum Rauch accusare tam per se quam suos non neglexit. Ergo jussu regio et istud negotium revidendum erat. Deputatione igitur sub praesidio fati baronis Stephani Patachich instituta rebusque examinatis omnibus, deputationi visum, Joannem Szaich collusionis reum non esse, at duntaxat incompetentis subordinationis; contra judlium Kesser praecipue ab officio suspendendum, quia vix ab infamia immunem, Svagell item, ac plerosque alios. Mirum, quam offendebatur opinione deputationis Naisichius, ac praecipue ob non absolutum Kesser suum, quem unum pro vicecomitis officio esse sustinebat ejusque activitatem ad sidera extollebat, Szaichio palam inimicus, non tam ob Kesserium, at quia intellexerat, fassionem eum illam, qua mediante bona Bellecz teneret, divulgare sibique eam expediri fecisse. Deputationis hujus actuarius dominus Nicolaus Skerlecz opinionem deputationis fortiter sustinuit, nulliusque collusionis reum Szaichium esse defendebat. At quia Naisich diris sese devovisset, si collusio non est, autoritate vel potius praesumptione sua effecit, ut in publico ex ejus sententia damnaretur Szaich, efficere tamen non potuit, ut absolveretur Kesser, aut ne ab officio judlium suspenderetur. Has res, prouti etiam Naisichii super bonis Bellecz fassionem quia Szaich Viennae iterum repraesentasset, jussu regio haec totius regni

-- 286 --

opinio deputatis privatis ac a rege constitutis, domino videlicet comiti Joannii Patachich, domino protonotario Petro Skerlecz atque Nicolao Bedekovich, pro revisione ac sententia sic commissa est, ne sententiam ferendam ante aulae placitum proimulgarent. Qui etiam sequenti anno hoc in merito laborarunt, ut eodem anno dicturi. Intuitu quoque delatae infidelitatis quoad tutoratum domicellae Mallakoczianae, jubente aula, ut alteri tutoratus iste resignetur, eumque omnis deprecaretur, Szaich autem gesti tutoratus rationes dare et cupivisset et deberet, ad eruendam accusationis hujus veritatem deputatus exstitit dominus Antonius Bedekovich, tabulae judiciariae assessor, cum aliis quibusdam. At Szaichio cum injuria et istud objici, compertum, et hunc cum praefata barone virgine plus caritatis, quam obligaretur, etiamnum praestare. Remansit attamen orbus quibusvis comitatus officialibus Crisiensis comitatus, quia judicio publico collusionis damnatus Joannes Szaich pro suspenso aeque considerabatur, immo jam a triennio prope causae omnes ex personarum ibi defectu sepultae haerebant.

383
(Falsificatio armalium litterarum. Suspecti vehementer qui?)

Sed et 3tio, praemissarum regni hujus conturbationum tempore, quo singuli singulorum acta factave describebant, erupit falsificatio litterarumque armalium a quibusdam attentata confectio. Regulatis banalibus confiniis ne fundus aliquis vacuus relinquatur, dispositione regni, rege approbante, in armalistas indagatum. Quoad episcopales homines, episcopi officiales, uti vicarius temporaneus, comes curialis, fiscalis item, episcopalium quoque bonorum praefectus, procedebant, fiscali negotium dirigente, inquisitiones colligente et, quibus volebat, favente; quoad caeteros autem comitatus officiales sub ipsius supremi comitis, Joannis eotum Rauch, dum esse potuit, praesidio. Plurimi praecipue episcopalium approbabantur et super edocto nobilitatis privilegio regni iis expediti sunt articuli, atque a contribuendo absoluti. In hoc autem tam salutari et publicum attingente opere non defuit quorundam malevolentia, qui visis examinatisque documentis privatorum, ex quibus genealogiam deducere valuerunt ad primum usque impetratorem, Rudolphinas quasdam armales, ut vocamus, litteras transumebant, atque ex iis petentibus et instigatis opera sua confectas armales distribuebant. Ad nequitiae hujus opus influxere plurimi. Inventor autem quis fuerit, non constat. Vehementissima suspicio in episcopales erat, praecipue autem in comitem episcopi curialem Joannem Busan et episcopi fiscalem Ladislaum Lukauszki. Et quidem fundamento vix carens. Nam: 1mo, hi erant, quibus episcopus extractum protocollorum regni, olim ab Alexandro Patachich confectum et post ejus in consiliariatu cancellariae Hungaricae anno 1747. Viennae mortem ibidem remansum, atque a se opera cancelistae Ladislai Bisztriczey obtentum, describendum tradiderat, et qui eum in effectu descripserant. Ex quo intuebantur, quo anno et die, quove in loco, regni sub Rudolpho actae sunt congregationes, sub cujus item praesidio et quo calamum dirigente, ob talium armalium promulgationem. Quae res accurate cum protocollo regni, saeculum superante, concordabat, et quemadmodum fidem maximam confictis armalibus suppeditabat, sic et argumento erat suspicioni illi, quod armalium mercatura a simplicibus rudibusque hominibus erumpere non potuit. 2do. Ex praetensorum reorum fassionibus insinuationibusque, et praecipue armales aere majori ementium. 3tio. Ex praefatorum duorum, in ipsa

-- 287 --

discordia, cointelligentia. Nam, ut supra notatum, Lukauszki in illa cum Josepho Raffay dissensione nominetenus Busanium praepotentiae arguit, in deductionibus attamen suis modestissime se erga Busanium habuit et iste vicissim contra Lukauszkium. 4to. Ex utriusque horum facto. Nam ferveret licet Raffajus contra Lukauszkium nihilque exaggerationum neglecturus videretur, habito non solum rumore publico eatenus contra Lukauszkium, sed et cujusdam ideo incarcerati Sunecz exstante depositione aliorumque de auditu testium fassionibus coram vicecomite Georgio Petkovich depositis, hoc attamen contra Ladislaum Lukauszki nec objecit nec ursit; ac vicissim Lukauszkius contra Busanium haec nunquam exaggeravit, cum nihilominus paribus, uti et Lukauszki, subjectus fuisset crisibus. Hinc a perspicatioribus creditum, Busanium persvasisse Raffajo, ut praescinderet, dominumque Raffay ex respectu avunculi rem neglexisse; Lukauszkium | 384 e converso apud neoelectum supremum comitem Joannem Jursich, qui, zelum justitiae suae administrandae testatum iri cupiens, in has res indagare inceperat et quosdam comprehendi et carcerari fecit, non sine consternatione, alteratione utriusque prioris, immo Lukauszkii erga comitem supremum Jursich indignatione minisque, quod proditurus probaturusque esset, illum totius supradescriptae intra regnicolares confusionis motorem exstitisse. Quibus aut aliis rebus factum observatumque, et Jursichium tepescere. 5to. Quia uterque demonstrasset publico, quantum tempore examinis armalium facultatibus crevisset, nam praeter capitales summas ex censu apud alios elocatas (et) expuncta sua priora debita passiva Lukauszki e fundamentis nobilem in civitate erexit domum, Busanius quoque suam altero tantum ampliavit extenditque, capitalia auxit crevitque facultatibus. Haec praecipua fuere suspicionum contra praedictos argumenta.

Caeterum pictor quidam, nomine Ignatius, in parte capitulari habitans, insignium erat depictor, scriba item. Quidam vero Jurjevich, ex Jamnicza nobilis, ac antea apud Joannem Rauch ammanuensis, in hoc influxit negotium, (ob quod, ruente contra Rauchium coelo, non deerant, qui facti hujus vellent complicem, at non sine injuria, uti eventu is est testatus), etiam disseminando, apud se tantorum esse litteras et documenta. Quidam vero Sunecz, item Lukinich, necnon praepositi majoris venator, obequitatores fuere per domus ditiorum et potentiorum praedialium, libertinorum ac rusticorum, qui suis modis insinuarent, eccur contribuerent, cum ipsi veri indubitatique forent nobiles, ac de talium armalibus rescire hi instigatores vellent. Postquam ad has accipiendas resolvebantur incauti, necessum fuit ad Jurjevichium accedere, habita penes se litteralia documenta (ad genealogiam videlicet comprobandam) exhibere praetextu eo, ut videat, num revera ad eos aquirendae armales pertineant; pactare demum juxta petentis facultates certisque terminis pactatam deponere pecuniam, occasione autem traditionis armalium totum exsolvere. Erat ingens ditiorum rusticorum et ignobilium cura de hoc sibi procurando thesauro. Vendebant animalia, tenuta sua inscribebant aliis, mutuoque ubivis conquerebant pecuniam. Accidit, ut quidam ad fratrem meum Ignatium, parochum Kravarszkensem, mutuas orantes ecclesiae illius pecuniae adessent. Iste, cum mutui necessitatem rogaret, innocenter ab iisdem intelligit omnia, eosdemque dehortatur a mutuo, quod is Jurjevichium nosceret, neque tale illi esse posse tabullarium diceret, ast fraudem dolumque metueret. Hinc persvasit

-- 288 --

petentibus, vicecomitem Mathiam, tum adhuc viventem, Messich accederent ac ab eodem mutuum peterent, aut saltem ad fratrem meum litteras, quod fine obtinendorum per Jurjevich armalium tute eis ecclesiae suae pecuniam valeat elocare. Abivere ergo ad vicecomitem Messich, cui pari sinceritate aperiunt omnia. At is nec pecunias suas se dare posse, respondit, neque parocho Kravarszkensi scribere, quoadusque cum regni vicebano Joanne Rauch non colloqueretur, ipsos interea praestolari posse. Messich ergo ex incumbente sibi officio rem pandit vicebano, vicebanus in congregatione regni statibus, exhibetque interea procuratas et examinatas cujusdam Szarecz armales, quae vel ex cera, insignia imperatoris sive sigillum exhibente, admodum recenti, pictura item, falsitatem sui testabantur. At tacentibus reliquis, res quasi in dissimulationem abiit. Neque eatenus quidquam est constitutum. Ex quo et protonotarium Naisich suspectum volebant aliqui, -385 re hac per vicebanum Rauch in congregatione regni proposita adeoque vulgata, eo majore effecta, quod quidam in vico Latinorum habitans Mathias Rosankovich, in cujus videlicet domo armales hae conficiebantur, repentina morte sublatus fuisset, adeo ut semet veneno sustulisse et necasse crederetur. Apud hunc reperta est cista armalium litterarum, quarundam confectarum, aliarum confici incoatarum; repertum sigillum regium, cera, aliaque hunc in finem necessaria. Quae ejusdem exsecutor, parochus nempe vici Latinorum Josephus Vitnich, ad episcopium detulit, ubi res hae supprimebantur quidem, sed in fine factae sunt publicae, complicibus ultro citroque dispersis. Ignatius enim pictor accepta pecunia Venetias profugisse dicebatur. Sunecz latitabat apud parochum sanctae Clarae. Jurjevich loca mutabat. Lukinich autem a domino Busan Quinque Ecclesias fuit expeditus, ac medio cujusdam Franciscani a Busanio accipiebat, quibus visit, pecunias. Cum ego 1755. in negotiis meis Viennam fuissem profectus, in Ginsiensi diversorio pernoctare debui. Noctis medio resciens pro me advocatus quidem Lukinich cognomine, alias ex Soproniensi comitatu, cujus parens aetatis jam decrepitae in Hungariam concessisset, rogat per omnia, quid eum facere debere existimarem in causa latitantis Quinque Ecclesiis cognati sui Ladislai Lukinich, eo a domino Busan exmissi ibidemque succursu ejus viventis. Narrat mihi armalium confictorum historiam, prouti aufugiens Ladislaus eam sibi retulisset, binas exhibet Busanii litteras, quas ad Ladislaum scripserat, misereri advocatus postulans senecionis parentis sui, qui copiosas ideo funderet lacrimas, ne quae nobilibus Lukinich nota hinc eveniat. Postquam diutius his in rebus collocuti fuissemus, mea haec erat opinio: daret minarum plenas advocatus ad Busanium litteras, quodve cognatum Ladislaum Viennam ducturus sit, ut, quam turpi facto suo demeruit principis gratiam, eam sincera confessione remereretur; Busanium aliunde episcopi curialem comitem sic procuraturum, ut Ladislaus suus integer redeat, et praedio, quod remotius est, sine amissionis metu potiatur. An scripserit Busanio advocatus, me latet. Innegabile autem est, Ladislaum Lukinich redivisse, ac in pace suis perfrui, et ad divitias armalium litterarum mercatu pervenisse. Praemissa cum ad aulam plane, nescio qua via, devenissent jussusque fuisset comes locumtenens, ut in confectas armales illas litteras investigaret reperiendasque Viennam submitteret, tandem quod, tot annis antea non

-- 289 --

obstante emeriti vicebani Joannis Rauch repetitis eatenus in regno admonitionibus et provisionis alicujus precibus, anno hoc 1756. vicecomiti Georgio Petkovich commissum est, ut vocaret singulos, qui prioribus annis pro nobilibus improtocollati articulariter sunt, et suspectas talium armales locumtenenti traderet, comparebant ad vicecomitem multi, plurimorumque arrestatae sunt armales litterae, qui de fraude illos decipientium lamentantes prodidere plurima, summasque, quas pro armalibus erogavere, dicebant repetebantque. Vicecomes has privata ex curiositate adnotans, notabiles esse multorumque milium, mihi dixit.

386

Interea novis creatis supremis comitibus, Jursichio zelum eatenus exhibente, incarcerantur tam praedictus Sunecz quam et Jurjevich ac venator ille praepositi. Qui in benevolis suis examinibus nil fassi sunt, ac seductos semet fuisse a profugo pictore Ignatio, totam culpam in eum derivando. Busanius frequentius accedebat visitabatque hos reos, victum iis etiam suppeditando. Hoc nihilominus anno in carceribus remansere. Barbitonsor quidam capitularis Antonius, jussu supremi comitis Jursich, examinatus quoque a vicecomite Petkovich de quibusdam, coram se apud parochum sanctae Clarae trans Savum a Sunecz prolatis dictisque, est. At hujus fassio, tanquam de auditu, suppressa exstitit. Finem hujus sequenti anno notabimus. Vide fol. 447.

4to. (Narratur historia de Joannis Rauch accusationibus, per Draskovichianos factis.)

Supra notavimus, Joannem Rauch, resignatis officiis suis, in vicem promissi antea baronatus publice reprehendi debuisse, utve actio ei criminalis erigeretur fuisse impositum. Res haec processit ex repraesentationibus fiscalis Draskovichiani Benedicti Krajachich. In quibus cum accusaretur Rauch, homicidam voluntarium, et fors jubente eodem Rauch homicidam effectum, non tantum foveri, at praemii instar in officialatu bonorum suorum Sziszlavich detineri. Ideo locumtenenti ab aula imponebatur, homicidam ut illum intercipi procuraret. Qui, aulae jussa exsecuturus, filium Joannis Rauch Paulum, alias in confiniis banalibus supremum vigiliarum praefectum, ad intercipiendum homicidam hunc ordinat. A quo et capitur. Cum vero duceretur Zagrabiam, in trajectu ad Szuszed dimittitur, sparso rumore, reum semet in Savum praecipitasse ac sponte submersum esse. Sed fiscalis Krajachich arguit, nec filium exmitti debuisse pro capiendo reo, nec submersum esse, testimonio nautarum ex Szuszed, item inquisitione, nocte illa dimissum, Zagrabiae in vico Latinorum dormivisse, detentumque fuisse triduo, tandem expeditum, praesumptione manifesta, ne delictum in Joannem Rauch transeat isteque gravetur aut praepotentiae manifestae, ut potius jussa dispositionesque eludantur regiae, quam ut Veritas prodeat. Revera hoc et Viennae sic considerabatur. Quare locumtenens reprehensus est, quod homicidae capturam filio Joannis Rauch credidisset, et Majestas regia in factis contra Joannem Rauch accusationibus est confirmata. Jussumque est iterum, ut demandatus jam praevie processus erigeretur. Quod etiam sequenti anno in foro dominali Draskovichiano per Benedictum Krajachich factum.

(Deputatio de regulandis neoerectis comitatibus. Eatenus projecta.)

Quia autem 5to Sua Majestas regia non solum promotione duorum supra nominatorum supremorum comitum regendam Sclavoniam Hungariae instar insinuasset, sed mandato suo regio imposuisset, quae et qualis reponendis

-- 290 --

in integrum comitatibus danda censeretur regulatio, ut status opinarentur, ideo eatenus quoque sub praesidio Zagrabiensis episcopi ordinata habebatur deputatio. Ad hanc Jursichio ut supremo comiti patuit accessus, qui eandem, uti in Sclavonia esset, proposuit. Sed Busanius, cui perceptoratus prae vita sua esset, ex privata, ut omnes putabant, interessentia, ac in veritate ob multorum praepotentiam, fieri hoc non posse sustinuit. Hinc praemissa censebat deputatio: 1mo. Restaurationem comitatus nullatenus supremis comitibus indulgeri posse ob salvandam autoritatem bani, quae corruitura dicebatur, si supremis comitibus restaurationes fuerint admissae. 2do. Generales aeque comitatus congregationes non admittendae. 3tio. Et vel maxime perceptores comitatuum non inducendi, at cassam penes regni perceptorem remanere necessum foret, tam ob passiva regni hactenus contracta debita, quae impossibile foret per comitatus dividere, quam etiam ob defectum personarum in singulis comitatibus sic possessionatarum, quibus cassa credi posset. In reliquo, Sclavonicorum | 387 comitatuum regulationi insisti posse. Jursich, observata singulorum deputatorum obstinata hac opinione, praescidit ab omnibus. At rem suam et comitatuum Viennae egit medio Benedicti Krajachich, fiscalis comitis Draskovich et resoluti supremi comitis comitatus Crisiensis, Ladislai item Bisztriczey cancellistae, amici sui.

(Benedictus Krajachich agit pro reponendis in integrum comitatibus.)

Benedictus igitur Krajachich, medio etiam domini Codeck qua bancalitatis praesidis, gravem hac in re fecit repraesentationem deduxitque, et necessitatis esse publicae et servitii regii comitatuum in integrum repositionem. Necessitatem publicam metitus est ex lamentis singulorum improportionis tam fumorum regni, sic voluntate Busanii elaboratorum, ut nec regnum nec princeps nec mortalium ullus vel ideam, quae in publico et importante hoc negotio habita fuisset, vel divinare valeat, quam et contributionalis quanti. Et si ista regnum ad servandum quoque ex justitia a praegravio quemvis cognoscendasque vires proprias, adeoque informandum bene principem, ne tyrannus subditis appareat, hactenus non praestitit, quantum vis se eatenus et 1695. et 1720. coram regibus obligasset, immo annis prioribus elusorias conscriptiones fecisset, illam videlicet stratagemate Busanio per dominales officiales factam, in partibus autem maritimis per Georgium Jellachich, ab ipsa aula sepositam, anni autem 1754., quamvis suo modo regiam, evertisset, quid sperandum in regno sit, luculenter apparere. Consequenter jure videre debere principem, ut istud per comitatus sicuti in Hungaria absolvatur. Eo quidem legalius, quod dicae sive proportionis ratio intra subditos per tot jam leges comitatibus competat, Sclavoniam autem in iis, quae legalia essent, sequi debere Hungariam, articulus 120., 1715. doceret. Servitii autem regii rationem desumebat et ex subditorum contentu, dum aequalia se ferre onera viderint, et ex belli praesentis necessitatibus ac transenae militum, defectibus, specifice positis, qui omnes enati ideo, quod comitatus irregulati essent. Quis autem et ubi, regnum quaereret. Sed et hoc expostulare autoritatem regiam, quae supremos resolvit comites pari expeditione, uti in Hungaria. Ergone princeps se derisui ac publicae censurae exponere debeat, dum constituta per comitatus gubernandi ratione ab eadem recesserit. Tum ad enervandas rationes supra deductas descendit, descripta deputationis deputatorumque

-- 291 --

voluntate, et quidem ad primum, parum esse praepotentibus de bani autoritate, sed sub hujus praetextu gestam a se hactenus conservare adniti. Et quae illa hactenus erat bani autoritas? Pro officiis comitatensibus, quos vicebanus vel protonotarius voluit, proponere, sed non denominare, ne denominati bano se obligatos sentiant. Plus esse constituere distribuereque officia, ad regiam utpote autoritatem accedens potestas, quam pro iisdem proponere. Quid utilitatis Nicolao olim Frangepanio ex candidatione profluxit, dum comitatenses adhaeserunt potius protonotario quam bano? Quid sub banatu Batthyanii, dum locumtenenti, ejus personam bani praesentanti, Naisichius publice | 388 abjecit calamum, scribere nolens, quia, quod scribendum fuisset, suum non fuisset beneplacitum? Busanius quoque, nec banum nec locumtenentem vel cum crucigero disponere posse, licet servitium exigeret principis, ut in casu illo reparandaram publicarum viarum et non perdendarum operarum exigebat. Nemine comitatensium bani autoritatem unquam tenente, ne privaretur officio, sub praetextu banalis autoritatis quaeri, ut ad praepotentum arbitria sponsalia ipsa contrahantur, a dominiis Erdoedianis pensiones non cessent, singuli ad illorum nutus contremiscant, quae omnia specificis deducebat exemplis.

Demum arguens, unde zelus iste banalis autoritatis? In comitatu Varasdinensi familia comitum Erdoedy motu proprio, sine bani, sine regni influxu, creat, quos vult, comitatus officiales. Neque hoc derogat banali autoritati? Immo cum in diaeta 1723. quaestio eatenus emersisset, ablegati regni pro Erdoediis stetere et protonotarius compilavit articulum illi familiae faventem. Sane in candidatione horum tantum comitatuum tota sita est bani potestas. Si studiosa banalis autoritatis fuit deputatio et non suae praepotentiae, eccur non projectatum principi, ut, quod Erdoedii in comitatu Varasdinensi possunt, posset in his comitatibus banus, motu scilicet proprio omnes constituere officiales? Hoc bani elevasset autoritatem et respectum. Proinde non fuit aliud in deputatione illa objectum, quam propria quorundam interessentia, ac ne justo aequilibrio evadat aliquorum potentia, salva integraque esset palatini Hungariae autoritas, dum comitatus Hungariae semet restaurant, salva bani, dum magistratus civiles, dum comitatus inferioris Sclavoniae bano subjecti. Neque tunc episcopus neque Naisich aut Busan neque totum regnam praejudicium autoritati banali inferri existimarunt, sed duntaxat peribit banus in duobus his comitatibus (in quibus videlicet vicebanus, protonotarius et perceptor regni dictus degere consveverunt), si hi, exemplo jam aliorum, ad legis dispositionem redigantur.

Congregationes quoque comitatuum difficultari legem praximque Hungariae, comitatus item Varasdinensis ac inferioris Sclavoniae, quia protonotario adimetur occasio nomine publico ludere, testari pro quibus voluerit, laudandi immeritos etiam, verbo suam demonstrandi potentiam per exorbitantia saepe prolata, per abjectionem calami, laudes sibi procurandi in aula, et tanta alia specificis firmata tam veteribus quam recentioribus casibus.

Cassam demum difficultari aeque contra praxim Hungariae Sclavoniaeque, et eo temerarius, quod leges municipales ipsae per illum citatae, protocolla quoque regni, perceptores singulorum comitatuum et olim exstitisse, perhibeant. Sed hoc esse cor interessatorum, quia, quid cassa sit,

-- 292 --

nemo sciret. Cassa nequaquam regni est sed privatorum, quia neque bano pateret, nec vel crucigerum disponere posset. Est ista medium demonstrandae et exercendae praepotentiae, dum, quibus volunt, ordinantur salaria, ut obstetricibus plane; dum diurna sibi ordinant et accipiunt, alios vel debitis | 389 privant. Est dissensionum fomes tum ob diurna, quae assignari solent ex personarum respectu, tum ob largitiones indignis, ut cuidam Gallo medico, ideo mercedem habenti, quod cum protonotario Naisich bene bibisset. Est injuriarum seminarium et vindictae occasio, dum ad hanc contribuant ad ultimas vires eorum subditi, qui sese mancipia quorundam non monstrant. Est avaritiae fomentum, dum ob privata lucra et interessentias ad eam lege obligati nil conferunt, uti mercatores, opifices, Graeci item, vulgo dicti Kalagiae, qui ad privatam perceptoris aliorumque cassam contribuerent, ad regni autem cassam, licet 1754. supplicantes offerentesque annuos 500 fl., ex impotentia allegatae per Busan incassationis contribuere non poterant. Proinde has veras esse rationes pro non dandis comitatui singulo perceptoribus. Illas autem, quas invenit deputatio, indignas deputatione, indignas regno et principe esse, quia debita regni passiva proportione fumorum, quibus inhaererent, per comitates facile ac ante unius horae laborem dispertientur. In perceptoribus autem non desiderari divitias sed fidelitatem, id, quod reges omnes in suis, quos vocant, commissariis testarentur, dum his centena centenaque credunt milia, licet illis una officii merces divitiae sint. Nec Oreski olim dives fuit, dum regni perceptoratum obtinuit. Nec Kussevich nec Busan tantas habuit, quantas in perceptoratu successive congesserunt. Mediocres subintrarunt, pingves redditi. Et quod mirum, per regia plane mandata, per vias varias, in periculoso illo officio sese conservarunt, neque ullus perceptorum adhuc haeredibus suis aliud quam divitias, Dei benedictione carentes, reliquit. Haec fuit in substantia celebris illa Krajachichii ad Codeck repraesentatio, stilo quidem suo allegorico concinata et particularitatibus multis referta. Ad hanc inimici mei, praecipue episcopus, me influxisse, mentiti sunt, procuraruntque falsos testes coram bano. At tantum influxi, quantum ad Mahometis imperram. Tulerat quidem illam ad me Krajachich, si forte relegere possem, sed ob labores, lecta prima pagina, restitui illico in praesentia vicecomitis Georgii Petkovich et domini Pauli Bakich. Increbrescente dein ejus tanto rumore, pro posteritatis quoque notitia, legere eam volui relegique, et in substantia hic annotandam duxi. Haec autem sive ob belli circumstantias sive fine ex alio effectum sortita non est, nisi primum anno 1759., quamvis subsequis urgeretur annis a praefato Benedicto Krajachich. Erat autem anno hoc compilata, sed ob probas tardius fors domino Codeck exhibita, aut ab eodem fuerit detenta, quia anno primum 1758. erupisset in publicum.

390

Jam praemissorum duorum annorum perspicaci relectione intelliget, spero, omnis posteritas, quo in statu res nostrae fuere, quis hominum genius, quales gubernatores, quae animorum dissensio, quae item causae harum. Proinde his ultro non immorabimur, prouti nec notandis particularium quibusdam factis, tamquam ex prioribus publicum respicientibus profectis. Judlium sane ac vicejudlium ob tot deputationes, commissiones, transenam item militum, de qua infra, inexplicabilia et saeculorum fatigia pertulere.

-- 293 --

Sub longissima tamen hac congregatione regni, ob deputationes quotidie non assidente, decurrit mense Junio tabula regni judiciaria. Comitatenses quievere ob labores praedescriptos. Nobilitas, quod mirere, adfuit, partim ob deputationes partim ob tabulae judiciariae decursum, et si unquam frequens in sessionibus congregationis erat, hoc praecipue tempore. Quia multos et curiositas tenuit, quid in tanta publici revolutione, quid in particularium offensis tandem deliberetur. Multos crisis tenuit. Et si quis abivisset domum, accomodate negotio revertebatur. Unus comes Josephus Rattkay toto hoc tempore non apparuit. Plena erat Zagrabia crisibus, diffidentiis, animorum exacerbationibus, uti metiri est facile, prioribus perspectis. Praeterea

Vacante banatu comes locumtenens Adamus Batthyan regimine Wetthes fuit consolatus.

(Joannis Jellussich mors.)

2da autem Septembris canonicus et archidiaconus Urbocz, Joannes Jellussich, Hungarus natione, et qui ab anno 1706. vacuum in area capitulari fundum unum, post incendium 1743. canonicalibus domibus e fundamento erectis, implevit, homo alias concionator bonus et extemporaneus, negligentiam aliorum libenter supplens, sincerus item, potationi et libidini deditus, obiit. Cujus loco episcopus in archidiaconum resolvit Sigismundum Schytaroczi, in canonicum autem Michaelem Margetich, parochum sancti Georgii in Plessivicza et administratorem in Kaptol prope Posegam.

(Comes Sermage qualiter vicecolonellus.)

Domino comite Petro Troyllo a Sermage, camerario Suae Majestatis sacratissimae, prouti et vicecolonello in banalibus confiniis, ut vocant, agregato, sic effecto, quod ille priori vicecolonello reali, domino Wolffgango Jellachich, octo fl. milia enumerasset, Fridericus Nicolaus autem Gerlechich, antea et a decennio jam supremus vigiliarum praefectus, duo, taliterque servato titulo, priori reali vicecolonello, valedicente, uterque praemissorum successisset, Gerlechich in realitate et salario, comes autem Sermage in titulo etiam vicecolonelli, at salario duntaxat supremi vigiliarum praefecti, ad castra caesareo-regia erga expressum mandatum abeunte, in celebri illa Lukauszkiani negotii cum Raffay deputatione pro praeside per status declarator dominus Joannes Jursich, comitatus Zagrabiensis supremus comes, qui nihilommus nil egit, quia partes tardavissent replicas suas, novus autem banus, uti infra dicturi, rem accommodare bonis adlaborasset.

Res aliae ad hunc annum memorabiliores ante susceptum ab alio bano regni gubernium.

391
(De rege Nicolao Jesuita historia.)

Primo loco notari debet, qui sub anni principium erupit, de Nicolao rege Paraquariae Jesuita rumor. Universalis iste fuerat, dicebantque, sub Nicolai regis nomine aes distributum et Romae fuisse visum. Aliaque plurima. Jesuitae nostrates rem fabulam esse praetendebant, ab haereticis in Jesuitarum odium confictam. Prodiit attamen, fabulam non fuisse, quia et Romae bullae variae fuerunt distributae et in fine a papa Benedicto XIV. ordinata contra Jesuitas inquisitio, quae successive erupit in publicum, ut infra annotaturi. Caeteram sparso per Europam rumore hoc, provincia haec Austriaca suam,

-- 294 --

ut vocant, Viennae habuit congregationem, ex qua redux pater rector collegii Zagrabiensis atque a me confidentius de rege Nicolao interrogans haec mihi detexit.

Defunctum Lusitaniae regem Joannem, uti ad publici et orbis notitiam superstitiose affectum gubernatumque a monachis, ut penes hos gubernium esset hique illius ministri, legati, gubernatores essent, sic ab his et praecipue Jesuitis inductum, ut jamjam moriturus in cambium quoddam consentiret, quo mediante civitates portusque optimos Hispaniae cederet pro desertorum quorundam Hispanicorum cambio. Antequam resignatione effectiva firmaretur cambium, rex Joannes moritur, eidemque succedit Josephus, qui, monachorum imperium exosus, ex aula et gabinetto ad chorum eos amandavit. Hispania, pro opimo illo solicita cambio, cum Jesuitas a confessionibus aulae videret, eorum medio omnem movit lapidem, quatenus a novo rege cambium confirmaretur. Hi cum partes suas adimplevissent, a rege responsum habuerunt, se patris sui non reprobaturum facta, nihilominus in tam manifestum Lusitaniae praejudicium agere non posse, nisi cambienda per Hispaniam deserta ad aequalitatem redigantur et populosa adminus efficiantur. Quo regis habito responso, putabant et Hispani Jesuitae et Hispania ipsa, Jesuitarum medio persvadendum Paraquariae populum, ut ad excolenda deserta illa concedat. Sed flecti gens non potuit. Ideo Jesuita quidam Hispanus Madrito in Americam missus est sub titulo plenipotentiarii regis Hispaniae. Qui Perù adveniens mandatis primum, deinde minis, tandem ecclesiasticis censuris et sacramentorum denegatione populum illum ad deserta illa incolenda impellebat, effectu communis plebei tumultus et insurrectionis. Quo viso, Jesuita aufugit, vel a suis a furore plebis salvatus est, informans Hispanicam aulam, submissione exiguorum militum rem accommodandam iri et rudem silvestremque populum ad deserta pellendum. Igitur ordinantur sex prope Hispani militis milia ad movendum loco populum. Verum |392 plebs sic se opposuit, ut Hispanum hunc totum deleverit militem. Et cum ab Hispanis se premi lamentaretur atque Jesuitas ipsos pars haberet suspectos, pars in iis omnem collocasset fiduciam, utpote mancipia Jesuitarum, sub religionis orthodoxae praetextu, patrem Nicolaum, actualem provincialem Paraquariae, in regem salutant. Nicolaus iste origine Hispanus erat, utpote cujus avus Limam pro praefecto olim advenerat ibique sedem fixit. Ex quo Nicolaus descendit et pro nativo Paraquariae est habitus. Rex iste sive reipsa, uti orbis voluit, sive suppositicie, uti asserebant Jesuitae, monetas distribuit erantque per Europam visae, praecipue Romae, Venetiis, Genuae etc. In parte una fuit insigne Jesuitarum, in altera Nicolaus rex Paraquariae. Re per Europam vulgata, varii, ut fieri assolet, erant sermones variaeque mortalium crises. Jesuitae nostrates negabant coram pluribus et minus intelligentibus factum et Angliae dicebant esse commentum istud. Coram magis res societatis penetrantibus priora (uti et coram me dicebant) asserentes: patrem provincialem Nicolaum ex bono religionis et Europae totius tolerasse insolentis Americani populi audaciam, nomen regis sibi imponentis, ut videlicet ipse, plebis Americanae affectu gaudens, sedaret placidioribus omnia, regnumque Hispano regi redderet et Europae toti conservaret. Si enim haereticorum aliquis, et praecipue Angli, sese tumultuanti immiscuisset populo, thesauri illi soli obvenissent Angliae et Christiana religio exulasset, aut si et nationalium

-- 295 --

Paraquariae quispiam regis nomen assumpsisset, talis de conservando regis titulo fuisset sollicitus, taliterque religioni et Hispaniae regno evenissent pericula. Jesuitae autem, vi professionis titulos habere nequeuntes, provide consuluerunt Europae, Hispaniae, religioni, dum tolerarunt insolentiam populi, quoadusque a legitimo et vero rege, Hispaniae videlicet, provideri valeat. Ista et similia coram penetrantioribus et studiosis rerum status mundi dicebant Jesuitae ex congregatione sua Viennensi reduces. Quid attamen in veritate sit aut fuerit, nobis ignotum est. Ex aliis discat lector historicis. Mihi annotasse publicum sufficit rumorem, uti et nostrorum Jesuitarum purgationes.

(Ejecti ex aula Portugalliae Jesuitae. Foedus inter Galliam et Austriam.)

Ex hoc attamen casu plurimos videmus effectus. 1mus est, ex aula Portugalliae ejectos Jesuitas anno hoc 1756., etiam Austriacos. Erant ibi sive Ulisipponae plures ex Austriae provincia. Hoc anno redivere omnes, uti pater Josephus Ritter, illac qua consultor provinciae ante annos aliquot missus; pater Antonius Focky, pater Carolus Deluca, pluresque alii, praecipue laici. Quorum Ritter confessarius serenissimae reginae Portugalliae fuerat, Deluca gynaecei ejusdem, Focky principis alicujus. Hoc attamen anno Viennam remissi sunt. 2dus. Galliam inter et Austriam (de quo infra) foedus. 3tius. Contra Josephum regem actualem Lusitaniae (suo loco uberius) per Jesuitas suscitata et promota concitatio ad interitum ejusdem. 4tus. Etiam contra |393 regem Galliae, de quo anno dicemus sequenti. 5tus. Cardinalis Cavalchini tanquam Jesuitis affecti, mortuo Benedicto XIV., a papatu facta per Galliam exclusio. 6tus. Jesuitarum e Portugallia proscriptio. Aliaque plurima, subsequis annis notanda. Quae ab altiori et perspicaci librata ingenio credere faciunt, patrem Nicolaum, regem Paraquariae, scenicum regem esse nequivisse, sed machinationem aliquam novi universalisque systematis praemature fors suscitatam, atque, uti ex omnibus apparet circumstantiis et ab haereticis per orbem sparsum esset, in effectu religionis bellum et orbis fere intra quosdam repartitio.

(Jesuitici instituti quidditas.)

Equidem cui Jesuiticum institutum perspectum est, apparet, sub religionis pietatisque pallio ab Hispanis excogitatum (uti erant primi eorundem generales), nil esse aliud quam Hispanicae monarchiae conservatio et extensio sub protectione et conservatione pontificae autoritatis; etiam ob gentium de religione systema occasione illa, qua septemtrio Luthero Calvinoque ducibus in libertatem se asseruit, institutum hoc natum est, et per rudes illas Americae Indiarumque oras promotum, Hispanicam ut plurimum ibi dilatavit monarchiam eamque reddidit locupletem et ob Hispaniae aurum per orbem circumvolans Europae venerandam. Missionarii Jesuitae Hispani cum fidei dogmatibus Hispaniae etiam rudi populo instillabant amorem. Et quia auri sacra foret fames, observantes Europae principes, missionariorum horum opera Hispaniae plurimum accedere, eosdem fovere et e suis ditionibus exules et proscriptos in gratiam suscipere cogebantur, tam ex necessitate auri quam et utilitate. Nam Jesuitae omnes singulasque vexas redimere auro facile poterant, ac praeterea, instituto eorum sic disposito, principes ludere arcanorum proditione, ut oculus et vena principis ubique considerentur. Mire autem res eorum sunt dispositae, ut Jesuiticae reipublicae rationem nec ii animadvertant, qui instituti sunt asseclae, nisi ad professionem illam perveniant, quae apud

-- 296 --

illos suprema est et professio boni societatis dicitur. Hi soli sunt, qui institutum penetrant, alii omnes eas talesque habent constitutiones, quae sub pietatis pallio ad societatis bonum diriguntur. Profecto re et institute societatis bene perpenso, institutum hoc illud taleque apparet: in quo Europae principum stat aequilibrium et Romani pontificis saecularis autoritas. Hispaniae attamen, tam ob protoparentem suum Ignatium, quam et parentem Claudium Aquaviva, vel maxime autem ob aurum et thesauros Indiae propensi manent et ejus, post propria, student commodis. Rem hanc, quia instituti nostri non esset, diffusius non scribimus. |

394

Quisquis attamen secretiora status regnorum penetrat, in hanc concedet sententiam. Protestantes, et praecipue Angli, rationem Jesuitici instituti penetrantes, satis contra eos scripserunt, atque a tot saeculis dubium aliquod prudentioribus causarunt. Litterarum autem cultura cum Jesuitas superassent, et hi metuerent jacturam propriam, Hispaniam elevandam esse censuerunt, hoc praecipue saeculo, quo Siciliae et Neapoli Hispanus imperaret, ducatum quoque Parmae et Placentiae Hispanus obtineret, Lusitaniae autem rex in defectu esset. Ut et hoc regnum Hispaniae conjungi valeat, adlaborarunt. Hinc quamvis Maria Theresia Hungariae regina pro filio suo Josepho sponsam ex Portugallia habere cupivisset, Jesuitarum opera intento privata est. At illi pro Hispaniae regis fratre, cardinalatui valedicente, laborarunt. Ad quem quia Josephus rex Portugalliae propensus non fuisset, sed erederetur Angliae regis filium praeoptare, tam cambio illo provinciarum Indiae et Americae, quam et machinatione in mortem regis, sub actuali intra Angliam et Galliam bello regnum Lusitaniae Hispanis asserendum putabant, ut tractatu dein publico firmaretur pro Hispanis Lusitania et dotis instar cum sponsa fratri Hispaniae regis obveniret. Consilia haec projectum fuere Jesuiticum, ab Hispania Galliaque susceptum, ut sic Anglorum successive minueretur potentia, et mundus intra familias quasdam divideretur, atque in effectu Borbonicus sive Gallicus evaderet, quia actuales Hispaniae regnantes aeque Borbonici essent, imperator quoque Franciscus I. ex domo Lotharingica Borbonicae conjuncta haberetur, adeoque hos inter divideretur monarchia orbis, destructo ruinatoque imperio. Quo stabilito et Moscovia facile superaretur, praecipue cum Graeci ritus homines erga Austriam propensi dicerentur et per privilegia conservarentur. Hoc projectum Benedicto XIV. Romano pontifici fuisse exhibitum et ab eodem probatum, audivi. Qui illud Galliae, Hispaniae, Austriae commendasset et hos in foedus et conjunctionem (uti publicus etiam fuit rumor) perduxisset. Ex hoc enata quod fuerit conjunctio Galliae et Austriae. Ob hoc tantae dispositiones et praeparationes bellicae annis prioribus.

(Rizzi generalis Jesuitarum.)

Atque ob hoc, post mortem generalis Jesuitarum patris Aloisii Centurione, ab eodem generali pro societatis totius capite commendatus pater Timoni, orientalis et ex schismaticis parentibus, regis Poloniae electorisque Saxoniae Romae minister, qui tametsi societati praefuisset, in generalem tamen eligi noluit, quod fato quodam haec omnia Europae principibus innotuissent. Consequenter, ut arcana haec evadant dubia, in generalis electione secretarium antefatorum patrem Laurentium Rizzi anno 1758. Jesuitae generalem sui ordinis crearunt. Praemissa autem post detectam Portugalliae machinationem a quodam Jesuita habeo ex eorum congregatione reduce | 395; ut satis credibilia annotare volui,

-- 297 --

quia serviunt multum ad cognoscenda ea, quae annis notabuntur subsequis, atque illa confirmare videntur priora et haec, posteriora.

(Bellum Galliae cum Anglis. Minorica occupata a Gallis. Populi responsum.)

2do loco notandum occurrit suscitatum promotumque Galliam inter ac Angliam bellum. Anno adhuc 1754. officialis Gallicus contra pacta publica Dunkerkam praesidium firmavit et Anglicis navibus molestus exstitit, saepiusque eas est praedatus. Angli lamentari et satisfactionem petere non cessabant, at fuere incassum omnia, Gallia surda aure lamenta Angliae praetereunte. Hinc secutae sunt mutuae navium occupationes depraedationesque, anno autem currente 1756. ab Anglis indictum est Galliae bellum et a Gallia Anglis. Lamentabantur in suo edicto Angli ob occupatum Dunkerkam, depraedatas naves. Gallia navium suarum jacturam extollebat. Pugnatum hoc anno inter haec regna est, et a Gallis subditi Angliae, quos in America Indiisque habet, mira arte ad defectionem ab Anglis corripiendaque contra eos arma fuere concitati, ut continuo Anglorum casus scriberentur. Die vero 20. Maji navali proelio superiores evasere Galli et totius portus Majone sive Minoricae domini effecti sunt, magna Anglorum clade, nam 17 naves bellicae destructae a Gallis fuisse scribebantur. Obtenta a Galiis Minorica, praesidium et arcem sancti Philippi dictum et ad Africam si tum creditumque inexpugnabile obsident Galli et 29. Junii expugnant illoque potiti sunt. Anglicus generalis et praesidii commendans Blakenej ab ipsis Gallis magnam laudem est consecutus, ab Anglis autem majorem, quia et gradu fuit elevatus et perpetua pensione donatus. Minoricae populus ac civitatis sancti Philippi, cum ab Anglis rogaretur ad arripienda contra Gallos arma, reposuisse dicebatur: Ab Anglis hactenus novas novasque contributiones ipsis impositas fuisse specie intertenendorum militum pro defensione eorundem, armis praeterea ipsos privates exstitisse pro defendenda propria patria. Unde cum illi de regno non concertent, idemque ipsis sit, hic aut alter rex eorundem dicatur, si Angli dominium conservare volunt, semet defenderent et effectu monstrarent, exactas hactenus graves impositiones pro patriae illius conservatione fuisse. Ipsos et vitam et facilitates amittere debere pro eo tantum, ut Anglus rex eorundem dicatur, non obligari. Regis esse, tueri subditos, quibus se non crederet, at pro defensione facultates eorum exsugeret; subditorum, contribuere et arma contra proprium regem non arripere. Ipsi armis aliunde carentes contra suum regem arma nunquam arripient, spectatores tantummodo esse volunt, an defendentur ab iis, quibus defensionis titulo tanta hactenus contribuerunt.

(Binck generalis Anglicus.)

Navium Anglicarum commendans generalis Binck post amissam classem tantamque jacturam in Angliam fuit revocatus et sequenti anno ob plebis populique contra eundem furorem fuit expeditus misereque mortuus. Scribebatur, quod Londini, dum praedicantius pro diligendis inimicis verba ad populum diceret, mulier quaedam palam exclamasset: Ergo et infami generali Binck parcendum foret! Neutiquam Si omnibus parcendum est, huic uni nequaquam.

396

Belli hujus Angliam inter et Galliam quae vera causa sit, me latet omnino. Dunkerkam naviumque depraedatio effectus inimicitiarum sunt, non causa. Sagaciores crediderunt, reipsa subversari debere aliquid, quod supra quoad Jesuitas notatum est. Partes enim illae una cum

-- 298 --

Gibilterra post mortem Caroli II. Hispaniarum regis Angliae obtigerunt, adeoque in veritate restituenda venire Hispanis, et Gallorum quidem medio, quorum opera ab Hispania fuere avulsa. Alii bellum hoc propter Caperdon (sic) esse autumabant. Ob distantiam nihilominus nos nec divinare veram possemus belli hujus causam, proinde ab ea praescindimus.

(Foedus intra Austriam et Galliam, Moscovia accedente. Quae fuerit opinio de causa praedictorum. Protestantes confoederati.)

Quaecunque tamen illa sit, tanta est, quod rem orbi incredibilem produxerit, conjunctionem nempe Austriae cum Gallia. Equidem die 1. Maji subscriptum fuit has inter potentias foedus, quo mediante sese obligarunt mox fatae potentiae ad succurrendum una alteri cum 25 milibus regulati militis, aut si quaepiam militiam nollet, tunc sumptus illos, qui ad talem necessarii forent militiam. Moscovia etiam die 22. Maji ad hoc accessit foedus universique catholici principes, ut omnino religionis bellum putaretur praedicareturque ab haereticis. Sabaudia et Hispania neutralis mansit in apparentia, reipsa cum Gallia conjuncta. Cogitandum eo magis erat Angliae aliisque protestantibus, quod Algerini Africae cum imperatore occidentis in pacem venerint eorumque legati Viennae erant. Omnes svadebant circumstantiae, catholicorum principum eam esse cogitationem, maris ut se mediterranei dominos efficiant et Anglos caeterosque protestantes principes occidentalibus privent insulis et navigatione. Hinc uti catholici in foedus una coaluerunt, sic et protestantes. Rex enim Borussiae Fridericus, admirandi vir potius quam imitandi ingenii saeculorumve princeps, sese cum Anglia die 16. Januarii palam conjunxit. Dania, Svecia ac Hollandi neutrales mansere, uno excepto: si religionis bellum foret.

(Legiones Austriacae in Bohemiam et Moraviam missae. Belliduces creati.)

Post subscriptum cum Gallia foedus imperator Franciscus I. cum conjuge sua regina Hungariae Maria Theresia Majo mense legiones suas partim in Bohemiam, partim in Moraviam sensim relegant bellicosque undique mittunt ordines, ad hos etiam Croatiae generalatus. Et postquam de belliducibus actum disputatumque fuisset Viennae, tandem mense Julio comes mareschalius Braun illi exercitui, qui in Bohemia erat, praeficitur, princeps autem Piccolomini exercitui Moravico.

(Quid fecit rex Borussiae?)

Subintelligens ista Fridericus rex Borussiae ad aulam Viennensem ministro suo, comiti a Klingraaff, in mandatis dat, ut ex responso ipsius reginae informaretur, quid sibi velint illae exercitus ad Bohemiam Moraviamque collocationes, quid apparatus tot tantique bellici? Voluit enim sic arcanum habere Austria bellum, ut nec subditis constaret ipsis, sed legiones illae praetextu condiscendi a tironibus militaris exercitii ad Collinum Bohemiae contrahi dicebantur et a vulgo credebantur. Urgente Borussiae ministro reginam, responsum obtinuit: Consideratione dignae rerum publicarum circumstantiae me permoverunt ea media pro indispensabiliter necessariis assumere, quae pro mea confoederatorumque meorum defensione amplector, | 397 et quae in reliquo in nullius praejudicium, quisquis ille sit, tendunt. Quo reginae nostrae responso Berolinum delato, jubetur minister Borussicus praecise quaerere, quorsum apparatus reginae bellicus spectaret, cautionemque scriptam petere: quod Sua Majestas imperatrix et regina Suam Majestatem regem Borussiae nec hoc nec futuro anno aggredi intendat. Verum respondente regina, nulli

-- 299 --

se obligatam rationem reddere, cautionis autem postulatum insolentiam esse, et responso hoc a rege Borussiae audito, jubetur minister cautionem urgere, rex autem in Saxoniam inexspectato fato irruit. De quo antequam diffusius, juvat notare, quae fuere jussa aulae quoad partes has Croatiae Sclavoniaeque.

(Ex banalibus confiniis ad castra progrediuntur.)

Mense igitur Julio, atque circa diem. 12., ex banalibus his confiniis ad castra regia in Bohemiam abivere 2200 pedestrium militum sub commando et ductu colonelli regiminis Kostanicensis domini comitis Christophori ab Orsich cum vicecolonello domino Nicolao Friderico Gerlechich. Ex supremis vigiliarum praefectis hac occasione profectus nemo est, verum capitanei Boltichky ac Rosichka munus officii hujus obibant. Ex capitaneis ivere Nicolaus Matlekovich, Raizner, Tolnai etc. Cum per Zagrabiam fuissent profecti, ad omnium admirationem ivere tristissimi, et gregarii nescio quae mala praesagiebant. Hos Augusto mense secuti sunt equestres numero 500 cum suo colonello domino Gabriele Skerlecz. Item aggregatus vicecolonellus comes Sermage.

(Item [ex] generalatibus.)

Ex generalatu Carlostadiensi eodem hoc tempore ivere colonellus Likanus Vehla et cum eo ut aggregatus vicecolonellus dominus Laudon (qui a saeculis non auditas fortunas fecit); item Losi, Pezinger, Tompa etc. etc. cum 4400 gregariis pedestribus; colonellus item equestrium dominus baro Mitrovszki. - Ex Varasdinensi generalatu ipse generalis Beck, item colonellus Mihaljevich cum 2200 gregariorum pedestrium. Atque iste fait primus ex partibus his nostris exitus.

(Borussiae rex Saxoniam occupat. Tum dispositiones. Dresda capta. Regina tuetur gabinettum. Aula Viennensis confusa. Ordines ejusdem.)

Interea dum minister Borussicus Viennae urgeret aulam pro supranotata declaratione cautioneque, die 29. Augusti Lipsias Borussiae hussari subintrant, pars curiam, pars forum occupat. Hos secuti sunt equitum peditumque 8200 imperante Ferdinando duce Brunsvicensi, qui ab omni insolentia militem cohibuit, aerario tantum et armamentario acceptis jussaque militis per magistratum provisione. Quod factum mira celeritate aliis Saxoniae locis et urbibus, ut sexta Septembris die Saxonicus miles ad castra inter Koenigsteiniam et Sonnensteiniam prope Pirnam sese poneret; Pirnae ipse rex cum duobus filiis subsisteret, regina Dresdae relicta. Rex autem Borussiae die prima Septembris Berolino abiens fulminis hujus spectator adfuit, divisoque suo exercitu, ducem Brunsvicensem ad Freibergam consistere jussit, Beveranum ad Fischbacum ultra Albim, Swerrinium vero mareschallum suum ad fines Silesiae Austriacorum signa observaturum | 398 constituit, Willig vero generalem suum ad accipiendam Dresdam exmisit, ipse hanc ducens exercitus sui manum. Quod etiam eidem successit; nam die 9. Septembris Dresdam hora matutina nona in suam redegit potestatem ipsamque petiit regiam et ab ea claves sibi resignari postulat. Quo obtento cum generalis Willig a gabinetto regis claves postulasset et regina negaret, immo ad hoc defendendum semet appodiasset portae, quoadusque de regis constet jussis, gabinettum tam reginae quam et generalis sigillo fuerat obsignatum. Sed volente rege gabinetti reclusionem, postquam generalis Willig exorare reginam nequivisset, ut a porta recederet, facta deprecatione, postes reclusit et scripturas intimas accepit

-- 300 --

suoque, ut jussus erat, regi tradidit; regina ejulante et convocatis externis ministris sensu magno animi, vim sibi et regiae illatam, exponente. Quae cum a comite Stornberg, aulae Viennensis Dresdae ministro, Viennam perscripta fuissent, consternationem confusionemque Viennae causarunt. Hinc 1mo Borussiae ministro responsum est: Facta aggressione nullum esse responsioni locum et propositiones ministri naturaliter nullius declarationis capaces esse. 2do. Dati generali Braun sunt ordines, videret bene, ne fatum idem Bohemiam maneat, quod Saxonia experta est, nam vulgus omne credebat, Saxonia debellata Bohemiam in ictu esse. 3tio. Ut regi Pirnae praecluso omni quo posset modo succurreret.

(Bohemiam invadunt Borussi.)

Rex porro Borussiae accepta Dresda et gabinetti archivio, castra Saxonum ad Pirnam ipse est speculatus, jussitque commeatum omnem ipsis praecludi, sic etiam dispositis suis, ut commeatus omnis Saxoniae militi fuerit interclusus, quod transacto mense fame ultima premeretur Saxonicus ille exercitus. Torgavia interim per Borussos muniebatur, tanquam futurus depositorii locus, et die 21. Septembris hussari Borussiae, Saxoniae terminos egressi, in Bohemiam procurrunt, clade aliqua a colonello Peron accepta, qui ideo generalis supremus vigiliarum praefectus fuit renunciatus. Ob hanc nihilominus irruptionem timor augetur Viennae et per Bohemiam, moneturque Braunius, ut attenderet.

(Novus banus Croatiae comes Franciscus de Nadasd.)

Haec dum aguntur atque his in circumstantiis comes generalis Franciscus de Nadasd Viennae die 24. Septembris in barium Croatiae promulgator. Quod, accurate ponderatum, conjecturam nostram fol. 364. descriptam confirmare videtur.

(Rumores varii. Galliae declaratio.)

Audito regis Borussiae per Europam facto, admiratio cepit omnes et detestatio, et quid eventurum, singulorum erat curiositas. Moscoviam 60 milia militum, duce Apraxin, in succursum per Poloniam mittere divulgatum. Sparsae milie historiae crudelitatis Borussiae regis, ad amovendum plebis affectum a victore rege. Gallia die 22. Septembris declaravit: casum esse foederis expressum in tractatu concluso 1ma Maji, adeoque, ut metis in Lottharingia ad belli societatem Gallorum 24000 cogantur, imperavit, spondendo delphinae, matris patrisque fata deplorantis, hanc semet injuriam vindicaturam. Totus prope | 399 mundus indignari perhibebatur et ob violata jura gentium de Borussiae rege poenas postolare.

(Braunius confligit ad Lobossich. Qualiter?)

Braunius tam coёrcendi a Bohemia Borussi animo quam et succurendi Poloniae regi ejusque ad Pirnam castris, fame pereuntibus, die 30. Septembris iter Budyno, relictis vasis et in alteram diem annona instructus, ingressus est et ad Lobossich sese firmat, Croatas banalistas ad vineas collocans sub commando generalis Josephi Draskovich et quosdam e legione Baranai cum capitaneo Kovachevich atque quibusdam Carolostadiensium, vicecolonello item banalistarum Gerlechich ad explorandum inimicum praemittens. Qui cum inimicum adesse observassent, partim equorum strepitu partim observatione aeris, noctu licet haec Braunio significarunt. At ille fidem non adhibens relationibus, dispositiones neglexit, quamvis repetitis cursoribus admoneretur, etiam de explosionibus, quas incaute et temulentus quidam banalistarum laitinantius inceperat, fidem inquam non adhibens relatis, quoadusque

-- 301 --

illucescente die, relictis ad Levam infra vineas Croatis, per Welminense iter effusus Borussicus exercitus latus Braunii dexterum ignibus petere et machinis bellicis omnis generis sine cessatione quatere coepit, legionesque primas nostras delevit prope funditus, quoadusque Braunius et hostem credidisset adesse et dispositiones fecisset. Pugnatum est acriter, cedentibus nostris, et nisi generales comes Luchesi et princeps Löwenstein, postquam 3tio jam repressi nostri fuissent, providissent, deletus fuisset vel dissipatus turpiter totus exercitus noster, sed horum providentia sustentatus miles noster, quamvis recessisset, sese sustentavit, ut resistendo hosti abeuntem eadem, qua venerat, via Borussum viderit. Campum ipsum amisere nostri, tormenta item quaepia majoremque militis numerum. Princeps Lobkovich vulnere accepto in hostium manus cum pluribus aliis venit. Generalis comes Radicatti obiit, cujus legione virtus principis Löwenstein fuit praemiata. Comes junior Karolli (sic) plurimique alii fuere gravius vulnerati. Ex Borussis occubuerunt generales Lüdericz, de Oertzen et de Quadt. Pugnam hanc nos sic descripsimus, prouti eam a reducibus officialibus, qui adfuerunt, accepimus et descriptam inde haberemus. Omnes incredulitatem Braunii damnabant accusantque, esto ille in sui favorem, uti fieri assolet, Viennam scripsisset. Et nisi maculam istam obnubilasset facto subsequo Braunius, inglorius ab hac pugna mansisset. Infeliciter ergo gesto hoc proelio Budynum reversus est, lassas proelio vires militum octiduo reficiens, die enim prima Octobris pugnatum est, et continuo cogitans de succurrendo Pirnensibus.

Pirnae succurrit Braunius.

Et cum ductorem quendam insolitarum viarum per montium devia obtinuisset, praenunciato suo Saxonibus stratagemate, die 8va Octobris Braunius mareschallus in persona ipse cum decem milium exercitu Budyno per |400 ignotas montium vias ad succurrendum Saxonibus iter ingreditur, vicecolonello Laudon (quod suae fortunae occasio) cum Carolostadiensibus praemisso, superatisque viarum et ab hoste periculis die 13. Octobris in conspectu Borussorum ac Saxomim suppetias laturus adfuit.

Dux Saxoniae cum rege Borussiae tractatu sibi consulit.

Verum Saxonici status circumstantiae ac praecipue reginae captivitas, quae in resoluto Borussiae rege nec apparentiam caeremoniarum promittebant, ipsius quoque regis Poloniae ratio, qui Koenigsteinii sic detinebatur, ut semper a discretione Borussiae regis steterit, praecipue postquam Saxones, ut Braunio propiores fierent, relictis castris Albim quidem superassent, sed paulo post a Borusso depraehensi maleque mulctati amissis perditisque impedimentis omnibus, legiones 4 captivas Borussi fecissent, inutilem Braunii adventum fecissent regique prospiciendum fuisset aliter, videlicet tractatu cum victore Borussiae rege: itaque Braunius, triduo moratus in conspectu Saxonico-Borussici exercitus, defectu quoque annonae, via qua venerat reversus est immortali nominis sui gloria et apud omnes hoc ex facto commendatione, quod et obsesso regi et Saxonibus succurrisset et incolumem suum reduxisset exercitum, neque enim, nisi in reditu a Borussis insecutus, compagniam granateriorum Carolostadiensium unam perdidit, quae a tergo abeuntis Brauniani erat militis.

Puncta conventionis.

Abeunte Braunio cum Saxonici exercitus mareschallus Rudovszki a rege suo Poloniae, quid facere debeat, postulasset,

-- 302 --

ob extremam potissimum, qua premebantur, famem, eas accepit a rege suo litteras, ut in talibus constituti una cum suo rege durissimis circumstantiis quidquid fecerint ratum gratumque regi futurum est, excepto solummodo eo, ne contra personam sui regis et electoris Saxoniae arma corripiant et contra eundem insurgant; caetera probaturum omnia. Itaque mareschallus Rudovszki cum Borussis transigit lege ea: quod officiales Saxonici ad assumendum Borussiae regis servitium non cogentur, liberum attamen volentibus erit et sub signis militare Borussicis; quod panem, vecturas aliasque provisiones habituri sint, qui aliorsum transire voluerint, aut etiam in Saxonia permanere. Legiones custodiae corporis regis electorisque Saxoniae hac eadem uti et officiales gaudebunt libertate, neque sub Borussicis signis militare cogentur. Caetera omnia a discretione pendebant regis Borussiae.

Conventio intra reges Poloniae et Borussiae.

Sed et elector Saxoniae ac una Poloniae rex cum Borussiae rege sic transegit, ut: 1mo. Saxonia tota sub deposito Borussiae Majestatis remaneat. 2do. Regina cum remansis secum Dresdae provideatur. 3tio. Arx Koenigstein neutrarum partium maneat. 4to. Rex Poloniarum cum duobus principibus Xaverio et Carolo, aulae item ministro Brühlio in Poloniam liberi ac debita cum provisione transeant etc. Quibus sic constitutis et pactatis die 17. Octobris Saxonicae copiae, fame victae, regis Borussi arbitrio se permiserunt, et a Borussiae rege gregarius miles a sacramento debitae Saxonicae Majestati fidelitatis absolutus est. Die autem 22. ejusdem Octobris, insalutata Dresda, rex Poloniarum cum praeattactis in Poloniam abiit.

Borussus Saxonibus leges dat.

Quibus ita factis, rex Borussiae legem regulasque Saxonibus tanquam propriis subditis posuit. Aerarii omnem accepit rationem ut proprii redditus. Milites petiit. Sed ne Saxoniae status exosi reddantur subditis, proprio item suo domino et electori, ad preces eorum, imposuit. Reginae ipsi pensionem et aulam praescripsit, cum fodinis aliisque omnibus providit et disposuit, suique exercitus sedem Saxoniam fecit, revocato etiam e Bohemia universo suo milite et per Saxoniam collocato. Braunius die 12. Novembris dimisso ad hiberna milite Pragae fixit praetorium, | 401 et consentiente Keith mareschallo Borussico ad thermas Carolinas locus permutandi captivi militis fuit constitutus. Neque anno hoc praeter consvetas partium vigilias et pugnas velitares minores, quas hussari quandoque fecissent praedarum affectu, actum ex parte Bohemiae est aliquid.

Piccolomini acta.

Piccolomineus porro ad Moraviam situs exercitus atque Swerinianum Borussiae corpus ab opposito Silesiae considerans, singulare certamen nullum habuit, at frequentiores tantum velitationes. Quarum memorabiliores erant generalis Lascy, dum non longe Zittavia 30 currus annonarios Borussis eripuit non sine caede concomitantium; marchionis item Spada, generalis Palffy et colonelli Varasdinensium Mihaljevich, dum ad Livven et Nabod 500 amplius e Borussis cecidissent; et demum 31. Decembris praedicti generalis Lascy, dum cum 300 pyrobolariis Croatis totidemque peditibus, 200 item Carolostadiensibus equitibus, horum colonello barone Mitrovszki adjuvante, in Borussos Laudae, Ostriczii et Rattmericzii hiemantes concubia nocte irruissent et cladem magnam iisdem intulissent.

-- 303 --

Haec nos summatim et compendio annotavimus ac ita, prouti nobis relata fuere. Qui diffusius praemissa nosse cupit, legat eos, qui ex instituto de his scripsere. Nobis ista sufficiunt pro danda lectoribus notitia rerum, quodve ad hunc acta sciamus annum.

Caeterum haesit obstupuitque orbis ad insperatuum hoc bellum, et dum in summa esse apparebat Europa pace, ecce quis turbo prodiit. Dies inter aliquos captiva fit Saxonia, ejus elector et rex Poloniae in summis angustiis ob famem exercitus, amissam Saxoniam, captivam reginam conjugem, raptum spoliatumque gabinettum suum, et alia supra attacta.

Hinc quae inexspectatae et repentinae hujus scenae causa esse valeat, singulorum ardebat curiositas, et prouti quisque cogitare scivit, sic locutus est. Praecipue hominum conjecturae sequentes esse videbantur.

Conjecturae de causis insperati belli.

1ma. Bellum totum enatum esse ex suspicionibus. Cum enim prioribus annis continuo militaria haberentur exercitia et campagmenta servarentur militum tam ab Austriacis quam et Borussis, alter principum suspectus erat alteri; hinc ex vehementibus suspicionibus erupere in bellum. Verum si bellum hoc Austriam inter Borussiamve tantum fuisset enatum, nec praecessissent foedera ilia et defensiones mutuae Galliae, Austriae, Russiae, et Anglia in neutralitate mansisset, stare posse videretur haec opinio. Sed dum foedera ista praecessere, dum, praemeditatum ex parte Austriae fuisse bellum, circumstantiae omnes svadent, ex meris suspicionibus enasci non potuit. Neque repentina in Saxoniam invasio hujusque detentio fuisset necessaria, si ex suspicionibus res procederet.

2da. Ob conjunctionem Galliae Austriaeque adeoque catholicorum principum svasu Romani pontificis. Quae conjunctio ita gravis erat protestantibus, sic in limine gravem ferebat oppositionem. Et cum Saxonia, electore excepto, protestans foret, rectius fuisse, ut ex hac sese tuerentur haeretici, quam ut per ejus occupationem res haereticorum debilitentur. Opinioni huic favet | 402 Borussiae edictum, bellum hoc bellum religionis esse et Ferdinandi II. resuscitari systemata. Sed nec ea est principum cura religionis, ut pro hac bellum gererent, cum in suis ditionibus tolerent protegantque haereticos dicantque, se nullius imperare conscientiis, nec orthodoxa religio armis promoveri petit, vel in humanis situaretur mediis. Et si hoc esset, quis credat, Moscoviam foederi Austriaco-Gallico potius subscripsisse quam Anglico.

3tia. Silesiae ab Austria recuperandae passim est credita. Sed neque ista esse potuit, quia pactis publicis Austria Silesiam Borusso cessit sub evictione Moscoviae. Igitur Moscovia tueri Borussiae regem debuisset. Audivique ipse Viennae a viro magno, tam parum hoc bellum esse pro Silesia, quam est pro Turcia. 4ta. A regno petebatur Poloniae. Cum enim regnum illud electivum esset et rex actualis senior, exiguo praeterea in domum Saxonicam Poloni animo, in Borussicam autem propensissimo, neque iteratis diaetis suis ad coronandum actualis regis filium assensissent, Borussiae vires contundendae videbantur, ut sic Polonorum oculi ad eligendum sibi eum regem adigantur, quem Austria et Moscovia vellet. Cum opinione hac vel maxime conciliabatur praefatum foedus, quia et Gallia Poloniae regi ob delphinam suam adeoque affinitatem affecta esse videretur. In Saxoniam praeterea irruptio,

-- 304 --

regis in Poloniam relegatio hanc confirmare videbantur opinionem. Verum si res consideretur penitius, Poloni stringendi erant, cum nihilominus Poloniae quies sit almaque perfuatur pace.

5ta. Virium Borussi enervatio, ne crescendo leges ponat et Europae conturbet aequilibrium. At si istud erat, praestabat Austriae vel Angliam neutralem efficere vel ejus conservare amicitiam. Quare aularum et arcana status vulgus non penetravit.

Inquisitum, eccur Austria ab Anglis abiit.

Sagaciores examinarunt et illud, quid esse potuit, quod Austria se avelli ab Anglia passa sit. Quia primo non satis firma videretur esse cum Gallis amicitia tum ob saeculorum inimicitias, inimici enim reconciliati periculosior foret amicitia, quam esset inimicitia, cum et quod palam scriberent dicerentque Galli: foedus hoc, cum Austria initum, in utilitatem desiturum Galliae. 2do. Ob Anglorum Hollandorumque in nervo belli, qui pecunia est, necessitatem. 3tio. Ob navale bellum, quo Anglia distrahere potest Galliam. 4to. Ob ipsam gratitudinem, quia 1740. post mortem nempe Caroli VI. Angliae plurimum beneficio in avitis provinciis suis regina Maria Theresia servata exstitisset et maritus ejus Franciscus in imperatorem electus. Autorem separationis hujus passim dicebant esse Benedictum XIV. Romanum pontificem. Alii comitem a Kaunitz e Galliis reducem et ministerio status donatum, quia aperuisset Austriae oculos docuissetque manifeste, perniciosius nil fuisse Austriae quam conjunctionem cum Anglia, quae sic lusit Austriam, ut proprium interesse obtinuerit cum ruina Austriae. Sic in successione Hispanica, sic in Neapolis et Siciliae regnis, sic in orientalis compagniae sub Carolo VI. erectae destructione, totque casibus aliis. Utut sit, magnam causavit omnibus haec disjunctio admirationem, et majorem fere, quam quod Austria cum Gallia semet conjunxerit.

Tria ergo haec, videlicet: 1mo. Austriae ab Anglia recessus, 2do. illius cum Gallia conjunctio, 3tio. belli praesentis | 403 vera causa curiosum reddebant publicum, praestolabanturque omnes manifesta principum, ut ex his metiri de praemissis quid liceat. Verum ista jejuna prodiverunt.

Manifestum Austriae jejunum.

In manifesto siquidem Austriae accusabatur Borussus, quod Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. 2do. Quod divexaret catholicos, indignos ad beneficia promovisset ecclesiastica, et jure electionis capitula privasset, taliaque meri facti, ex quibus priorum nil elicebatur. Hinc concludebatur, Borussum agressorem esse, Austriam semet defendere; inique item per Borussum praetendi, bellum hoc bellum religionis esse.

At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro augendo perficiendoque milite suo Austria, neque unquam tantum habuit, ut his annis, exercitum. Utve res tegeretur, regimen singulum 2200 continebat milites. Accommodandis rebus suis omne adhibuit studium, uti et cum vicinis Venetis aliisque. Immo foedus praecessit Gallicum, Moscoviae item ad tale accessio, biniqui exercitus, in Bohemiam nempe et Moraviam collocati sunt antea, quam in Saxoniam irruisset Borussus, neque irrupturus vel praevidebatur; qua ergo ratione, praemissis tribus, Borussi in Saxoniam irruptio causam dedisset? Sed et episcopi Vratislaviensis Sauffkacs facta a rege elevatio a Romano

-- 305 --

pontifice fuit approbata et a capitularibus facta, quamvis fors ob regis in hoc animadversam voluntatem.

Manifestum Borussiae Brühlium accusabat ut belli caput. Elizabetha regina Moscoviae, monialis antea, qualis regina?

Manifestum Borussiae, multiplex illud nec unum, exponebat plurima, totamque belli hujus causam in Saxonicum ministrum a Brühl (qui in Poloniam cum rege profectus est) fundat, compatiturque Moscoviae et Hungariae reginis, non minus electori Saxoniae, quod ab homine nullius studii sed vafferrimo (heu quibus exprimitur et gravatur in manifesto terminis) se induci passi sint. Unamque horum esse culpam, tali, ut Brühlius esset, homini aures praebuisse. Narrat dein, praedictum Brühl post conclusam anno 1748. Aquisgranensem pacem suo primum regi proposuisse, sibi domuique suae imminere periculum. Nam, relicta Borusso Silesia, cum vires ejus non solum auctae sint, sed mediam illi Saxoniam fecerint, rex non solum periclitatur de Saxonia, sed de Poloniae regno penes suos conservando nec sperare potest, at gratia Borussi futura est, si quidpiam suis relinquatur haeredibus, unde vivere valeant. Haec postquam persvasisset regi, jussus est de remedio cogitare. Consulere aliud non poterat, quam sic in tempore et tempestive atterendas esse Borussiae vires, ut una solaque Europae principum gratia Borussia contentetur, neque legiones numerare valeat, sed aliorum metuere ac mirari. Hoc autem a Poloniae rege effici posse, utpote per delphinam affinitate Galliae, per aliam filiarum regis Siciliae ac Neapolis, consequenter Hispaniae affinitate, per tertiam cum electore Bavaro gaudentem. Austriâ periculum, imminens non tantum suis statibus, uti Hungariae et |

404

Moraviae, cum Silesia conterminis, sed etiam ob justam dotis successionisque legitimae priori bello cessionem a Saxonia factam, quam refundere in casu necessitatis domui Saxonicae deberet, movendum dicebat. Moscoviam ob suos fines occessuram divinabat, nec de ipsa desperabat Anglia ab alleandis his potentiis movenda. Videbatur impossibile, a tot potentiis Borussiam non atterendam. Data ergo Brühlio in effectum has res deducendi commissio. Ipse ambitionem et potentiam Borussi apud omnes Europae aulas accusare incepit, quam militis haberet curam, quam augendi aerarii sui rationem, describere, inferreque: ad destructionem regnorum haec aspirare ac tendere, Polonorum sibi conciliare affectus. Utve umbram faceret, diaetas Polonia plures habuit pro asserendo regis filio, patris successore. Quae quia effectu caruissent, rex accusabatur Borussiae, et quod Austriae, quod Moscoviae futurum periculum, si Borussus in regem elevaretur Poloniae, his potissimum aulis considerandum proponebatur. Ut autem alliceret omnes, cum destruendum Borussiae regem nemo vel subdubitasset, totius quasi Europae divisionem praefatis principibus projectavit scripsitque, quid habitura esset Austria, quid Saxonia, quid Gallia, quid Hispania, quid demum Moscovia. Et cum pro imperio nil reservasset, imperii rationem destruendam videbatur. Ad haec Brühliana projecta assensisse videbatur prima Austria, quae anno statim 1750. augendi studuit militis, atque ad foedus istud Moscoviam disponere non cessabat, per media etiam minus digna. Quia regina Moscoviae, e moniali, factione magna, facta imperatrix, insatiabilis perhiberetur esse concubitus, ut omnino legationes et ministeria Europae aularum quam formosissimis deferantur, produxeritque in manifesto suo rex Borussiae unius epistolam,

-- 306 --

qua instruebatur legatus, videret, ut in lecto noctanti reginae Moscoviae foedus hoc contra Borussum persvaderet, cum Moscoviae ministerium apparent durius. Postquam observasset Brühl, projecta sua secundis vehi ventis, ut Romana curia moveret Hispaniam Galliamque, religionis orthodoxae promotionem et felicitatem per submissum patrem Timoni Jesuitam Romae insusurrabat, et tyrannidis accusabat Fridericum Borussiae regem. Animadvertensque propensos esse omnes, Angliae demum res est proposita. At haec rem detestata ut indignam est regique aperuit Borussiae, qui eam, ut mox, scivit integre. Hinc cum navali proelio par Angliae videretur esse Gallia, comprimi posse Angliam et regnum restitui Scotiae, creditum est. Ergo 1754. ad Dunkerkam a Gallis molestatur Anglia [34]

Note (foot) return to pagePisac imade Gallia. bellique dantur praeludia. Videns ista Brühlius, ne culpa in Saxoniam caderet, at Borusso amica appareret, svadet Viennensi aulae, ut strata per montes devios via repente in Saxoniam irruat, eam occupet, ac ex ilia Borussi ditiones devastet eumque destruat, milites Saxonieos vi ad bellandum adigat, sic ut lamentari debeat Saxo, et Borussus eum pro amico habeat.

Occultas Brühl machinationes qualiter rex Borussiae resciverit.

Anno autem 1750., atque in limine quodammodo horum, patuere haec regi Borussiae. Accidit enim, (uti ipse Borussus narraret,) Dresdae quendam e suis subditis fuisse, qui Brhüliano cancellistae 200 fl. Rh. dederat mutuo. Dresdâ abiens creditor cum mutuata peteret restitui, et ille nequiret | 405 ob tenuem, quam in 100 fl. habebat, mercedem, creditor autem indigeret, eum ad ministrum duxit Borussiae, a quo 150 accepit aureos, 50 creditori restituendos, 100 vero pro suis necessitatibus, commendatione ea, ut, si quae statuum essent, ministro non celaret, recepturus majora etiam subsibia. Iste res status sive gubernii Saxonici attulerat ministro. At horum curiositatem sibi non esse, minister aperiens rogabat, communicari talia, quae [inter] statu[s] Europae sive inter principum aulas essent. Evenit indiguisse quibusdam Brühlium, et quia confestim in clavim conservatorii arcanorum non incidisset, indulsit cancellistae, arte ut solveretur armare, novaque clavis fieret, archivum interea obsignaretur. Cum artifex tulisset clavim monuissetque cancellista Brühlium, iste priorem clavem comperit, claudendumque archivum ordinat, jubens persolvi artificem, recipiendae novae clavis oblitus. Haec ergo quia penes proditorem mansisset, abeuntibus ad prandium collegis suis, clam, asportabantur involucra communicationis aularum ad ministrum Borussiae, qui talia copiabat, et large semper cancellistam remunerabatur. Quo facto universa regi Borussiae patebant consilia et occultissimae aularum intentiones.

Regis Borussiae consilia. Weingarth, legationis Austriacae secretarius, profugit ad Borussum. Borussus Austriam praevenit.

Hinc animadvertens, in Borussiae ruinam scopum aliarum potentiarum tendere, ipse uti capacissimus et bene doctus ac penetrans consulere sibi non destitit. Ac 1mo. de conjunctione cum Anglia cogitavit; 2do. de abundanti provisione annonae, quam undique congessit ex Hungaria, Polonia aliisque e partibus, ut in suis edictis ad 20 se annos hanc habiturum exprimeret; 3tio. de re tormentaria; 4to. de militibus. Sic enim per urbes, pagos, oppida disposuit

-- 307 --

, ut universi militarem artem condiscerent, et, qui armorum capaces essent, salaria perciperent et mererentur, ac si legionibus adscripti forent. In hortis et theatris publicis ab officialibus regiminum exercebantur joco quasi et amore mercedis, nescii intentionum regiarum, qui universos capaces belli facere voluit. Campagmenta servabat ipse, sed ita, ut nec ministris exteris ars pateret. Si enim accessisset ad regem quispiam, cessabant ab exercitio, donec minister absolveretur. Haec regis militiae militum exercitatio occasionem Brühlio dedit accusandi Borussiae regis de machinationibus quibusdam et praecipue asserendi sibi Poloniae regni, apud alias Europae aulas. Et in veritate admirabatur omnis eam, quae fuit, armorum militumque cura Borussiae ac Austriae tempore quidem summae pacis ac augendi aerarii occasione, ut omnino enato bello credi potuerit, ex meris suspicionibus ruptam pacem esse. Interim anno 1755. intra Moscoviam Austriamque conclusum fuerat (uti Borussus in suis manifestis), ut bellum accenderetur et Moscovia cum 60 milibus in Borussiam irruere debuisset. Verum cum irruendum fuisset, defectum causavit annonae Moscovia, in Croatia quoque enati Austriae sunt tumultus, adeoque res erat | 406 proroganda, praecipue quia Anglia vel foederi subscriptura putabatur, vel neutralis mansura. Postquam autem in aperto Anglia fuisset cum Gallia discrimine, Anglusque Borusso detexisset, quae aliorum forent molimina, ut fors eum socium nanciscatur, aut ex affinitatis aut religionis protestantis amore, profugiente ad Borussum legationis Austriacae Berolini secretario, cognomine Weingarth, initio Januarii anni hujus universaque secreta detegente, Anglum inter et Borussum foederis conventio (illi neutralitatis dixerunt) die 16. Januarii conclusa est. Quibus fatis detectis, Austria cum Gallia se conjunxit, uti superius dictum, festinavitque suos ponere exercitus in Bohemiam Moraviamque, ut Borussum anteiret, credens rem illi ignotam esse, adeoque ex impossibilitate cogendi providendique tam cito sui militis, insperate obruendi. At ille, quia conscius jam ab anno 1750. singulorum foret, paratusque exspectasset, ut occasionem coram orbe lamentandi haberet majorem, reginam nostram Mariam Theresiam medio ministri interrogari curat de fine exercitus illius, in Bohemiam Moraviamque locati. A qua cum supradescripta accepisset responsa, hostem antevertit, et eam pugnandi secutus est rationem, quam contra se experiri debuisset, occupando videlicet repentine Saxoniam electoremque exulem faciendo, homines suos in societatem belli trahendo.

Negat, se esse agressorem, sed hostilitates incoasse, et, cur gabinettum occupaverit, docet. 49 instrumenta evulgat. Brhülii domus et castella eversa.

Qua ex re infert Borussus, se neutiquam agressorem esse, at defensorem defensiveque agere contra suos hostes. Se quidem hostilitates incoasse, neutiquam tamen agressorem esse, cum contra injustum invasorem fas sit media ponere, ut suae intentiones effectum non obtineant. Gabinettum regis accipiendum fuisse, ut mundum totum originalibus convincat, quorum ille modalitate praedescripta servabat copias. Brühlius autem ex illo hominum genere esset, qui nisi convincantur, negant omnia, capaxque fuisset, (nisi prae regis Borussiae manibus originalia essent), regem Borussiae mendacii coram orbe arguere. Et in effectu in praemissorum robur 49 instrumenta publico exhibuit Borussus, contra quae aliud replicatum non exstitit, at quod producta illa eum

-- 308 --

sensum habere non debeant, prouti Borussus intelligit. Quem nihilominus habere deberent, nemo explicuit vel explanavit. Tyrannidem, eujus Brühlius accusabat Borussum, negavit, vocavitque in Saxoniam et suas ditiones singulos, ut videant, quam humane cum regina aliisque agatur. Et in hujus Brühlianae accusationis poenam domus et castella ejusdem, per Saxoniam habita, rex Borussiae everti mandavit, ut, qui quoad alios mentiri non exhorruit, a propriis damnis lamentari valeat. Accusat dein Austriam, nil aliud quam bellum voluisse, dum contra initos tractatus Silesitis Borussiae subditis commercium vetuit, et lamentante eatenus rege, barone Kooh eatenus commissionato, tandem indulsit lege ea, ut 60 fl. pro cento tricesimae penderent; pluresque specificos adducit casus, concludens: belli hujus motivum et causam ex parte Austriae non esse aliam, quam Ferdinandi olim II. intentionum effectum et in se religionis bellum; arguens ingratitudinis Austriam erga Angliam ob tot hactenus recepta per Austriam ob Anglia beneficia; spesque suas | 407 sic exprimit, ut, salvis arcanis Dei decretis, si totus mundus contra se surrexerit, speret, se Dei adjutorio triumphaturum, sive consideretur belli justitia sive modi et media, quibus sui contra se hostes egerunt, jamque divinam venerari a se providentiam, qua adversariorum suorum technae in sui ortu statim sibi patuissent.

Imperator imperii status contra Borussum provocat et in jus vocat. Enervat Borussus accusationes.

Imperator quoque post factam a Borusso Saxoniae invasionem, residua imperii membra ad mutuam defensionem admonet, suumque non tantum offert exercitum, sed et in jus vocat Borussiae regem qua electorem Brandeburgicum; ut Viennae condemnatum Ratisbonae etiam voluit condemnari. At rex ad imperii status fusam longioremque exmisit repraesentationem, qua 1mo voluit: id se ex necessitate supra descripta fecisse, et si elector Saxoniae suis agendi modis a culpa liber est, neque hic damnari potest. 2do. Se imperii libertatum defensorem esse, quia ex Brühliano systemate imperium destruendum erat et libertas religionis. 3tio. Exemplum secutum fuisse Austriae, quae 1741. Bavariam Palatinatumque occupaverat, tenuerat, et imperatorem electum Carolum VII. excluserat, neque tamen electoratu, quo qua rex Bohemiae gauderet, fuit privata; eo minus et electorem Brandeburgiae sive regem Borussiae peceasse, dum consilia inimici praevertit. Et si regina Bohemiae, esto elector, non peccasset, si eadem ante Borussum in Saxoniam irruisset, hanc in depositum accepisset, neque peccare potuit rex Borussiae, quamvis simul Brandeburgicus elector. Hinc imperatoris edicta contra Borussiae regem lacerabat Borussus, ubi talia promulgata vel publico affixa intelligebat, talesque imperiales civitates qua sibi inimicas considerabat et divexabat. Qua re vel potius hujus rei praetextu ob imperatoris gratiam arma contra Borussum corripuere imperiales, impenetrabili tamen modo, quia profugi alterutrius exercitus in imperio tuti erant, et militare sub Borussicis signis imperialibus fuit liberum, plurimaeque civitates, praecipue protestantis religionis, milite providebant Borussum.

Haec publico patuere hactenus, atque ex his belli hujus, posteritas, metiri deberes causam et motiva. Quod placet, judica. Principum gabinetta arcana sunt, neque ea tam facile penetrari possunt. Mihi sane nec priora satisfaciunt. Quod Brühl metuere potuerit, Poloniae regno Saxoniam privandam

-- 309 --

et Borusso parari coronam eam, ad credendum facile adducor. Quod prospicere studuerit suo principi, ejus exigebat fldelitas. Quod Austriam et Moscoviam his de Polonia metibus movere potuerit, nulla mihi est admiratio, sed inexspectati hujus belli hanc genuinam et veram esse causam, omnino dubito. Atque hoc ob Galliae cum Austria conjunctionem, et non acceptatam ab Anglia (quae Europae aequilibrium se sustinere gioriatur) neutralitatem, quam | 408 arripere debuisset, ne Borussus hanc Angliae praeripiat, aut ea evadat fortior. Gallia quoque relinquere debebat Austriam, hanc ut sibi reddat homagialem. Quare altiora ego suspicor, et mea de bello hoc conjectura sequens foret.

Conjectura scriptoris de belli causa.

Gallia, universalis monarchiae cupida, postquam observasset, se crevisse potentia, litteratura, cultu, artibus, ac praecipue navali potentia, ut non jam navim unam collocare in mari valeat, at classes integras, nationum quoque aliarum affectum se habere cum videret, quod lingvam moresque Gallicos ubique vel imitarentur vel sequerentur, in ea se rerum intentionumque suarum felicitate consideravit, quod ad suarum idearum effectum impedimentum vix supersit aliud quam Anglia, protestantis religionis caput, quae cum sibi adhaerentibus maris mediterranei teneret imperium, hocve medio Europae servaret aequilibrium thesauris videlicet suis, quibus Europae succurreret principibus, dum in quapiam constituerentur necessitate, qui propterea adorare deberent Angliam, ac in publicis tractatibus ad ejus consistere beneplacitum. Nam si aerario eos non adjuvat, vel rerum et pecuniae defectu perire alios principes est necessum. Haec, qui in historiis provinciarum, ac praecipue Austriae versatus est, negaturus est neutiquam. Animadvertens ergo Gallia, potentiam totam principis in aerario esse, aerarii autem nervum aquas mariaque haberi, et per mutua commercia obtineri omnia, scilicet populorum affectum, notitias rerum, necessitates cujuslibet, perspicique omnia et omnibus consuli, id quod a Romanis, plurima cum Carthaginensibus bella gerentibus atque his superatis orbi imperantibus, confirmaretur, republica item Veneta, quae firmitatem hac arte obtinuit, Hollandia Angliaque ipsis,- immo mirere, lector, Moscoviam, quae post Petrum Alexievich aetatis hujus principem, quo gloriae potentiaeque evecta est ilia, quam Petrus docuit, navigatione, et, antea obscura et incognita, nunc clarissima et metuenda effecta est, - haec inquam animadvertens Gallia, a Ludovico XIII. suo rege summum in re navali posuit studium, illum ad eum, in quo nunc flore est, auxit, ut parem se jam Angliae intueretur.

Considerans quoque, Siciliae, Neapoli, Hispaniis, Parmae Piacentiaeque Borbonicum imperare sangvinem, Habsburghicam [35]

Note (foot) return to pagePisac ima Hausburghicam, jamačno pogreška pera. quoque in Carolo VI. defecisse domum, huicque in Austriacis ditionibus et provinciis successisse Lotharingicam, Borbonicae conjunctam, familiam, ac plane in Francisco I. ad imperii solium esse elevatam, opportunas veteribus suis ideis animadvertens circumstantias, tempus evertendi rivalis sui, Angliae videlicet, circumspexit. Ac proinde in Angliae si non excidium, adminus praesentibus in circumstantiis inferendam ei notabilem diminutionem, properandum existimavit, et quidem cultura crescentibus, necdum tamen maturis Moscovitis, quorum si exspectata fuisset maturitas, impedimento esse novo valuisset

-- 310 --

. Ad hos ergo sublimiores Galliae fines properandum erat, atque ob olim optatum Galliam inter Austriamque foedus, quod antea sive praejudicia sive ambitio detinebant, nunc autem post Lotharingicam successionem facile apparuit, primo loco | 409 cudendum, quod ob conjunctionem Borbonicae ac Lotharingicae domus apparere impossibile desiit. Mediaque ad hoc in limine apparuerant, Lotharingorum nempe ad Franciscum I. accessus, atque horum, neglectis Germanis, ad intima promotio ac usus.

Obstupuit orbis, dum, mortuo 1740. anno Carolo VI. imperatore, Galliam pro domo Bavarica tanta vidit fecisse, ac Carolum VII. ad clavum imperii collocasse, Carolo autem VII. vivis erepto, Maximilianum, ejus filium, deseruisse, et electo Francisco I., Lotharingiae olim duce, in una uxoris suae Mariae Theresiae, Hungariae Bohemiaeque reginae, potentia fixum, non solum ad speciem rem totam gessisse, at eundem pro imperatore illico agnovisse. At tum statim perspicacioribus apparuit, observavisse Galliam, rivali suo Habsburghico exstincto sangvine Gallicum successisse, et in instanti fere regiminum anteriorum systemata immutari observata.

Sane sub ipso Aquisgranensi anno 1748. tractatu plenipotentiario ministro Austriae comiti a Kaunitcz uti vehementer displicuit, totum pacis tractatum sic inter Galliam Angliamque conclusum fuisse, ut articuli duarum praemissarum potentiarum alleatis subscribendi duntaxat exhiberentur, et Austria tanquam Angliae confoederata leges accepisse videretur, Angliaque de rebus Austriae quasi suae vasallae disposuisse, ita praedictus comes a Kaunitcz sub eo adhuc tractatu in Angliam indignabundus apparuit. Qua in re videtur et aulam Viennensem persvasisse, quia

1mo. Mox fatus comes a Kaunitcz in Gallias pro legato profectus fuit, ubi modos Angliae didicit, quibus illa in sui favorem et emolumentum rebus Austriae usa est. Idemque tempore legationis suae incognite bis Viennam venerat, a reditu autem legationis suae, omnibus admirantibus, minister status et gubernii factus est, comite ab Ulfeltd, antecessore suo, ad aulae praefecturam translate, aliis quoque, antea res gubernii tractantibus Germanis, non solum immutatis omnibus, at ipsis plane prioribus Viennensibus dicasteriis et gubernandi ratione mutata et ad Galliae formam reducta. Sane consilium interioris Austriae mutatum, provinciarum item Carnioliae, Stiriae etc. exstinctum, novaque Viennae erecta sunt parlamentorum instar Galliae. Talesque his sunt dati et praepositi, qui affectu Galli essent, uti Habgwicz, comes Codeck uterque, Rudolphus videlicet ac Joannes, Porktenstein, archivii Austriae conservator, lllyricae nationis sive schismaticorum rebus praeses datus est, eodem tempore, quo comes Kaunitcz ministerium accepit. Dispositiones hae sagacioribus jam tunc foedus Galliam inter et Austriam loquebantur.

2do. Lingva Gallica, antea Viennae detestata, aulica sic effecta est, ut, sicuti Aquisgranensi tractatu, publica omnia hac lingva tractari debere superatum fuisset, | 410 ipsaque effecta ut symbolum in concilio, videlicet pro norma et tessera status publici, ita ab universis certatim condisceretur.

3tio. Ab Aquisgranensi tractatu illo res Austriae sic in fundamentalibus dirigi apparuerunt, ut Austriae ab Anglia recessus, si non brevi,

-- 311 --

aliquando saltem futurus observaretur. Quia ad subditorum Austriae culturam intendit aula tam tantarum academiarum erectione, quam metaphysicorum illorum studiorum, quae in universitatibus et scholis perprius a Jesuitis clamitabantur, proscriptione; tum artium mechanicarum et tantarum fabricarum panni, tellae, figulinae etc. promotione, ut tantam habeamus rerum, quas antea ab Anglis emimus, copiam, quod hanc et aliis provinciis dare valeamus; commerciorum promotione, et ad haec promovenda subditorum cultu; tum supradescripto cum Venetis tractatu, quo non solum fabricae publicae sachari et aquavitae Flumine erectae sunt, sed per Adriaticum Austriae subditis admissa navigatio, cum Algerinis intuitu hujus navigationis transactum, atque sub imperatoris occidentis vexillis libertas navigationis et commercii pactata, maximoque aulae Viennensis commodo ter ex Aethiopia plane naves Austriacae reversae sunt. Oeconomiae verbo summa in aula Viennensi effecta est ratio. Totaque aula ad Galliae normam composita, facilitate, comitate, dementia, dignitatum, honorum, officiorum larga distributione, ut, quod olim admirabatur officium, et character hodie, sicuti et in Gallia, obvius esset.

Observavit ista multaque alia, quae praetermittimus (quia ex instituto non scribentes), Anglia, observarunt Protestantes, videruntque, quo res colliment Austriae, media videlicet arripuisse Austriam habendi aerarii proprii, nulliusque necessitatis Protestantium ipsi in abundantissimis provinciis, sive ingenia sive naturam consideres, brevi futuram observarunt, praecipue postquam 1754., ingentibus tributis impositis, omnem ferme rerum exterarum inductionem sustulisset Austria; hinc considerarunt facile, Austriam evigilasse futuramque omnino aquilam, nisi in limine his conatibus obvietur. Si enim Protestantium futura nulla est aulae Viennensis necessitas, ipsaque in eam aerarii crescere permittatur potentiam, ut ex hujus respectu permittere nil cogatur Protestantibus et exteris, Protestantes perire, aliunde partium septemtrionalium homines, necessum est, quia ut vel vivant, gratia accedet vicinorum, neque illi, quid agatur, videre poterunt. Si Austriae subditi artes condiscant, domique seipsos panno aliisque provideant, non habebunt inquam Protestantes, quod Americae adferant? quod Asiae? nomenque horum sua sponte cessabit et obsequentes redigentur. Hinc credo ego enatam illam Protestantium lamentationem: bellum hoc bellum religionis esse, quod quidem illi nude asserunt, nec pro motivo apponunt aliud ac Galliae cum Austria foedus; reipsa tamen percipiunt et ex naturalibus mediis naturale videtur. Cum enim universae Protestantium res totaque | 411 eorum religio in commerciis et aerario sita sint et fundentur, hujusque necessitate, vigente Galliam inter et Austriam discordia, militum subditorumqne Austriacorum sangvine sit servata, si Austria ad eum semel emergat permittaturque gradum, ut Protestantium nulla Austriae sit necessitas, consequens est, Protestantium religionem, ut in medio humano sitam, sua ruituram sponte. Aeque ut altera est Protestantium lamentatio, (imperium nempe evertendum iri, machinarique ab Austria) actuale imperii immutandum systema, Protestantium videlicet electorum ac in imperio votorum subversionem. Hoc sane Protestantes perspicaciter metuere possunt dicereque jure, quod eos concernit, bellum hoc et religionis esse et status imperii eversivum.

-- 312 --

Catholici e contra principes jure negant, bellum hoc religionis dici posse, aut status imperii eversivum. Cum enim catholica fides in humanis non fundetur mediis, neque Protestantibus fuisset impositum Romanocatholicam amplecti fidem, nec de imperio lis est nec de religione, sed de aerario principum, de cultura subditorum, de commerciis; quae fidei non sunt, bellum religionis dici nequit. Si autem et ista ad promotionem fidei sunt et ex his augeatur orthodoxa religio, zelus modo regnantium catholicorum principum laudandus est. Atque in substantia bellum praesens totum res status est, ex qua, si cadat feliciter, periculum protestanti religioni omnino imminet.

Quod Protestantes sicuti animadverterunt, ita ad huic obviandum universa posuere ponuntve media. Borussiae rex unus nunc e Protestantibus est, quia vicinus Austriae, qui hanc divexando, ne aerario crescat, impedire potest extorquereque ab Austria liberum, uti antea, septemtrionalibus commercium. Hinc statim ab Aquisgranensi tractatu, ut observarant Protestantes, ab aula Viennensi rationem aerarii susceptam esse, rex Borussiae crescebat milite, ab Anglia nempe monitus. Foedus, ut illi vocant, neutralitatis coactum intra eosdem est, et Anglia Borusso ad belli exitum et in ejus subsidium quotannis librarum sterlingorum 670000 dependit. Et quisquis totius hujus belli rationem penetraverit, ac bene perpenderit, hanc nostram conjecturam damnare non poterit. Borusso nempe unicum scopum esse divexare Austriam, ne crescat aerario, impedire, ac tandem per futurum tractatum aequilibrare aulae Viennensis intentiones. Quis, obsecro, aliud cogitet, dum videmus Borussum occupata Saxonia (excepto suo capite et aula) Protestante, adeoque pro virium conservatione Protestantium | 412 amoto catholico electore, ne faveat Austriacis, ipsis religione et sangvine conjunctus, nil ultro facere, quam evertere magazzina Austriae, per Bohemiam excurrere, hanc Moraviamque miseram reddere, neque triennio jam vel cogitasse de servandis illis, quae occupasset, at duntaxat de pauperanda Austria. Sane in Hungariam facillime irrumpere potuisset et eandem magno servare damno, uti etiam quae in Bohemia et Moravia occupaverat. Sed his non curatis, unam ejus studium videtur esse divexare Austriam, atque ob rerum penuriam extorquere faventes commerciis Protestantium tractatus articulos. Necdum enim eas esse Austriae aerarii vires perspiciunt Protestantes, ut tot damnis reparandis sufficiat, Galliam ob bellum, quod cum Anglia gerit, succurrere Austriae non posse praevident; Moscovia in eo statu etiam non esset, prouti nec caeterae catholicorum provinciae et regna; hinc supponunt, vel ex hac ipsa Austriae divexatione eo cogendam, ut cogatur arbitrio se demum Protestantium subdere, atque ab his tractatus articulos accipere. Ilia quoque exercitus Borussici corpora, quae Imperialibus, Gallis et Moscovitis opposuit, eundem habere videntur scopum, divexationis scilicet et impediendi succursus in naturalibus Austriae et demum cognoscendae necessitatis Protestantium principum. Crediderimque ad finem facile et istud in gabinetto protestantis religionis asservari, ut in casum constantiae et felicitatis foederis catholicorum Silesiae ducatu et fors quibusdam ad Magdeburgum et Saxonicis, immo et ipsa Lusatia faventes commerciis et aerario Protestantium articulos mercentur, regi ut Borussiae ora remaneat maritima, et commerciis consulatur Protestantium, in quibus religio eorum situatur.

-- 313 --

Praeter hactenus descriptas observationes meas confirmantur istae et Imperialium agendi modo, qui clam favent succurruntque Borusso, haeretici praecipue omnes. Confirmantur neutralitate reliquorum tam catholicorum quam et haereticorum principum, et tali quidem neutralitate, quae admirationem meretur. Illud etiam servire videtur, quod anno sequenti 1757. mense Majo sachari aliarumque rerum Flumine fabricatores, protestantis alias religionis homines, non sine aulae Viennensis damno, cum ultra 200 milia parati aeris accepisse dicerentur, profugerint, hac ut ratione commerciis Protestantium faveant et aula Viennensis cogatur cum Protestantibus uniri, cum viderit, impossibilem esse suarum intentionum effectum.

Opinione et conjectura mea (aularum arcana ignorantis) haec totius hujus belli videtur esse ratio, atque ab hinc enatum esse, et quidem Europa minus exspectante, ne videlicet crescat aerarii Austriaci potentia. Hinc videtur peti admirabilis orbi Austriae ab Anglia recessus, hinc cum Gallia conjunctio; praeter videlicet conjunctionem sanguinis, quae in Francisco I. imperatore evenit cum Gallis, Austriam jungi cum Gallia opportuit causa commercii naviumque ⃒ 413 suarum per Mediterraneum proficiscendarum. Nam praeterquam quod Hispania Siciliaque ac Neapolis de Borbonico essent sangvine, Gallia in eum nauticae crevit statum, quod cum Anglia certare valeat; ut autem fortior sit et in sola navali expeditione se illa occupare valeat contra Angliam, bene prudenterque Gallia se conjunxit Austriae, ut nempe ista terrestribus copiis juvet Galliam, sicuti hactenus servivit Angliae ad ejus felicitatem et eam gloriam, quod Austriacis viribus aequilibrium Europae penes Angliam steterit. Sane quisquis accuratius haec perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri expeditioni se dedant, si rus suum et montes excolant, artes item promoveant, tributarios facile sibi reddent septemtrionales, et penes eos orbis stabit aequilibrium. Equidem Gallia Hispaniaque his pro suis rebus portatura est pecunias et auram, et sic istae ab illis et ilia ab istis fovere se poterunt.

Uti perspicacioribus systema hoc magnum apparuit, sic curiositatem attulit autoris resciendi. Quidam tribuebant Kaunitczio, quidam suprafato Brühlio, pars maxima Benedicto XIV. Romano pontifici. Iste e primo eruditorum orbis est fuitque numero, ipsis venerandus ob eruditionem haereticis. Sed, an tantus fuerit statista, multi dubitabant. Ego tamen existimo, ob ejus profundam theologicam doctrinam, facile eum animadvertisse, quod, sicuti Mahometi res in polygamia sive copia hominum situantur, sic et Protestantium in commerciis divitiisque, adeoque facile eum haec primo et ruditer objectasse, ut sic catholicos principes conciliaret et conjungeret. Quae dein in gabinettis aularum examinata suos progressus obtinuerunt. Quod ista credam, argumento est Benedicti XlV. in portubus papalibus provisio, procurata Austriacis per mare Adriaticum navigatio et cum Venetis eo mediatore accommodatio, supra 331. et sequentibus insinuata, augendi papalis aerarii summum, quod habuit, studium, quia nec nepotismum

-- 314 --

servavit, nec suos facultatibus auxit. Beneficia ecclesiastica diu vacare permisit et ad suam cameram proventus accepit. Cardinalatus ipsos diutissime tenuit. Hispaniae jus conferendorum beneficiorum vendidit, sua promovit vel maxime commercia et res, quae ad haec faciunt. Quia eo vivente aularum, et praecipue Austriae, qui Romae fuissent ministri, in aulas transferebantur alias, sic Migazzi |

414

Madritum, dein et in Gallias; sic Rosemberg in Portugalliam, Venetias, ac demum Madritum; sic Staremberg in Gallias. Quae res ipsa magnam suspicionem fundat, foedus hoc Romano projecto surrexisse aut saltem promotum esse. Immo mortuo Benedicto XIV. quia consensione Europae principum Carolus Rezzonico Venetus e Patavino episcopo in papam electus fuisset, fors rempublicam Venetam in his belli circumstantiis conservare sciturus, svadent omnia, Romanum projectum hanc conjunctionem esse potuisse. Interim quisquis autor primus est, videtur fundamentum religionis Protestantium tetigisse, ut bellum hoc bellum esse religionis ejularent et crederent et status imperii eversivum, majorique conatu ac olim sub Ferdinando II. ac III. agerent.

Hinc crederem ego universa, quae sequentibus notabuntur annis, profecta esse, videlicet Sveciae motus, in regem Galliae attentatum assassinium, item Portugalliae motus, Jesuitarum inde proscriptionem: haec enim omnia tanquam extrema ex quodam extremo remedio proficisci, necessum est, ut suis locis de his dicetur uberius.

Caeterum, opinione mea, sicuti magnum in se praemissum systema esset, sic opto, ne praemature in ejus effectum sit properatum. Credo ego, Austriae adhuc exspectandum fuisse, et vires aerarii sui per commerciorum promotionem post 20 primum aut 60 annos aspicere debuisse. Nunc enim in limine, rebus necdum constabilitis ac vix enatis, sustinendo Protestantium motui vix futura est sufficiens, faxitque Deus, ut resistere valeat, ac in ideis suis persistat, nec moveatur cessione Silesiae aut rebus aliis. Profecto uti sub Carolo VI., qui orientalem compagniam erexerat, vi tota Protestantes in ejus iverunt exterminium, sic nunc allaboraturi sunt magis, dum conjunctam vident Austriae Galliam. Metuoque, ne Turcam, attenuata per se Austria, demum excitent, quod eis facile, partim auro suo, partim persvasione periculi, quod eorundem accederet imperio, si constans futura est catholicorum conjunctio, accidere poterit. Quod si eveniret, Austriae maximum foret periculum et damnum. Quare videndum 1mo, crederem, ne ambitio principum aut confoederati cujuscunque ad monarchiam universalem tendat, quia hanc, uti vidimus ab orbe condito, Deus non sustinet, quia solius divinitatis est, neque ullus homo regendo orbi par est, et quoties aulam aliquam ad monarchiam universalem festinasse legimus, toties corruisse observamus. 2do. Ne tributis onerentur subditi. 3tio. Ut justitia administretur. 4to. Luxui ponantur habenae. 5to. Aequilibrium quoddam ipsos inter servetur subditos, fiatque provisio, ne ob defectum magistrorum peritorumque sua sponte corruat magnum hoc et salutare systema. Ministri eligantur tales, qui negotium hoc sic agant et promoveant, ut arbores hominesque excoli solent, qui perfecti non nascuntur illico, sed formantur per tempora et evadunt. Conjunctio major ferme servanda est cum Hispania, a Gallia non recedendum. Caute tractandi Venetae ac papa, cautissime autem Turca, ut rebus per annos aliquot maturatis tandem sese intueatur

-- 315 --

Austria, quae subditorum suorum exculto ingenio, reparatis hactenus neglectis positoque prudenti rebus suis modo, in tanta rerum abundantia eo pertingere poterit, ut penes ipsam |

415

Europae stet aequilibrium, legesque nunquam accipiat, sed assignet. Quod ei ut meo principi precor et voveo. A pluribus supersedeo, cum talia ad me non pertineant, neque ad tractanda similia natus videar.

Fuit de belli hujus causa ea quorundam opinio, quod imperator filium suum Josephum in Romanorum regem electum cupiverit. At causae hujus nec umbra apparuit. Proinde clamores minus penetrantium annotasse sufficiat.

Dices: praemissa conjectura mea ex nullo manifestorum eruitur. Verum primo, Austria nec poterat nec debebat ideas suas exprimere. Rex autem Borussiae satis exprimit, dum bellum religionis esse dicit, dum status actualis imperii eversivum, dum Silesitis suis negatum lamentatur commercium, dum Austriam ingratitudinis erga Angliam arguit. Illa autem, quae ministri Saxoniae Brühl est regis Borussiae accusatio, subsequens ad causam belli est et duntaxat ministeriorum aulariorum Europae praeoccupatio. Nam neque ex his omnes ad fundum veniunt, sed extrinsecis ducuntur, uti fuit facta a Brühl provinciarum intra principes subdivisio atque hujus in aulis repraesentatio. Et si pro veritate talismodi causa belli esset, ideas longe alias Borussus haberet, et quae occupaverat in Bohemia et Moravia Austriae loca, servare et defendere studuisset, neque totum suum in eo versaretur studium, ut Protestantes conservet, aerarii Austriaci vires enervet, Austriam cogat ad habendum ultro Protestantes pro aerario suo. Hinc dixisse fertur: a fame rerumque penuria belli hujus finem praestolandum esse. Videbisque, lector, ex tractatus pacis articulis secuturis, suprascriptam conjecturam nostram de belli hujus causa confirmandam iri.

Dices praeterea: si ea belli hujus causa esset, invadenda erat Borusso Hungaria eaque depopulanda, nam hujus casu enervaretur Austria et provisionis pateretur defectum. Respondeo: id non factum nec fieri, ob apparentiam et regum extremitates, praecipue cum christiani sint. 2do. Ob tot in Hungaria haereticos, qui clam favent Protestantibus. 3tio. Ob Poloniam, quae ut neutralis grano succurrere potest et succurrit Borusso, intuitu cujus credo pacem esse Hungariae eam, quod neque praesidia hujus milite provisa sint. Praeterea et ob impossibilitatem tenendi providendique tot in locis exercitus. Hinc nec Austria ex Hungaria Silesiae adjacente molestat Borussum.

Haec a me supra conjecturata causa belli hujus ex parte utraque licitum tutumque bellum facit. Principes christiani natura et jure gentium prospicere sibi suisque subditis obligantur, et praecipue dum per talia media vera et salvilica redemptis Christi sangvine proponi potest religio, horumque saluti consuli. Semperque; ex parte Austriae laudabilius et securius, si subditorum Austriae sangvine res orthodoxorum promoveantur, quam si uti hactenus haeterodoxorum stabiliantur. Protestantes quoque principes tum amore religionis suae, cum Dei effato oporteat haereses esse, tum ut suis subditis et regnis consulant, quae ex commerciis subsistunt vivuntque unice, et his eisdem ademptis perire eos necessum est, bellare posse videntur. Oremus, christiani, Deum, ut, quod fors praemature incepit bellum et ex hac circumstantia evenire posset infaustius, ipse per

-- 316 --

suam misericordiam atque pro tot tantarumque animarum filii sui sangvine redemptarum salute per eundem Christum dominum nostrum benedicere dignetur et victores efficere, ut videat posteritas detque Deo gratias, divina ope magis quam principum cura hostes superatos esse, nec catholicos servire haereticis pro haeresis stabilimento. |

416

Notandum 3tio: occurrit Sveciae motus. Mortuo Carolo XII., Sveciae rege, uti suppono notum lectori, regni illius subditi a monarchia semet absolvere cogitantes, liberum sibi esse hanc vel illam filiarum praeficere sustinuerunt, taliterque dum secundogenita leges ipsi a regno propositas acceptasset, subinde auctas, dum maritus ejus in regem declararetur, nomen tantummodo regis regi reliquerunt, caetera sibi servarunt. Monarchiam hanc restituere cupiens rex aut ejus assentatores turpem pararunt modum, et die 21. Junii anni hujus universos regni illius senatores proditorie exstingvi constituerunt. Sed ex quodam accidente cum effectum meditatio illa nocte sortiri nequivisset, et ad noctem sequentem dilata exstitisset, decurio quidam proditionis conscius rem senatoribus detegit. Qui subito capiunt reos suspectosque atque intra mensis spatium plectunt. Qui diffusius nosse cupit, Sveciae legat historiam. Factum hoc indignum et turpe quidam attribuebant Borussiae regi, verum cum injuria et sine fundamento, quia: 1mo rex Borussiae ad orbis totius notitiam tam vilium et abjectorum consiliorum capax non est. 2do. Svecia hoc vindicasset, aut ille sua manutenuisset consilia, quorum neutrum videre esset. 3tio. Rei haec prodidissent, quod nihilominus nec auditum est. Proinde prudentius existimatur, ab assentatoribus aulae modum talem fuisse propositum consequendae monarchiae.

Terraemotus Zagrabiae et alibi.

Hoc anno frequentes fuere terrae motus. 18. Februarii Belgium validius contremuit. Zagrabiae quoque observatus, uti supra meminimus. 1., 2., 3., 6., 8. die Martii Bonna, Colonia, Aquisgranum et his finitima loca, 14. autem Aprilis magna pars Italiae terrae motu concussa est. Tempestates item horridae ex Italia describebantur, Paduae praecipue ac locis in vicinis. Reliqua ex provinciarum historiis vide sis, neque enim vel ad nos pervenerunt vel nostri, ut scribamus, sunt instituti. Itaque redeamus ad Sclavoniam.

Tempus banatus comitis Francisci de Nadasd.

Superius notavimus circumstantias, quae sive in resolutione sive promulgatione bani hujus acciderunt. Notavimus etiam conjecturas, ob quas in banum est resolutus.

Juramenti formula banalis nova.

Post ejus autem publicationem duo singularia et notanda acciderunt. Primum erat juramenti ejus formula, quae ad status plane fuit submissa, ante ejus adventum, pro trutina. Hac porro fidelitatem primo caesari, tum reginae ejusque in regno futuris successoribus juramento spondere debebat. Tenuit admiratio singulos, quod praeter hactenus observatum morem haec juramenti banalis formula statibus fuerit communicata, nec ab eis impugnata, quin acceptata. Credo ego, aulae cancellarium Leopoldum a Nadasd, fratrem bani, hanc submisisse ideo, ut status vel legali formulae insisterent vel eam sic mutandam peterent, ut reginae et Hungariae regibus primo juretur fidelitas, tum caesari

-- 317 --

qua corregenti; et praecipue | 417 ob banalia confinia, ne in potestatem imperatoris deveniant, quemadmodum generalatus alii eidem a regina cessi esse dicerentur post resignationem principis Hildburgshausen, cum in exsolutionem confiniorum illorum banalium caesar conferre sciatur. Sed quia nemo e statibus, sive ex rerum harum ignorantia sive ob periculum, formulam illam juramenti banalis disputasset, banus uti Viennae sic et in Croatia eandem praestitit; hoc solum discrimine, quod in aula Viennensi jurare debeat insuper, se omni triennio, quin, si aulae visum fuerit, omni tempore banatum resignaturum nec praetensurum, ut haec dignitas penes se maneat, nisi quamdiu aulae visum fuerit, hic autem istud exmittatur. Porro clausula haec juramenti a temporibus Rudolphi II., quando is Carolo Stiriae has partes subjecerat et Ungnad banum resolverat, observari putatur. Qua etiam se obstringit, quod generalatus nunquam sit praetensurus.

Regni capitaneatus bano collatus.

Alteram quoque singulare erat, quod ante ejus introductionem regni capitaneatus ei collatus sit. Antea enim introductionis tempore solebat hoc banis a statibus offerri, in hoc autem bano praecessit. Causam hujus veram ignoramus. Existimabatur hoc vel ideo factum, ut in confiniis bani servetur jurisdictio. Intellexi enim, Neuperghium voluisse, ut consilio subsint illa confinia bellico et generalem habeant commendantem proprium, ad quod enervandum capitaneatus collatio, statibus ex diplomate 1750. dato competens, necessaria erat, vel ne status fors locumtenenti priori comiti Adamo Batthyan, ob patrui et palatini respectum, neglecto bano, capitaneatum hunc conferant, exemplis suorum antenatorum, qui quandoque capitaneatum a banatu separarunt; praecipue cum a fratre bani, Hungariae cancellario, minus familiae huic affecti esse status crederentur. Vera nihilominus facti hujus causa latet.

Congregatio diuturna soluta. Dispositiones pro bano introducendo.

Provisione ergo vexilli, quod bano offerri tempore introductionis ejus solet, facta, postquam banus diem 24. Novembris pro sua introductione Varasdini peragenda significasset, et Zagrabiensis episcopus pro commissario regio introductionis ab aula nominatus exstitisset, mandatumque eatenus regium accepisset, die 5. Novembris, aula admittente, diuturna illa regni congregatio tandem dissoluta est, factaeque pro bano introducendo dispositiones, banderiales nempe cum suis vexillis, tam equestres quam et pedites, nobiles item unius sessionis ac alii sub ductu vicebani et vexillo regni. De confiniis autem banalibus disponere vel eos ad functionem hanc | 418 ordinare neglexerunt status, illi tamen comparuere, jussu locumtenentis qua generalis commendantis, qui hoc bano negare non poterat, cum ei qua locumtenenti anno 1753. hoc a confiniariis obsequium et majori quidem numero fuerit exhibitum.

Die 23. Novembris confluentibus Varasdinum omnibus in conferentia quasi, sub locumtenentis praesidio, locus tentorii pro salutando bano lectus est. Baro item Stephanus Patachich cum canonico Josepho Galliuff ac duobus e nobilitate aliis ablegati, qui in limitibus regni banum salutarent et exciperent, invitarentque ac ducerent ad commune tentorium, in quo a reliquis exspectabatur. Lecti item ad simile munus, qui episcopum tanquam commissarium regium introducerent. Vexilli banalis sub sacro tenendi data potestas Nicolao Bedekovich, vicecomiti comitatus Varasdinensis

-- 318 --

(quamvis vicebani hoc esset fuissetque), sceptri vero Joannni Busan, tabulae banalis assessori. Factae item dispositiones quoad tormentorum jaculationes, banderialistarum ordinem etc.

Ejus sive bani introductio.

Die vero 24. Novembris Petoviensi itinere adveniens banus in comitatu fratris sui colonelli Josephi, qui ad eum salutandum Marpurgum concesserat, vix non primos illos regni legates fugisset, cum de illis praevie nil scivisset. Properantem ergo secuti sunt ad tentorium, in quo a reliqua nobilitate praestolabatur, ubi pro more a protonotario brevi, matura ac insigni allocutione salutatus, conscensis equis, per summum latum (erat enim praecesseratque tempus pluvium) Varasdinum ductus est, ibidem ab ipso locumtenente generali Adami Batthyan, colonello item Settwicz aliisque confinii officialibus, qui cum 1000 pedestribus ei obviam venerant, salutatus, in comitiva et horum civitatem petiit, et in conducto a se hospitio domus Draskovichianae descendens, dato sui adventus nuncio domino episcopo Zagrabiensi, et expost facta eidem visita atque recepta, die altero convenientibus ad praetoream domum statibus ductoque tam introductore episcopo quam et bano novo, episcopus insignem orationem, a canonico Paxi compositam, praelegit eumque banum dixit. Quo facto ad aedem sacram patrum Franciscanorum Varasdini ductus est et sacro abbatiali interfuit, adstantibus bano Joanne Busan cum sceptro et Nicolao Bedekovich cum vexillo, post quod deposito juramento "vivat" acclamatum, ipseque ad suum reductus hospitium, in quo splendidum opiparumque dedit banus prandium. Vinum, panis bosque assus distributa pro more militibus. Atque sic absoluta est introductio. Pomposus erat comparentium vestitus, frequentia, quae esse potuit, non tamen ea, quae sub Draskovichio ac prioribus banis, cum quibus exterorum vicinorumque Stirorum fuit frequentia, in hujus autem bani introductione nemo adfuit. Sed et ob milites, qui ad castra mense Julio profecti sunt, nec tantus erat banalistarum numerus, qui 1753. Zagrabiae occasione locumtenentis introducti videbatur. |

419

Ex ipsis etiam patriae magnatibus, Patachichiis exceptis, alter non fuerat. Banderia erant episcopi pedestre et equestre, capituli, praepositi Zagrabiensis, comitum Erdoedy, comitis Draskovich, Keglevich, marchionis Perlasz, Patachichianum, Batthyanianum ex Ludbreg, privatorum item, nec non Turopolienses cum suo capitaneo, et regni sub ductu vicebani, sub quo erant nobiles unius sessionis, regni item praediales et possessionati ac armalistae nobiles, officiis publicis non gaudentes. Hi enim banum comitati sunt sine vexillo quopiam.

Congregatio sub bani praesidio.

Altero die fuit sub bani praesidio perbrevis regni congregatio, dimissique omnes sunt. Ab olim autem moris erat, ut banus novus honorario quodam veneraretur et tale ei per deputatos offerretur. Nunc duo quidem milia bano huic pro honorario oblata exstitere, (quae is renuit), at privative per dominum Busan sunt fueruntque oblata. Quod occasionem murmurandi pluribus praebuit ac praecipue baroni Stephano Patachich, qui sustinuit sensitque, Busanium ideo oblationem privative attentasse, ut vel sibi emeret banum vel duobus illis potiretur milibus, quia per articulum regni docebit bano assignatos, quietantiam autem bani producturus non esset, neque praetendi posset, hinc eidem bani honorarium remansurum. Et fraudis hujus intuitu per deputatos semper honorarium offerebatur, perceptore excluso, qui dein ad status reduces referebant

-- 319 --

bani responsa et, bano non acceptante, restituebatur aes honorarii perceptori, de quo dein ei fuerat ratiocinandum.

Dimissis comparentibus ad introducendum banum, ille Varasdini remansit nec visitatis confiniis nec regni parte ulla, ob tempus, credebatur, pluvium et capiendas in omnibus informationes. Acta et protocolla regni congregationum, item conferentiarum sibi admanuari voluit videreque, an et quibus mandatis regiis satisfactum fuisset, et quae et qualia sunt neglecta. Ut plurimum tamen occupari videbatur circa confinia rationesque cassae militaris, nam in hac defectus esse audiebantur, et quidem amplius in 17 milibus ex parte solum regni sive pecuniae ejus, quam regni exactor ad militarem cassam numeraret. Qua in re difficilius Busanio accidit, neque scio, qualiter ab hoc negotio sit eliberatus. Novus attamen banus hoc omniaque alia negotia, quae locumtenentem attingebant respiciebantque, neglectim curavit, respectu, uti creditum, mareschalli patrui ejus et bani emeriti. Ab officialibus, abs se in confiniis promotis, nulla accepit, uti antecessor, honoraria nec illos menses 4. Sed nec a reliquis. Hinc | 420 sartores aliosque artifices rejecit, qui pro conficienda militum mondura majora ei spondebant regalia. Suum, ut vocant, adjutantium dixit leitinantium Dragoni, qui Batthyanio locumtenenti ad latus fuit. Civitati Varasdinensi impossibilia excussit; dum enim impossibile esse judex civitatis Paxi peroraret, ut civitas banalibus vigiliis recto provideret, nisi intra 24 horas factum fuerit, judicem civitatis arestandum postquam reposuisset, res tota et ante 24 horas fuit absoluta. Aucupabantur, ut fieri assolet, omnes singulique novi bani gratias, omnesque confusionum anteriorum culpam in locumtenentem derivabant. Hinc et alter denigrabat alterum, quivisque in suas partes trahebat banum. Videbatur semet crediturus Jursichio, quia familiarius eo usus fuisset, neque abeundi concessit veniam, antequam, dilapsis caeteris, cum eodem copiosius locutus non fuisset. Idem tamen supremus comes, Varasdino redux, mihi mentem suam de bano aperuit, stabilem in suis vix futurum, cum observasset, sic eum loqui cum quolibet, prouti affectum quemvis alteri sciret. Hinc coram Naisichio pro vicebanali munio locutum fuisse, coram se contra Naisichium et pro supremi comitis officio. Atque ita coram Krajachichio contra Raffajum, coram amicis Raffaji contra Lukauszkium. Adeoque credere se, tali procedenti modo soliditatem non monstrare.

Banus vicebanum Naisich confirmat.

Eo autem die, quo congregationi praefuit, contra plurimorum exspectationem Adamum Naisich vicebanum dixit iterum, ipseque sedem, sed post supremum comitem, accepit. Protonotario autem sigillum suum banale tradidit.

Puts resignat tabulae banalis assessoratum.

Et quia Belgradiensis episcopus simulque Zagrabiensis praepositus, Stephanus Putz, assessoratum tabulae banalis, quem ab anno 1751. obtinebat, sive ob sui notoriam debilitatem in juridicis, sive ob metum amittendae praecedentiae cum magnatibus, sive ob bani hujus metum, statim ac Nadasdium intellexisset publicatum esse banum, resignasset, et canonicus Malenich non sine bani et fratris ejus cancellarii offensa assessoratum hunc per Jesuitas atque patrem Antonium Höller, olim suum in philosophia professorem, nunc vero archiducis coronae Josephi confessarium, sollicitasset, praetendens in instantia, hunc lectoribus capituli Zagrabiensis proprium esse et ab olim

-- 320 --

conjunctum, episcopus quoque Zagrabiensis pro eodem fuisset Malenich, ut neque Paxi petere hunc ea ratione voluerit, ideo banus me, absentem neque suae introductioni praesentem vel etiam accepta a me reverentia, admonet et requirit, ut pro vacante assessoratu me insinuem. Cui et egi gratias et tales misi litteras, si resolutus fuero, quod ad obsequendum suae excellentiae transire velim ad illum assessoratum; agere proin dignaretur, ut sibi visum foret, et mecum disponere. Egitque, sed incassum, ut sequenti dicturus anno.

Facultate demum regia obtenta, ipsa pro anno sequente banalis tabula Varasdini celebranda promulgatur.

Die vero 8. Decembris anni hujus regina nostra Maria Theresia feliciter quintum enixa est archiducem, qui Maximilianus | 421 dictus est. Crevit nativitatis diei augustissimi imperatoris in aula laetitia ex nato etiam eodem die filio archiduce. Quidam poeta alaudam eum compellavit, alludens ad insignia Lotharingiae, sed alter sic ei respondit: Grande aliquid de Te sibi dicere visus Apollo est, Cum nuper quintam te compellaret alaudam; Grandius at, si Francisci magnaeque Theresae Te dignam sobolem, similem si dixero fratrem losephl, CaroLI, LeopoLDI, FerDInanDI.

Incoalum judicium liominum Montis Claudii.

Sub praesidio domini vicecolonelli Francisci Kussevich mense Decembri Zagrabiae incoatum fuit jussu quoque bani hominum Montis Claudii judicium. Accusabat istos sub nomine fisci regni dominus Josephus Loob, pauperum advocatus, defendit eosdem Benedictus Krajachich, uti supra insinuatum. Iste defensionem talem accepit, qua subtiliter culpam totius horum dominum contumaciae et confusionis in statura derivavit publicum, ex ratione videlicet ea, quod is, statim ac Viennâ eorundem accepit regulationem, eam, uti debuerat, iisdem non dedisset assignassetque, at distulerit et mensurationes novas terreni eorundem admiserit, cum tamen jam pro eodem terreno regulati per commissionem caesareo-regiam aula probante fuerint. Hinc quia judlium comitatus Kesser, cui fides habenda erat, iisdem edixisset, privilegia eorum ex aula advenisse, illi etiam talia postulassent, negataque eisdem non solum fuissent, sed plane post obtentam a principe regulationem in mensuranda eorum terrena itum fuisset, et lectiorem prudentioremque quemvis talia moveri poterant et movissent ad judicandum credendumque, dispositiones principis subverti, quae in eorum favorem essent, consequenter quivis easdem sibi dari et communicari postulasset, id quod et homines Montis Claudii fecere, modis quidem minus probandis et Iicitis, sed eorum inscicitiae justo dolore mixtae tribuendi. Si publicus status experiri eorum obedientiam voluit, statim atque illico submissam Viennâ regulationem ipsis extradare debuisset, neque juxta Busanianas ideas novam ordinare investigationem et deputationem, minus autem per Raffajum Montis Claudii admittere mensurationem, et quidem sub vigiliis Posavanis et verberationibus a principe vetitis. Hoc si factum fuisset hominesque Montis Claudii datae ipsis regulationi semet opposuissent, contumaces reique essent; modo autem, dum res eorum tota ex repetitione submissae ipsis a principe regulationis processit, an contumaciae convinci valeant in substantia, esse

-- 321 --

dubium. Quod autem postea per Naisich et Jursich oblatara recusaverint, error quidem eorum est, sed qui ex prioribus promanavit, videlicet Kesseriano | 422 effato, privilegia ipsis advenisse, consequenter subscriptionem sigillumque regium praetendere potuisse, cum privilegia his non careant; adeoque et oblatam tardius atque post Raffajanam verberationem regulationis copiam ex defectu sigilli et subscriptionis regiae suspectam ipsis esse valuisse, quamvis erronee. Quod etiam ad commissionem Patachichianam non venerint, eosdem ex facto Patachichii excusabat. Sciebant enim principem tam clementem esse, qui ad audiendos eos commissionem exmiserat et informandam simplicitatem eorum, nullatenus autem ad terrendos atque in justo metu confirmandos. Quis autem ille est, qui non metuat, dum plenam videret militibus arcem, dum in campo equitatum, dum tormentorum explosionem, tympanorum sonitum, sociorum suorum, antequam vel videant clementissimae principis commissarium, inarestationem, horum e vinculis non benignum et liberum auditum, sed nec viso commissario examen criminale. Si populus ille ut inimicum tractasset Patachichium, dubium foret, an post ejus agendi modos reus haberi debeat; nunc, dum in pace quieteque ad capellam sancti Georgii mansit, dum audiri se petiit, qua ratione pro reo haberi debeat? Tandem profectus est, ea, quae sub commissione regia vel ante eam acta sunt ab hominibus Montis Claudii, considerari hic non posse (nisi fors acta commissionis regiae revideantur sintque sub revisorio), quia per commissionem examinata et per subsequam regulationem amnistiata sunt. Igitur ea solum consideranda venit hominum horum protervia, quae post regulationem secuta est. Sed haec post attentatam a domino Baffay et officialibus mensurationem terrenorum, post verberationem, post factam a judlium submissorum iis a principe privilegiorum promulgationem, post non extradatam regulationem intercessit, adeoque sicuti nullatenus facto hominum Montis Claudii ita commiserationem simplicium hominum excitatorumque verberatione illa et suorum sociorum vinculis omnino meretur. Haec erat in substantia defensionis Krajachichianae species, quamvis fusa et pro ejus stylo allegorica, multisque referta et abundans specificis circumstantiis, quae plerosque feriebant. Kussevich caeterique assessores, hac perterriti, examinibus sese occuparunt et ob imminens juristitium in annum alteram eam distulerunt, eo quidem lubentius, quod ab his semet eliberandi odiaque evitandi in votis habuerint. Quare hoc anno nil ultro actum est.

Tituli novi bani.

Bani Francisci comitis de Nadasd, dum banatum assumpsit, hi fuere characteres et honorum titulus: Excellentissimus ac illustrissimus dominus comes Franciscus de Nadasd haereditarius in Folsö Lendva, comitatuum Comaromiensis perpetuus, Albensis autem supremus comes, sacratissimarum caesarearum regiarumque Majestatum camerarius, actualis intimus, prouti et excelsi consilii bellici consiliarius, generalis equitatus, ac legionis unius equestris Hungaricae proprietarius colonellus, necnon arcis praesidiique Budensis commendans. Accessit nunc: Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus, confiniorumque Vunnano-Colapianorum supremus regni capitaneus, duorumque banalium pedestrium ac unius equestris regiminum nationalium commendans colonellus, et banalis tabulae judiciariae praeses. |

-- 322 --

423

Pater Joannes Galliuff, de quo annis prioribus frequentius, rectoratum suum Zagrabiensis collegii anni hujus die 6. Decembris finivit, eique successit pater Joannes Baptista Salecz, origine civis Zagrabiensis, homo alias valde pius ac religiosus, ex theologiae Zagrabiensi secundario professore. Pater autem Joannes Galliuff, non obstante eo, quod Jesuitas severius habuerit, cum patre suo provinciali Paulo Zetlacher rixas et coram generali processum, ab eodem patre Jesuitarum generali pro collegii Posegani rectore nominatus ad regendum collegium illud die 7. Decembris abiit profectusque est.

Processus canonici Kercselich et acta.

Superest, ut intermissam pag. 307. infelicitatis meae propriae narrationem continuem. Sub principio itaque anni hujus 1756. a praeside judicii Georgio Reess frequentius visitatus urgebar continuo, quatenus negotium accommodaretur, iis nihilominus legibus, ut ego integraliter reus, episcopus cum capitulo innocentes remaneat, consequenter ut divulgatarum culparum et infamiae, per intercessionem apud eosdem gratiae, illos absolvam, me autem ipsum condemnem. Quod cum ego facere nequivissem, allegans objiciensque Ressio (cui aliunde credi nil potest), a me istud neque ex doctrina theologorum praetendi posse, quia charitatem, quam erga me ipsum habere debeo, offenderem. Et, si absolvi a confessario nequit reus ille, qui vi tormentorum adactus crimina talia confessus fuisset, ut ex propria confessione judex eum morti dederit, quoadusque factam a se confessionem non revocet, cum ob eam sui ipsius occisor evadat, qua ratione spontanea meimet ipsius condemnatio praetendi potest cum animae meae periculo incapacitateque sacramentalis absolutionis? At ille, manifeste acatholicam sequendo doctrinam, et de tali confessione dolere me posse asserebat, neque talismodi habere debere reflexiones, ubi de honore salvando capituli atque episcopi agitur. Suis postquam nil effecisset Ressius adulationibus, minis me aggressus est, dixitque, rem meam in talibus esse circumstantiis, quod, si Christus ipse forem, damnari debeo et damnabor. Non deesse pecaniam capitulo et dioecesi, ut mei condemnationem mercetur. Neque me superaturum unquam eorum odia, quae nec Christus superavit. Postea vero vel acturos poenitentiam vel sic morituros. Nam si mihi honor meus cordi est, est et illis ipsorum. Justitiam nomen inane esse, et trahi, quo judices volunt. Sed cum neque his effecisset quidpiam, die 11. Januarii praetensus actor, Georgius videlicet Malenich, mane circa 7mam in eodem ad me venit merito, mihi per omnia idem, quod Reess non potuit, persvadere conatus. Aggressus me est larva veteris amicitiae, tum enarratione totius motae suscitataeque contra me machinationis, suae item, quam ab episcopo haberet, indemnitatis assecurationem enarravit, prouti etiam, causam hanc totam in consiliarium Koller et mareschallum Batthyan referri, qui sicuti ante factam reginae relationem examinare et de veritate accusationis informari debuissent, ita neglectu | 424 horum rem totam, ut eorundem factum, ad eos devolvi. Postquam vero operam loquacitatis perdidisset et ad utriusque deliquium locuti fuissemus, a prandiis causa reassumpta est, et Malenich, sive vere sive simulate, uti demonstrabant circumstantiae, infirmatus est, ut Januario Februarioque mensibus praetextu infirmitatis suae nil egerit agereque voluerit. Praetextuabatur quidem infirmitas, sed reipsa aliud non erat, quam tempore hoc falsos exquirere testes probasque parare.

-- 323 --

Equidem sub pallio canonicae in Sclavonia visitae machinationis totius architectus, canonicus Paxi, ad Bosnensem episcopum Josephum Chiolnich Diakovarinum exmissus est, a quo juxta conceptum formamque Malenichii attestationem obtinuit fassionis cujusdam juvenum, coram se praetensive anno 1748. elicitae. Clavigerum quoque seminarii clericorum ecclesiae Zagrabiensis, alias indignum presbytherum, assecuratione obtinendae parochiae sub jure patronatus capitularis in Petrovina subarharunt, qui ultro citroque per civitatis ibat artifices eosque animabat, ut mentirentur, sibi a me Radichiana debita soluta non esse. Et cum illi nollent, eis licitum esse falsum testimonium juramentumque persvadere nitebatur, libereque bis lucraturos, quia res pro capitulo et episcopo esset illique eos a perjuriis et mendaciis absolverent et cum iis hac in re dispensarent. Servum apothecarii civitatis olim Christophori Baptistae deceperat, qui cum haerae suae haec dixisset, ab illa non solum reprehensus est, sed eadem confestim fraudem hanc mihi significavit, et in judicio eatenus protestata fuit et fassa, maritum quondam suum plene ac integraliter esse persolutum, suumque clavigeri ac indigni presbytheri sodalem inductum deceptumque esse. Quae res ruborem attulit judicibus et ingens in tota civitate scandalum, quia publica fuisset effecta. Sed insuper mandatum tale expedivit episcopus: ut quidquid et in quacunque re sibi contra me testari voluerit actor Malenich, id sub censuris et excommunicatione teneantur. Promulgatumque exstitit, favores omnes, promotiones item ab episcopo habiturum, qui contra me quaepiam dixerit measque exstiterit inimicus; e contra, quisquis pro me et in mei favorem fuerit, capitalem habiturus est episcopum hostem et, si ex clero fuerit, carceres subiturus. Quod in effectu etiam demonstravit exhibuitque. Capellanus enim Pittomacensis Thomas Fabianich Zagrabiam eundo cum apud parochum in Szeszvete penoctasset et parochus praemissa ei narravisset, ac quomodo is sub spe obtinendae a Deo veniae et favorum episcopi ad falsum testimonium praestandum cogatur disponaturque, neque tutus in conscientia esset, sciretque falsum esse, quod testari ab eo vellent, haec non solum mihi in suo Zagrabiam adventu enarravit, sed et super his recognovit, una etiam de Delinichii factis. Cujus miseri capellani recognitio cum prodivisset et cum parocho confrontatus fuisset, episcopus eum per satellites in domo vicarii intercepit, scandalose deduxit, in atrosque conjecit carceres, duplicem superaddens tyrannidem. Prima fuit corporis, quia, intensissimum licet frigus fuisset, fenestras claudere vetuit, sed sufferri debebant, ut per crates frigore torqueretur. Lectum insuper omnem et tegumentum prohibuit, eum tantum ei pannum dari mandans, qui canibus objiceretur. Altera erat animae. Nam cum confiteri postulasset, hoc quoque ei ab ipso episcopo est negatum, immo eum in sui e carceribus sisti curavit conspectum, exprobratoque | 425 testimonio et data mihi recognitione, jussit videre, an eum juvare valeam ego. Cum autem ille veritatem et conscientiam ac Deum provocasset, malleque se mori quam iniqua dicere, adeoque unum se ab episcopo petere confessarium, adstans ei respondit ipse episcopus: Volo ut et animam perdas et ad diabolum abeas, et confessarium non habebis. Eumque negavit. Quae quia in ejus palatio, adstante familia episcopali, acta fuissent et per totam evulgata civitatem summo maximoque scandalo, ideo canonicorum plures adivere episcopum, ut scandalo huic mederetur. Is ergo altero die ad bona sua Gradecz profectus est, committens

-- 324 --

Ressio et Mikinovich de incarcerato presbythero curam. Qui tertio die ab abitu episcopi permiserunt, ut confiteretur per eos assignato praebendario Persich, et ut ob imminentem mortem ex frigore ad familiae calidam domum transferretur. Diebus dein 15 in eadem detentus ac dein demissus. Utve turpe obtegeretur scandalum, postea contra eum, ac mense primo Junio, est inquisitum, qui Pittomachae adulterium commisisset, atque in tali, non admissis defensae ullis mediis, convictus. Intuitu autem carcerationis praemissae cum idem Fabianich ad metropolitam appellasset, neque ei extradare voluissent processum, episcopus sub juramento negavit incarcerationem, et satisfactionem sibi ex presbythero impendi petiit, quamvis ea notoria fuerit incarceratio. Processum vero sic expediverunt, ac si defensus fuisset, et quod ipse in judicio agnoverit crimina. Quod dum coram metropolita negavisset presbyther, archiepiscopus, quid faciat, suspensus commendavit episcopo, ut negotium accommodaret, quia dubium esset, quid proditurum per examina. Ergo episcopus eum in gratiam suscipit, at pro capellano castrensi ad regia castra cum banalistis misit.

Praemissa omnia cum mihi nota fuissent, cautus esse debui, ne inducar, et aliunde a Reess, Malenich, Paxi, hominibus illis, qui temporalia Deo et spiritualibus anteferrent, amplecti consilia summae fuisset imprudentiae et ruinae propriae. Ergo postquam primum mensis Januarii Februariique prorogassent terminum, illum etiam, qui a dominica 1ma quadragesimae ad dominicam 5tam esset, supplicare rogareque Viennae debui pro mandato promotorio et acceleratorio, quod sub decursu postea bis reiteratum est.

Majo igitur mense agere incoavimus. Scopus meus unice plusquam Judaicam demonstrare fuit passionem, quia 1755. regia Majestas ipsa me assecurasset, quod si passio prodiverit, condignam mihi datura sit satisfactionem. Et cum haec tanquam actus internus probis non subsit, ideo duo assumpsi hujus probandae media. Primo per exceptiones, neglectum legum, qui neglectus procedere non potuit quam ex passione, et ubilibet deduxi, Judaeos legalius cum Christo egisse. 2do. Ex factis et modo procedendi adversariorum, videlicet mediis omnibus mihi necessariis denegatis et paulo ante deductis adversariorum procedendi modis. |

426

Et quia observassem, allegata mea nunquam legi a judicibus, sed ab actore Malenich compilari omnes sententias, aut ultima replica, quid deliberandum habuerunt, allegative apponi, ideo sine metu violationis sedis liberius diffundere me potui. In exceptivis ergo ad vindemiae usque juristitium mansimus, nempe in quaestione judicatus, tum quaestionibus juris aliis atque actoratu. In quibus omnibus actor quas voluit sibi favorabiles compilavit sententias.

Dum ad merita ventum est, petii ego eadem ab actore doceri, cum neque ex fama aut rumore procederet. At per sententiam est pronunciatum, actorem probare non obligari, verum me ad objecta crimina, secus quod de iisdem convicar. Tum et hanc appellavi sententiam, at negata est appellatio. Ergo respondendum habebam. Et quidem, tametsi ut singillative respondeam jussus fuerim a Ressio qua judicii praeside, cum istud nihilominus non placuisset Malenichio, Ressius, uti ad pejerandum pronior quam orandum, negavit singullativam responsionem. Dumque jurare voluisset, stiti eundem, admirantibus omnibus, cum parum sit, singillatim vel conjuncte respondeatur. Visis ergo meis responsionibus, ne tempus supersit

-- 325 --

replicarum, Malenich octo decemque diebus allegata apud se detinuit, mihi vero ultra diem unum non concedebatur replicandi tempus, praecipue postquam, eorum modo procedendi coactus, ultra 200 epistolas scriptas ad me per canonicos ab anno 1748. et episcopi Braniug mortem (quas non exspectabant) produxissem, ex quibus tota contra me machinatio tantorumque canonicorum vita et mores, praecipue autem Georgii Reess et Georgii Delinich, patuerunt. Hae epistolae a potiori fuere actualis episcopi Thauszy, Stephani item Putz episcopi actu Belgradiensis, et Josephi Chiolnich actualis Bosnensis. Ad has uti exhorruere omnes, ita quia avunculus meus Adamus Ztepanich cantor edixisset, habere me productis longe graviores, prouti etiam in effectu binas a Putz scriptas et Wolffgangi olim Kukuljevich habuissem, in quibus episcoporum modo spurii et cum foeminis convictus significabantur mihi, fine eo, ut ab episcopatu consequendo amoverentur, quas tamen nec hac occasione nec unquam produxi vel earum usus fui scientia, ideo timore harum arctissimum mihi respondendi concedebatur tempus et ad duas vel tres horas extensum. Immo productas a me litteras quia authenticare noluissent et a me originalia postulassent, quae illico comburenda decreverant meque combustis originalibus accusare calumniae, eapropter, consilio hoc mihi detecto exsistente, ego per comitatus duos judlium authenticari petii producta. Quod cum noluissent et actor peteret videre originalia, ne conficta sint, rursus per judlium duos fuere eidem portata. Qui unum doluit, suas ternas produci. Cum autem retulissent originalia judlium et authenticassent ipsi copias, in judicio rejectas, quod saeculares nequeant authenticare ecelesiasticorum litteras, in arce conclusum fuit episcopi, ut curiam meam noctu invaderent et litteras omnes raperent et me praesente in aedibus comburerentur. Hoc consilium statim mihi ab amico est revelatum. Qui ut obviem, non solum praefatas canonicorum epistolas | 427 ad manus comitatus tradidi, verum ut hoc ipsis pateat taliterque ab involatione domus abstineant, eodem a prandiis die ipsos authentice admoneri curavi, ut, an authenticare velint, sese declarent, secus quod comitatui resignem eas omnesque litteras; et in effectu resignavi. Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo demonstrantibus, quia eas apud se habuere, cur eas assumere velint, interrogavit; et reponente judlium Stephano Cheh, securum esse velle comitatum neque dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse supremum comitem, ut nec mihi restituantur litterae, si easdem spirituale judicium comportare et authenticare recusaret, adeoque eas nec mihi se daturum, sed servaturum. Observabatur, quo ab admonitis pergant judlium, et dum visum fuisset, quod ad supremum comitem, et quod apud eum depositae sint litterae, (quia cancellista eos secutus est ad supremum comitem specie alicujus negotii), mihi domuique a violentia et involatione pax fuerat. Replicandi attamen adhuc magis arctatum tempus. Favorem hic expertus sum saecularium omnium, qui, observata tanta erga me compassione, suis mihi serviverunt ammanuensibus, ut septem octove scripserint, et dum fatigabatur unus, alter successit. Quod sicuti Deus eis retribuere

-- 326 --

dignetur, ita machinatores indignabantur ob favorem hunc, quia, nisi ad constitutam horam fuisset replica, per contumaciam ex non defendit me convicissent. Haecve eorum fuere vota. Ad quod impediendum, quamvis scriberem replicas continuo et praedicti ammanuenses nocte integra deseriberent, a saecularibus ipsis juvabar in replicarum acceleratione, praecipue autem a fratre meo Christophoro, domino Lukauszki et supremo comite domino Joanne Jursich. Sed antequam prosequar, de ipsis actionalibus meritis dixisse et notasse juvat.

Anno 1753. canonicus Balthasar Petkovich Bononiam Augusto mense pro illius collegii rectore submissus est. Quia vero is pro more capituli eo anno dicae hominum et capitularium subditorum, qui ad Zagrabiam sunt, incassator fuisset, quam, quae, superest ab interusuriis capitulo, a locatis regno capitalibus regni perceptori admanuat, et ego Petkovichii curator fuissem, supplere in hoc eum officio etiam debui illudque sum exsecutus. Anno 1754. cum alium incassatorem capitulum non substituisset Petkovichio neque nova fuisset regnotenus auctio, adeoque nec intra subditos subdivisio, onus hoc penes me | 428 remansit, et quidam pagorum judices deportaverant pecuniarum aliquid, quidam nihil. Interea eodem hoc anno 1754. ego ad conscriptionem regni ordinor, abiensque mense Julio admoneo capitulum, quis et deportatae ad me pecuniae curam habiturus sit et imposterum deportandae. Repositumque, ut decanus admoneret judices diligentiae in extorquendo et, si portaret quispiam, perciperet ad meum usque conscriptione reditum, quod tum calculo ducto piarum summarum capituli deponenda deponentur, residua vero pro more regni perceptori dabuntur. Hoc responso habito, ad conscriptionem discessi. Postquam vero supradescriptas cum domino Raffay habuissem discordias et is redux in conscriptores conscriptionemque excitasset commune odium, canonicus Gaszparich mihi in Rakovecz conscribenti scribit, ut relicto conscriptoris munio Zagrabiam veniam causa suprascriptae pecuniae. Respondi eidem, me sine aulae indultu haec facere non posse, consequenter vel pecunias, quae apud me sunt, acciperent, vel, quod perceptori numerandum est, numerarent, sicuti id fieri observavi saepe in Sisciensibus atque aliis, dum ad tempus non deponeretur pecunia; praeterea ignorarem, quid ab abitu meo ad decanum sit deportatum. Post haec accepi nullas. Gaszparieh nihilominus Busanium persolvit et, antequam ego e conscriptione redivissem, meas jam et Petkovichii, cujus curator fueram, subtraxit divisiones et has substituit. Cum redivissem, hoc ipsum mihi detegit, utve mihi has divisiones bonificem, monet, aperiens una, a decano nil fuisse incassatum; eapropter viderem, ut, quod restat, incassaretur.

Suborta dein fuit contra conscriptores conscriptionemque publica illa, fol. 238. descripta, persecutio, adeoque, nescio quo instigante, dominus Gaszparich voluit, ut non obstante eo, quod a subditis necdum sit comportata pecunia, ego eandem assignem. Me hoc negante et coram deputatis Goymerecz ac Szkerba restantias liquidante atque assistentiam postulante, nec auditus sum, at ut ego de incassatione videam, ex meis autem divisionibus praefectus summarum piarum totalitatem accipiat. Vidi, quid rei sit sub actuali conscriptionalis operis examine, et tolerare (aliunde occupatus labore dilucidandi conscriptionalis operis) debui sollicitusque esse, ne ad vota tantorum priver diurnis. Neque postea rei hujus vel mentio

-- 327 --

exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam supradescriptae subortae fuissent technae, die 16. Julii a canonico Paxi crimen peculatus mihi objici primo intellexi, hujusque me esse bano accusatum. Facta dein cum Gaszparich ibi in capitulo confrontatione, tametsi praepositus Chasmensis Petrichevich, palam passionem esse contra me, dixisset et abivisset, peculatus crimen, cujus me in aula accusaverant, non solum sustinuerunt, sed de eodem criminaliter primo loco me inactionarunt, et hoc rude objecerunt: quod nempe crimine peculatus se polluere non dubitant. In hujus autem probam miser Gaszparich, oblitus litterarum suarum mihique datarum quietantiarum, spe obtinendarum domuum, quas et obtinuit a morte canonici Magdich, false contrarieque recognovit Malenichio, immo, Deo sic volente, numerum, quem primo conformiter ad datas mihi quietantias in 735 fl. scripserat, primum abrasit, sic tamen, ut falsificatio nosceretur. |

429

Quare ultra ea, quae ego ex jure civili, canonico, municipali in defensam mei allegavi, ipsius Gaszparich litteras et mecum eatenus correspondentias et quietantias ipsas in originali exhibui. Quibus ejus falsitas atque infamia manifesta evasit, et praecipue rasura illa, quam adhibuit, hacve ratione contrariis falsisque ejus documentis convincendus erat et fuisset in metropolitano foro, nisi ego allegative expressissem, hanc me ei injuriam parcere et, ut accuratior sit, rogare. Feci autem hoc tum ex charitate Christiana, tum quod non solum capitulares sed cives ipsi post factum hoc, ita confusum observent, praecipue occasione novilunii, ut delirare videatur. Nolens ergo me scrupulis onerare, si post petitarn poenam miserabilior evaderet, allegative ei parcendum petii, motus et quadam erga eum gratitudine, quia consilia inimicorum meorum et praecipue episcopi iste mihi potissimum revelabat, et avunculi mei Adami Ztepanich precibus, qui tanta mihi praestitit beneficia, ut praedicto Gaszparich non nocerem.

Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se accersiri curat. Quem dum extreme decumbere et ipse observassem et ex medico didicissem, animae primum ejus accepi rationem et sacramentis ejus muniri procuravi. Tum, quam cuperet dispositionem, proposui. De hac nec audire voluit, praecipue si coram capitularibus esse deberet, qui ad iracundiam facile eum provocarent suis illusionibus, quod nullas congregasset et relinqueret facultates, aliunde exiguo erga se affectu. Praeterea subdubitabat, an solvendo alieno aeri futurus sit sufficiens. Quare totam suam substantiam mihi credidit rogavitque, ut expunctis debitis si quid superrestabit altariam pro suis antenatis, quorum nullus facturus esset memoriam, cum is claudat Radichiorum familiam, animae dein sororisque suae facerem mentionem. Ne autem eo mortuo assertivum hoc videatur, cum summa eum disposui difficultate, ut hoc ipsum coram Chasmensi fateretur capitulo, atque coram iis testamentum hoc ipsum conderet, quod fecit etiam, moriturque die statim altero. Ab ejus morte universum substantiae suae confectum est inventarium per canonicos Reess et Gaal qua exmissos capituli. Praesentatum a Chasmensibus ejus testamentum,

-- 328 --

substantia ejus tam a capitularibus quam et affinibus Goymerecz ad 200 fl. Rh. taxata. Quia autem ob ejus, quam in agone vidi, erga me defuncti confidentiam, ego neque minimum quidpiam pro me usurpassem, adeoque butyrum, candellas, legumina, sacharum, rosoglio, aquavittam, aliasque tales res, in copia majori apud defunctum compertas, et ex more capitulo ab exsecutoribus rapi consvetas, in pecuniam convertissem, praesentibus duobus capitularibus ac aliis e regno | 430 juris peritis liquidationem debitorum defuncti institui, postquam videlicet labore magno confusa ejusdem scripta in ordinem redegissem, observassemque, artifices de jam antea exsolutis formare praetensiones et debita. Maxima apothecarii civitatis, Christophori Baptistae vocati, fuit ratio, qui ad 900 plane fl. suae deberi apothecae praetendebat. Occasione ergo liquidationis quae probata compertaque sunt debita, statim exsolvebantur. Et apothecarius civitatis propriis corruit quietantiis, ut debitum duntaxat remaneret de fl. Rh. 300, quamvis et hos ei (praeter fl. 25) fuisse persolutos, satis, non tamen evidenter deducebatur. Is ergo, volentibus praecipue affinibus Goymerecz, pro universis praetensionibus suis transegit in judicio pro fl. Rh. 280, qui eidem etiam sunt persoluti. Pro altaria remansit vinea in Vrabche pro fl. 400. Affini ejus Petro Goymerecz, judlium comitatus, praeter argentum et quaedam monilia, res quasdam item mobiles, dati sunt parati in aere 400. Paulus autem Goymerecz, eotum parochus Bisztricensis, expost canonicus, 200 fl. praetendebat, tanquam defuncto mutuatos, probare autem non poterat, immo spanus defuncti, Nicolaus Tabor nomine, fassus est, 200 hos fl. per se fuisse Bisztriczam portatos, ob quam ejus fassionem ad probandum suum debitum est relegatus, magna indignatione et stomacho. Iste ad capitulum successive translatus atque apud Paxi hospitans ac cum Delinich conjunctus, animadvertens episcopi se possessurum gratias occasione vacantia praepositurae, dissipatam a me Radichianam substantiam effutire cepit, consequenter et hoc sine ullo examine aulae substratum est, et ego postea intuitu hujus criminis de residuis inactionatus. Quia autem probare crimen contra judicium supradescriptum, contra quietantias possibile non erat, ideo mediis supradescriptis, inductione videlicet persolutorum creditorum ad fatendum, se persolutos non esse, uti eis videbatur, fraude autem et indignitate prodeunte neque vel ullo pejerare volente, ut species sit in processu et apparentia, confinxerunt praefati Goymerecz canonici testimonium, quasi ego in Radichianis rationibus (quas nec dedi nec dari obligabar, dare tamen semper possum) in fl. Rh. 700 convictus fuissem. Superi norint, per quem, coram quo, ubi? Umbra haec attamen falsumque Goymereczii testimonium in processu mansere.

Tertium fuit crimen furti, ob non datas collegii Viennensis, cujus rector 1748. et 1749. fueram, rationes. Quod nihilominus falsum est, nam, Viennae adhuc exsistens, pro anno 1748. capitulo misi, hasque canonici Gaal et Petrichevich examinarunt; rediens et 1749. dedi. Quas examinandi tempus accipere nunquam voluerunt. Quia tamen et de hoc me acensassent atque inactionassent, mendacia quaerenda erant. Ergo anno hoc 1756., nescio qua fraude, canonicus Malenich atque die 2. Septembris induxit canonicum Nicolaum Terihay, quod is capituli nomine subscripserit schediasma quoddam, quasi definitivam sententiam sine quovis antea judicio, quod ego in rationibus collegii Viennensis in 3000 fl. convincar,

-- 329 --

hocve in probam in processum exhibet. Verum quia ex dato 2dae Septembris 1756. manifeste prodibat rei falsitas, neque ego unquam eatenus citatus fuissem aut audivissem sententiam, et aliunde res ratiocinaria furtum non esset, sub initium Octobris et post sententiam illam confictam difficultates primo mihi sunt | 431 exhibitae, canonici Schytaroczi et Paxi subscribentibus. Quae confusio! Sed factam intellexi ad salvandam fidei dignitatem capituli, et umbram faciendam propositarum tandem difficultatum.

Quartum crimen negligentiae in frequentando templo fuit. Quod ex mera invidia objecerunt. Quia anno 1754. in conscriptione legitime absens fueram, anno autem 1755. quibusdam vexabar doloribus capitis et continuo infirmus fueram, ut plane in apoplexiae specie incidissem. Quam rem medicorum testimoniis comprobavi, addens, eam talemque fuisse quorundam canonicorum erga me passionem, quod ad evitandum plebis scandalum et servandum erga templa hominum respectum debuissem etiam plane abstinuisse. Quod ex casibus, qui acciderunt, neque ab actore negati sunt, deduxi. Quintum (ante erectam actionem incognitum) objectum mihi est sollicitationis ad sodomiam crimen. Eram ego ex parochia Szellensi ad Siscium anno 1745. die 5. Novembris ad sublectoratum translatus, ex quo anno 1748. die 23. Januarii in canonicum sum resolutus, eodemque anno Augusto mense Viennam pro rectore collegii Croatici abii. Anno autem 1748. obiit episcopus Zagrabiensis Georgius Braniug, cujus episcopatum ambiebant ex capitulo plurimi, seseque mihi commendabant, et alter describebat alteram. Praepositus eotum major Adamum Chegetek vomit, et sua universa merita in eum transtulit. Regina nihilominus Maria Theresia motu proprio episcopum Transylvaniensem Franciscum Xaverium Klobusiczky ad vacantem Zagrabiensem episcopatum transtulit. Hoc Zagrabiae mihi attribuerunt et, me magis optavisse exterum quam domesticum, sunt mentiti, vel maxime autem illi, qui factionis fuere Adami Chegetek. Hinc quia jam Klobusiczky nominatus fuisset, ut ejus aucupentur gratias atque in poenam suo modo suae nominationis, me revocare volebant ex rectoratu illo. Quia vero rationem nullam habuissent, Georgius Delinich, qui ex parocho Kassinensi in sublectoratu mihi successerat, praetermissi canonici Adami Chegetek sororius, atque a pueris factiosus, pueros seminarii illius persequi incepit et adeo cruciare ac torquere, ut sibi contra me aliquid faterentur, quod eorum quidam plane e seminario profugissent, sint foris ad revisionem commorati; duos autem, Andream videlicet Jellachich et Emericum Radichevich postquam satis persecutus fuisset, tandem blanditiis eo pellexit, ut, postquam hi capitulo supplicassent pro sui dimissione, dicerent, non actualis sublectoris tyrannidem sed prioris, mei videlicet, seductionem causam eorum exitus esse, quod ipsum et coram Georgio Reess ac Nicolao Magdich Delinichii fautorum dixêre. Quae autem et qualis illa sit aut fuerit seductio, Delinich interpretatus est, ac, mediantibus praemissis blateronibus Reess ac Magdich, sollicitationem ad sodomiam divulgavit. Cum autem haec mihi Viennam perscripta fuissent ab ipsis canonicis omnia, et ego me contra calumniatores agere velle declarassem nec Vienna recessurum, quoadusque calumniae hae probentur, occasione vacantis episcopates enatae, rogare me coeperunt capitulares vel maxime autem lector Chiolnich et Reess, ne clerum prostituam. Hinc | 432 postquam fatus sublector Delinich

-- 330 --

observasset, me Vienna abire nolle, instantiam dedit ad capitulum petiitque motu proprio, se absolvi a calumnia, quia ille talia non divulgasset. At sua instantia uti Ressium feriebat, ita is contra eum mihi scripsit plurima, et in capitulo rejecta est ipsique datum capitulum et animadversio. Praefati vero juvenes anno 1748. et ad studia Viennam destinati erant et venire debuissent, sed Ressius ac Delinich metuentes, quod a me examinarentur et universa detegerent, eis metu meae crudelitatis persvaserunt, ne Viennam ascenderent. Remansêre itaque Zagrabiae. Postquam vero anno 1749. me in canonicum suum a latere episcopus Zagrabiensis Klobusiczky nominasset, Delinich metuens, canonicatu nunquam se consolandum, praefatos adolescentes iterum persequi incepit, ut Andreas Jellachich saecularem praelegerit vitam, alter vero, Emericus videlicet Radichevich, infirmare inceperit et 1750. mortuus sit. Jellachich, clerica deposita, loqui coepit et Ressii ac Delinichii maleversationes narrare. Quod animadvertens Delinich propria manu scripsit sub nomine Jellachichiano recognitionem, qua nil aliud exprimitur, quam quod illa, quae is coram Delinichio locutus fuisset, vera sint, neque metu Delinichii sit locutus. Quae vero sint illa, non exprimitur. Hanc syngrapham coramizari voluit a Marco Radovich, modo parocho in Szeszvete, tunc clavigero seminarii. Ex hoc ergo fundamento ac vigore hujus recognitionis generalis, interpretatione Delinichiana firmatae, attractus de praemisso sum crimine. In ejus etiam robur ab episcopo Bosnensi Chiolnich qua in anno 1748. lectore canonicus Paxi talem extorsit attestationem, quod coram eodem praefati juvenes fassi fuissent, nihil quidem mali unquam actum fuisse, sed me sollicitasse, tantum eosdem. Testimonio huic Chiolnichiano binas ejusdem ad me scriptas anno 1748. opposui epistolas, quibus ille oppositum tunc scripsit rogavitque, ne clerum prostituam, quia calumnia eotum adhuc prodivisset, et tot aliorum canonicorum litteras; Delinichiano autem commento praefati Jellachich coram auditoriali judicio examen, qui negavit, suam illam esse recognitionem, quam insuper falsam et manus Delinichii et datum reddunt. Datata enim est anno 1749. die 14. Septembris, quo tempore Jellachich alumnus non fuerat. Praeterea produxi vicarii generalis et judicii hujus praesidis epistolam scriptam a Georgio Reess ad fatum Andream Jellachich, postquam iste coram eodem delegate judicio fuisset protestatus et Delinichii malitiam detexisset, quibus eum adhortatur, ut veritatem non dicat, immo scrupulum conscientiae sibi non faciat, si false fuerit testatus dixeritque, protestationem illam suum opus non esse et a me confictam, quia quoad mendacium confiteri poterit, et semper gloriosius ei erit, si cum episcopo et secum senserit, quia episcopus laborabit pro ejus promotione et potens est eum obligandi, ego autem non possum. Rogatque eum, ut ad se compareat, quod illum sit instructurus, qualiter testabitur. Jurare autem non admittet, sicuti neque alios. Verum Jellachich non solum novam dedit protestationem, at hanc ipsam in originali Ressii epistolam ad me misit, quam ego ad processum produxi. Haec est totius rei hujus machina, praeter ea, quae ex legibus diffusius sunt allegata. |

433

Sextum crimen pasquilli seu famosi libelli est nude propositum, procedens nihilominus ex scripto illo, quod fol. 269. et sequentibus descripsi. Hoc cum nulla ratione probare valuissent et ego ursissem Althamium, ut scriptum illud submittat, publico ut constet, num famosus

-- 331 --

libellus sit, obtinuit mandatum episcopus aliquod, mihi ignotum, quia nunquam communicatum. Actor autem episcopi exhibuit ad processum mandatum, quo jubet ille, actorem probare nil debere, et quidquid a me fuerit allegatum in materia hujus criminis, ut cruciligatur. Quod etiam factum est, nam tametsi diffusius allegassem ac in fine eam adursissem legalitatem, ut adminus deponatur intuitu hujus meriti actio, aliud non obtinui quam crucifixionem et deliberationem eam, quod episcopus deponere non mandasset, at tantum allegata crucifigere. Haec erant actionalia contra me merita, petitum simpliciter criminale et sangvinis post degradationem.

Absolutis ergo fusis allegationibus, judices delegati, qui mutati jam ferme omnes fuerant, primo legere inceperunt allegata, obstupueruntque, et quae in iis continebantur et quas dictassent sententias, dum finalis ferenda erat, singulis horis et diebus aliarum fuere opinionum. Primo die simpliciter me absolvendum censuerunt, uno Malenich excepto, qui tametsi actor semper interfuit suaque eos garrulitate atque, uti voluit, rerum interpretatione distrahebat. Cumque metueret absolvendum me simpliciter, dixit, episcopi eam esse voluntatem, ne se coram orbe prostituat, quod fieret, si absolverer, praestareque, cum jam per mandatum transmitti debeat processus, ut in revisorio foro absolvar. Aulam ipsam sic esse persvasam, quod damnabor, quae in antecessum transmissionali providit mandato. Ressius in capite, tum et caeteri a prima recêssere illico opinione. Ergo cogitarent, jussi sunt, ad quid et qualiter condemnarer. Hoc audito, - quo ex motivo, ignorarem, - Jesuita Werntle a rectore suo inhibitus est, ne ultro judicaret, hinc et iste semet dehinc absentavit neque comparuit.

Post dies aliquot ea videbatur esse opinio, ut ab exemplo causae Spoliarichianae, per archiepiscopum Patachich olim judicatae in anno 1738., me purgarem canonice. Sed neque haec placuit Malenichio, quod purgatione facta periculum foret, ne eum ad poenam talionis evocem et novus iterum enascatur processus. Quod quia ex canonistis observassent, hanc etiam seposuerunt opinionem; aliquorum erat postea, ut, cum res tota ex episcopi rancore procederet, ad ei satisfaciendum per tempus aliquod quasi in aresto domus meae detinerer. Sed neque hoc placuit. Igitur arbitrio Malenichii et episcopi relicta est finalis sententia. Et quia ob festa Nativitatis domini et concludi non potuit, consensione mea factum est, ut libere sive ipsis natalitiis festis sive post illa statim feratur sententia. Ergo habito frequenti consilio, nil observatis consideratisque allegatis productisque meis, ob unam episcopi voluntatem Malenich compilavit sententiam, et haec | 434 die 29. Decembris anni hujus 1756. a prandiis fuit promulgata, videlicet quod, quamvis actionata delicta probata non sint neque talium reus sim, nihilominus quod beneficio canonicali priver proventusque canonicales mei quod penes eosdem remaneant. Et hanc sententiam, praesente fratre meo Christophoro, ex originali Malenichiano describebat canonicus Bisztriczey, et Malenich plura, cum describerentur, correxit. Disputatum postea de appellatione extra vel intra dominium est. Et haec una in mei favorem sub toto hoc processu fuit lata sententia, quod videlicet intra dominium appellationem mihi admiserint. Acta nihilominus processualia extradare mihi nunquam voluerunt, neque extradata sunt, sed episcopus ea describere curans per canonicum Bisztriczey submisit ad metropolitanum. An sincere descripseriut, noverit Deus, vel iis usi sunt

-- 332 --

fraudibus, prouti et in processu Fabianich et parochi Turina. Hoc autem certum est, quod diligentissime inquisiverint et a fratre meo percunctati sint, utrum allegata Malenichiana et processum totum descriptum habeat, qui ad salvandas eorum fraudes sicuti se habere dicebat, ita dum describeretur, admissus nuspiam est ad videndum. Quid post haec actum sit, subsequis daturus sum annis.

Mors Vaciensis episcopi Altham.

Obiit hoc anno episcopus Vaciensis comes Michael ab Altham, statimque episcopatus Vaciensis collatus erat domino Christophoro comiti a Migazzi, legato Suae Majestatis in Hispaniis. Quem Parisios aula submiserat, et postquam sub anni hujus fine redivisset, credebatur futurus minister gubernans instar cardinalium Galliae.

Cardinales a papa creati.

Hoc item anno papa Benedictus XIV. die 5. Aprilis sequentes ad cardinalatum erexit, videlicet: Nicolaum de Saulx de Tarannes, archiepiscopum de Rohan, in aetate annorum 67, Gallum; Albericum Archinto Mediolanensem, annorum 59, quem statim dixit vicecancellarium Romanae ecclesiae et secretarium papalium statuum ; Joannem Baptistam Rovero Pedemontanum, aetatis annorum 69, archiepiscopum Turinensem; Franciscum de Solis Floch de Cardona, Hispanum, et archiepiscopum Sivigalliae, aetatis 52 ; Josephum principem de Trauthson, aetatis annorum 53, archiepiscopum Viennae Austriae; Paulum d' Albert de Luynes, Gallum, et archiepiscopum di Sens; Stepanum Renatum Potier de Gesures, aetatis annorum 29, Gallum, episcopum Beauvais; Franciscum Conradum baronem de Rodt, aetatis annorum 51, episcopum Constantiensem. Et hos presbytheros cardinales. In diaconum vero cardinalem Franciscum Saldanha y Gama, Portugallum.

N.B. Ad annum eundem ex actis publicis.

Supplicatum bano, ut disgustum principis a regno avertat.

Interimalis urbarii exemplaria singulis pagis sub protonotariali sigillo extradantur. Vide pg. 355.

Stabilis urbarii projectum Suae Majestati submittitur. Vide pg. 357.

Comes Draskovich plagam, quam sui Sztenichnyakienses a Sislavicensibus ademptam quaerulabantur, jure mediante a vicebano Rauch quaerant, contra hunc vero, si ad homicidium in eadem plaga commissum concurrit commissione criminaliter procedatur. Vide supra 386. et alibi. |

435

Joannes Jursich resolutus supremus comes comitatus Zagrabiensis in sessionibus publicis etiam magnates, qui non sunt supremi comites, praecedat, extra sessiones publicas juxta senium consiliariatus. Art 15. Vide pag. 359. 362. 376.

Illata per subditos dominis terrestribus in tumultu damna amnistrantur, articulo 17., et hoc jubente aula, et hoc potissimum ob statutum illud conferentiale, fol. 337. relatum, et miserorum caedes ac depraedationes factas a quibusdam. Quod multis fuit iniquum, qui nempe damna passi sunt, neque praedabantur suos.

Supremis comitibus 400, vicebano 800, protonotario 400 ex cassa regia annue solvendi ordinantur, ut 362.

Projectum Suae Majestati de regulandis ad normam inferioris Sclavoniae comitatibus, ea ratione, ut descriptum pg. 386.

-- 333 --

Introitus 1753. (sic) faciebat 89.431.

Comes Carolus de batthyan banatum resignat, ut supra 362. et sequentibus.

Regnum propositionem suam in eundem transfert et baronem Stephanum Patachich ad valedicendum emerito bano mittit. Pag. 370.

Ablegati Viennam missi, ut pg. 375., quibus inter saetera commissum, ut resolvendum banum salutent. 2. Facultatem congregationem adeo diuturnam solvendi impetrent. 3. Usus praestationum colonicalium juxta ideas interimalis urbarii jam peragi, referant (in hoc sunt mentiti). 4. In negotio denunciationis Lukauszkianae informationem dent in favorem Rauch et Raffay.

Comes Franciscus de Nadasd in banum resolvitur. Eidem capitaneatus regni confertur et formula juramenti in antecessum cum statibus communicatur. Vide pg. 398. 416 et 417. et 364.

Populus Montis Claudii interimalem regulationem regiam acceptare recusat, immo suos deputatos mittit Viennam, in compedibus remissos. Vide pg. 341. 342. etc. Baro Stephanus Patachich jussu regio eo missus, vide pg. 372. et 373. etc.

Ladislaus Lukauszki omnia in servitii regii detrimentum et privatorum quorundam libidinem geri in regno, quare eatenus ordinata deputatio. Vide supra 340. et sequentibus.

Anna Maria Kristoffin, Joannis Ballog consors, jussu statuum cum brachio regni in integrum reposita. Vide supra 346. Et cum Joannes Hudoden regnum principi accusavisset, quod, se inaudito, res acta sit cum brachio, atque hoc actum unice ex praepotentia et sese vindicandi de Lukauszkio, Hudodenii avunculo, regnum eatenus et locumtenens gravem accepere reprehensionem, uxorem Hudodenianam ex carceribus dimittere debentes, cum positive mandato regio, ne dehinc unquam brachium sine principis scitu et mandato ordinare praesumant. Exaggeratum fuit regno, quomodo ipsi lamentari non desierunt, quod legitime citati ad commissionem non fuissent, cum nihilominus praerogativas nobilitares ipsi non curarent. Pluraque alia gravia valde. |

436

Statutum articulo 90., ut in causis violentialibus ad sensum communis legis currant expensae. Hactenus enim moris fuit, quod constituti in officiis esto in videntia convicti expensas litis non solverent, potentiores autem a nimus potentibus pro lubitu tales acciperent.

Adversus Joannem Szaich vicecomitem Crisiensem judicium delegatum pro processu infamiae delegatur. Vide supra 379. et sequentibus.

Lues animalium et variae contagiosae infirmitates in hoc regno et eodem anno misere grassabantur.

Commissio sanitatis.

Jussu regio commissio sanitatis etiam in hoc regno institui debuisset, tamen sic fuit constituta, sub praesidio Joannis Jursich, ut, dempta unica sessione, nec nomen ejus sit relictum, causâ salariorum defectus et irregulationis patriae ac praetensi respectus et adorationis aliquorum.

Comes Josephus Eszterhazy in tavernicum;

Joannes Naisich in vicebanum;

Petrus Skerlecz protonotarius constitutus in consiliarium publicati.

Josephus Felix Loob in advocatum pauperum eligitur.

-- 334 --

Testimoniales comitatus Syrmiensis super nobilitate Michaelis Cheh publicatae.

Item armales Pauli Takatcs, secretarii apud comitissam viduam Ladislai olim comitis Erdoedy natam Illyeshazy et sororem tavernici, praenotati.

Mathiae quoque Plovanich, ammannensis apud Jursich, inde in Rechicze comitis Draskovich officialis, tum secretarii apud locumtenentes banales comitem Ludovicum Erdoedy et comitem Adamum de Batthyan. |

438
Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.