Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Conjectura scriptoris de belli causa.

Gallia, universalis monarchiae cupida, postquam observasset, se crevisse potentia, litteratura, cultu, artibus, ac praecipue navali potentia, ut non jam navim unam collocare in mari valeat, at classes integras, nationum quoque aliarum affectum se habere cum videret, quod lingvam moresque Gallicos ubique vel imitarentur vel sequerentur, in ea se rerum intentionumque suarum felicitate consideravit, quod ad suarum idearum effectum impedimentum vix supersit aliud quam Anglia, protestantis religionis caput, quae cum sibi adhaerentibus maris mediterranei teneret imperium, hocve medio Europae servaret aequilibrium thesauris videlicet suis, quibus Europae succurreret principibus, dum in quapiam constituerentur necessitate, qui propterea adorare deberent Angliam, ac in publicis tractatibus ad ejus consistere beneplacitum. Nam si aerario eos non adjuvat, vel rerum et pecuniae defectu perire alios principes est necessum. Haec, qui in historiis provinciarum, ac praecipue Austriae versatus est, negaturus est neutiquam. Animadvertens ergo Gallia, potentiam totam principis in aerario esse, aerarii autem nervum aquas mariaque haberi, et per mutua commercia obtineri omnia, scilicet populorum affectum, notitias rerum, necessitates cujuslibet, perspicique omnia et omnibus consuli, id quod a Romanis, plurima cum Carthaginensibus bella gerentibus atque his superatis orbi imperantibus, confirmaretur, republica item Veneta, quae firmitatem hac arte obtinuit, Hollandia Angliaque ipsis,- immo mirere, lector, Moscoviam, quae post Petrum Alexievich aetatis hujus principem, quo gloriae potentiaeque evecta est ilia, quam Petrus docuit, navigatione, et, antea obscura et incognita, nunc clarissima et metuenda effecta est, - haec inquam animadvertens Gallia, a Ludovico XIII. suo rege summum in re navali posuit studium, illum ad eum, in quo nunc flore est, auxit, ut parem se jam Angliae intueretur.

Considerans quoque, Siciliae, Neapoli, Hispaniis, Parmae Piacentiaeque Borbonicum imperare sangvinem, Habsburghicam [35]

Note (foot) return to pagePisac ima Hausburghicam, jamačno pogreška pera. quoque in Carolo VI. defecisse domum, huicque in Austriacis ditionibus et provinciis successisse Lotharingicam, Borbonicae conjunctam, familiam, ac plane in Francisco I. ad imperii solium esse elevatam, opportunas veteribus suis ideis animadvertens circumstantias, tempus evertendi rivalis sui, Angliae videlicet, circumspexit. Ac proinde in Angliae si non excidium, adminus praesentibus in circumstantiis inferendam ei notabilem diminutionem, properandum existimavit, et quidem cultura crescentibus, necdum tamen maturis Moscovitis, quorum si exspectata fuisset maturitas, impedimento esse novo valuisset

-- 310 --

. Ad hos ergo sublimiores Galliae fines properandum erat, atque ob olim optatum Galliam inter Austriamque foedus, quod antea sive praejudicia sive ambitio detinebant, nunc autem post Lotharingicam successionem facile apparuit, primo loco | 409 cudendum, quod ob conjunctionem Borbonicae ac Lotharingicae domus apparere impossibile desiit. Mediaque ad hoc in limine apparuerant, Lotharingorum nempe ad Franciscum I. accessus, atque horum, neglectis Germanis, ad intima promotio ac usus.

Obstupuit orbis, dum, mortuo 1740. anno Carolo VI. imperatore, Galliam pro domo Bavarica tanta vidit fecisse, ac Carolum VII. ad clavum imperii collocasse, Carolo autem VII. vivis erepto, Maximilianum, ejus filium, deseruisse, et electo Francisco I., Lotharingiae olim duce, in una uxoris suae Mariae Theresiae, Hungariae Bohemiaeque reginae, potentia fixum, non solum ad speciem rem totam gessisse, at eundem pro imperatore illico agnovisse. At tum statim perspicacioribus apparuit, observavisse Galliam, rivali suo Habsburghico exstincto sangvine Gallicum successisse, et in instanti fere regiminum anteriorum systemata immutari observata.

Sane sub ipso Aquisgranensi anno 1748. tractatu plenipotentiario ministro Austriae comiti a Kaunitcz uti vehementer displicuit, totum pacis tractatum sic inter Galliam Angliamque conclusum fuisse, ut articuli duarum praemissarum potentiarum alleatis subscribendi duntaxat exhiberentur, et Austria tanquam Angliae confoederata leges accepisse videretur, Angliaque de rebus Austriae quasi suae vasallae disposuisse, ita praedictus comes a Kaunitcz sub eo adhuc tractatu in Angliam indignabundus apparuit. Qua in re videtur et aulam Viennensem persvasisse, quia

1mo. Mox fatus comes a Kaunitcz in Gallias pro legato profectus fuit, ubi modos Angliae didicit, quibus illa in sui favorem et emolumentum rebus Austriae usa est. Idemque tempore legationis suae incognite bis Viennam venerat, a reditu autem legationis suae, omnibus admirantibus, minister status et gubernii factus est, comite ab Ulfeltd, antecessore suo, ad aulae praefecturam translate, aliis quoque, antea res gubernii tractantibus Germanis, non solum immutatis omnibus, at ipsis plane prioribus Viennensibus dicasteriis et gubernandi ratione mutata et ad Galliae formam reducta. Sane consilium interioris Austriae mutatum, provinciarum item Carnioliae, Stiriae etc. exstinctum, novaque Viennae erecta sunt parlamentorum instar Galliae. Talesque his sunt dati et praepositi, qui affectu Galli essent, uti Habgwicz, comes Codeck uterque, Rudolphus videlicet ac Joannes, Porktenstein, archivii Austriae conservator, lllyricae nationis sive schismaticorum rebus praeses datus est, eodem tempore, quo comes Kaunitcz ministerium accepit. Dispositiones hae sagacioribus jam tunc foedus Galliam inter et Austriam loquebantur.

2do. Lingva Gallica, antea Viennae detestata, aulica sic effecta est, ut, sicuti Aquisgranensi tractatu, publica omnia hac lingva tractari debere superatum fuisset, | 410 ipsaque effecta ut symbolum in concilio, videlicet pro norma et tessera status publici, ita ab universis certatim condisceretur.

3tio. Ab Aquisgranensi tractatu illo res Austriae sic in fundamentalibus dirigi apparuerunt, ut Austriae ab Anglia recessus, si non brevi,

-- 311 --

aliquando saltem futurus observaretur. Quia ad subditorum Austriae culturam intendit aula tam tantarum academiarum erectione, quam metaphysicorum illorum studiorum, quae in universitatibus et scholis perprius a Jesuitis clamitabantur, proscriptione; tum artium mechanicarum et tantarum fabricarum panni, tellae, figulinae etc. promotione, ut tantam habeamus rerum, quas antea ab Anglis emimus, copiam, quod hanc et aliis provinciis dare valeamus; commerciorum promotione, et ad haec promovenda subditorum cultu; tum supradescripto cum Venetis tractatu, quo non solum fabricae publicae sachari et aquavitae Flumine erectae sunt, sed per Adriaticum Austriae subditis admissa navigatio, cum Algerinis intuitu hujus navigationis transactum, atque sub imperatoris occidentis vexillis libertas navigationis et commercii pactata, maximoque aulae Viennensis commodo ter ex Aethiopia plane naves Austriacae reversae sunt. Oeconomiae verbo summa in aula Viennensi effecta est ratio. Totaque aula ad Galliae normam composita, facilitate, comitate, dementia, dignitatum, honorum, officiorum larga distributione, ut, quod olim admirabatur officium, et character hodie, sicuti et in Gallia, obvius esset.

Observavit ista multaque alia, quae praetermittimus (quia ex instituto non scribentes), Anglia, observarunt Protestantes, videruntque, quo res colliment Austriae, media videlicet arripuisse Austriam habendi aerarii proprii, nulliusque necessitatis Protestantium ipsi in abundantissimis provinciis, sive ingenia sive naturam consideres, brevi futuram observarunt, praecipue postquam 1754., ingentibus tributis impositis, omnem ferme rerum exterarum inductionem sustulisset Austria; hinc considerarunt facile, Austriam evigilasse futuramque omnino aquilam, nisi in limine his conatibus obvietur. Si enim Protestantium futura nulla est aulae Viennensis necessitas, ipsaque in eam aerarii crescere permittatur potentiam, ut ex hujus respectu permittere nil cogatur Protestantibus et exteris, Protestantes perire, aliunde partium septemtrionalium homines, necessum est, quia ut vel vivant, gratia accedet vicinorum, neque illi, quid agatur, videre poterunt. Si Austriae subditi artes condiscant, domique seipsos panno aliisque provideant, non habebunt inquam Protestantes, quod Americae adferant? quod Asiae? nomenque horum sua sponte cessabit et obsequentes redigentur. Hinc credo ego enatam illam Protestantium lamentationem: bellum hoc bellum religionis esse, quod quidem illi nude asserunt, nec pro motivo apponunt aliud ac Galliae cum Austria foedus; reipsa tamen percipiunt et ex naturalibus mediis naturale videtur. Cum enim universae Protestantium res totaque | 411 eorum religio in commerciis et aerario sita sint et fundentur, hujusque necessitate, vigente Galliam inter et Austriam discordia, militum subditorumqne Austriacorum sangvine sit servata, si Austria ad eum semel emergat permittaturque gradum, ut Protestantium nulla Austriae sit necessitas, consequens est, Protestantium religionem, ut in medio humano sitam, sua ruituram sponte. Aeque ut altera est Protestantium lamentatio, (imperium nempe evertendum iri, machinarique ab Austria) actuale imperii immutandum systema, Protestantium videlicet electorum ac in imperio votorum subversionem. Hoc sane Protestantes perspicaciter metuere possunt dicereque jure, quod eos concernit, bellum hoc et religionis esse et status imperii eversivum.

-- 312 --

Catholici e contra principes jure negant, bellum hoc religionis dici posse, aut status imperii eversivum. Cum enim catholica fides in humanis non fundetur mediis, neque Protestantibus fuisset impositum Romanocatholicam amplecti fidem, nec de imperio lis est nec de religione, sed de aerario principum, de cultura subditorum, de commerciis; quae fidei non sunt, bellum religionis dici nequit. Si autem et ista ad promotionem fidei sunt et ex his augeatur orthodoxa religio, zelus modo regnantium catholicorum principum laudandus est. Atque in substantia bellum praesens totum res status est, ex qua, si cadat feliciter, periculum protestanti religioni omnino imminet.

Quod Protestantes sicuti animadverterunt, ita ad huic obviandum universa posuere ponuntve media. Borussiae rex unus nunc e Protestantibus est, quia vicinus Austriae, qui hanc divexando, ne aerario crescat, impedire potest extorquereque ab Austria liberum, uti antea, septemtrionalibus commercium. Hinc statim ab Aquisgranensi tractatu, ut observarant Protestantes, ab aula Viennensi rationem aerarii susceptam esse, rex Borussiae crescebat milite, ab Anglia nempe monitus. Foedus, ut illi vocant, neutralitatis coactum intra eosdem est, et Anglia Borusso ad belli exitum et in ejus subsidium quotannis librarum sterlingorum 670000 dependit. Et quisquis totius hujus belli rationem penetraverit, ac bene perpenderit, hanc nostram conjecturam damnare non poterit. Borusso nempe unicum scopum esse divexare Austriam, ne crescat aerario, impedire, ac tandem per futurum tractatum aequilibrare aulae Viennensis intentiones. Quis, obsecro, aliud cogitet, dum videmus Borussum occupata Saxonia (excepto suo capite et aula) Protestante, adeoque pro virium conservatione Protestantium | 412 amoto catholico electore, ne faveat Austriacis, ipsis religione et sangvine conjunctus, nil ultro facere, quam evertere magazzina Austriae, per Bohemiam excurrere, hanc Moraviamque miseram reddere, neque triennio jam vel cogitasse de servandis illis, quae occupasset, at duntaxat de pauperanda Austria. Sane in Hungariam facillime irrumpere potuisset et eandem magno servare damno, uti etiam quae in Bohemia et Moravia occupaverat. Sed his non curatis, unam ejus studium videtur esse divexare Austriam, atque ob rerum penuriam extorquere faventes commerciis Protestantium tractatus articulos. Necdum enim eas esse Austriae aerarii vires perspiciunt Protestantes, ut tot damnis reparandis sufficiat, Galliam ob bellum, quod cum Anglia gerit, succurrere Austriae non posse praevident; Moscovia in eo statu etiam non esset, prouti nec caeterae catholicorum provinciae et regna; hinc supponunt, vel ex hac ipsa Austriae divexatione eo cogendam, ut cogatur arbitrio se demum Protestantium subdere, atque ab his tractatus articulos accipere. Ilia quoque exercitus Borussici corpora, quae Imperialibus, Gallis et Moscovitis opposuit, eundem habere videntur scopum, divexationis scilicet et impediendi succursus in naturalibus Austriae et demum cognoscendae necessitatis Protestantium principum. Crediderimque ad finem facile et istud in gabinetto protestantis religionis asservari, ut in casum constantiae et felicitatis foederis catholicorum Silesiae ducatu et fors quibusdam ad Magdeburgum et Saxonicis, immo et ipsa Lusatia faventes commerciis et aerario Protestantium articulos mercentur, regi ut Borussiae ora remaneat maritima, et commerciis consulatur Protestantium, in quibus religio eorum situatur.

-- 313 --

Praeter hactenus descriptas observationes meas confirmantur istae et Imperialium agendi modo, qui clam favent succurruntque Borusso, haeretici praecipue omnes. Confirmantur neutralitate reliquorum tam catholicorum quam et haereticorum principum, et tali quidem neutralitate, quae admirationem meretur. Illud etiam servire videtur, quod anno sequenti 1757. mense Majo sachari aliarumque rerum Flumine fabricatores, protestantis alias religionis homines, non sine aulae Viennensis damno, cum ultra 200 milia parati aeris accepisse dicerentur, profugerint, hac ut ratione commerciis Protestantium faveant et aula Viennensis cogatur cum Protestantibus uniri, cum viderit, impossibilem esse suarum intentionum effectum.

Opinione et conjectura mea (aularum arcana ignorantis) haec totius hujus belli videtur esse ratio, atque ab hinc enatum esse, et quidem Europa minus exspectante, ne videlicet crescat aerarii Austriaci potentia. Hinc videtur peti admirabilis orbi Austriae ab Anglia recessus, hinc cum Gallia conjunctio; praeter videlicet conjunctionem sanguinis, quae in Francisco I. imperatore evenit cum Gallis, Austriam jungi cum Gallia opportuit causa commercii naviumque ⃒ 413 suarum per Mediterraneum proficiscendarum. Nam praeterquam quod Hispania Siciliaque ac Neapolis de Borbonico essent sangvine, Gallia in eum nauticae crevit statum, quod cum Anglia certare valeat; ut autem fortior sit et in sola navali expeditione se illa occupare valeat contra Angliam, bene prudenterque Gallia se conjunxit Austriae, ut nempe ista terrestribus copiis juvet Galliam, sicuti hactenus servivit Angliae ad ejus felicitatem et eam gloriam, quod Austriacis viribus aequilibrium Europae penes Angliam steterit. Sane quisquis accuratius haec perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri expeditioni se dedant, si rus suum et montes excolant, artes item promoveant, tributarios facile sibi reddent septemtrionales, et penes eos orbis stabit aequilibrium. Equidem Gallia Hispaniaque his pro suis rebus portatura est pecunias et auram, et sic istae ab illis et ilia ab istis fovere se poterunt.

Uti perspicacioribus systema hoc magnum apparuit, sic curiositatem attulit autoris resciendi. Quidam tribuebant Kaunitczio, quidam suprafato Brühlio, pars maxima Benedicto XIV. Romano pontifici. Iste e primo eruditorum orbis est fuitque numero, ipsis venerandus ob eruditionem haereticis. Sed, an tantus fuerit statista, multi dubitabant. Ego tamen existimo, ob ejus profundam theologicam doctrinam, facile eum animadvertisse, quod, sicuti Mahometi res in polygamia sive copia hominum situantur, sic et Protestantium in commerciis divitiisque, adeoque facile eum haec primo et ruditer objectasse, ut sic catholicos principes conciliaret et conjungeret. Quae dein in gabinettis aularum examinata suos progressus obtinuerunt. Quod ista credam, argumento est Benedicti XlV. in portubus papalibus provisio, procurata Austriacis per mare Adriaticum navigatio et cum Venetis eo mediatore accommodatio, supra 331. et sequentibus insinuata, augendi papalis aerarii summum, quod habuit, studium, quia nec nepotismum

-- 314 --

servavit, nec suos facultatibus auxit. Beneficia ecclesiastica diu vacare permisit et ad suam cameram proventus accepit. Cardinalatus ipsos diutissime tenuit. Hispaniae jus conferendorum beneficiorum vendidit, sua promovit vel maxime commercia et res, quae ad haec faciunt. Quia eo vivente aularum, et praecipue Austriae, qui Romae fuissent ministri, in aulas transferebantur alias, sic Migazzi |

414

Madritum, dein et in Gallias; sic Rosemberg in Portugalliam, Venetias, ac demum Madritum; sic Staremberg in Gallias. Quae res ipsa magnam suspicionem fundat, foedus hoc Romano projecto surrexisse aut saltem promotum esse. Immo mortuo Benedicto XIV. quia consensione Europae principum Carolus Rezzonico Venetus e Patavino episcopo in papam electus fuisset, fors rempublicam Venetam in his belli circumstantiis conservare sciturus, svadent omnia, Romanum projectum hanc conjunctionem esse potuisse. Interim quisquis autor primus est, videtur fundamentum religionis Protestantium tetigisse, ut bellum hoc bellum esse religionis ejularent et crederent et status imperii eversivum, majorique conatu ac olim sub Ferdinando II. ac III. agerent.

Hinc crederem ego universa, quae sequentibus notabuntur annis, profecta esse, videlicet Sveciae motus, in regem Galliae attentatum assassinium, item Portugalliae motus, Jesuitarum inde proscriptionem: haec enim omnia tanquam extrema ex quodam extremo remedio proficisci, necessum est, ut suis locis de his dicetur uberius.

Caeterum, opinione mea, sicuti magnum in se praemissum systema esset, sic opto, ne praemature in ejus effectum sit properatum. Credo ego, Austriae adhuc exspectandum fuisse, et vires aerarii sui per commerciorum promotionem post 20 primum aut 60 annos aspicere debuisse. Nunc enim in limine, rebus necdum constabilitis ac vix enatis, sustinendo Protestantium motui vix futura est sufficiens, faxitque Deus, ut resistere valeat, ac in ideis suis persistat, nec moveatur cessione Silesiae aut rebus aliis. Profecto uti sub Carolo VI., qui orientalem compagniam erexerat, vi tota Protestantes in ejus iverunt exterminium, sic nunc allaboraturi sunt magis, dum conjunctam vident Austriae Galliam. Metuoque, ne Turcam, attenuata per se Austria, demum excitent, quod eis facile, partim auro suo, partim persvasione periculi, quod eorundem accederet imperio, si constans futura est catholicorum conjunctio, accidere poterit. Quod si eveniret, Austriae maximum foret periculum et damnum. Quare videndum 1mo, crederem, ne ambitio principum aut confoederati cujuscunque ad monarchiam universalem tendat, quia hanc, uti vidimus ab orbe condito, Deus non sustinet, quia solius divinitatis est, neque ullus homo regendo orbi par est, et quoties aulam aliquam ad monarchiam universalem festinasse legimus, toties corruisse observamus. 2do. Ne tributis onerentur subditi. 3tio. Ut justitia administretur. 4to. Luxui ponantur habenae. 5to. Aequilibrium quoddam ipsos inter servetur subditos, fiatque provisio, ne ob defectum magistrorum peritorumque sua sponte corruat magnum hoc et salutare systema. Ministri eligantur tales, qui negotium hoc sic agant et promoveant, ut arbores hominesque excoli solent, qui perfecti non nascuntur illico, sed formantur per tempora et evadunt. Conjunctio major ferme servanda est cum Hispania, a Gallia non recedendum. Caute tractandi Venetae ac papa, cautissime autem Turca, ut rebus per annos aliquot maturatis tandem sese intueatur

-- 315 --

Austria, quae subditorum suorum exculto ingenio, reparatis hactenus neglectis positoque prudenti rebus suis modo, in tanta rerum abundantia eo pertingere poterit, ut penes ipsam |

415

Europae stet aequilibrium, legesque nunquam accipiat, sed assignet. Quod ei ut meo principi precor et voveo. A pluribus supersedeo, cum talia ad me non pertineant, neque ad tractanda similia natus videar.

Fuit de belli hujus causa ea quorundam opinio, quod imperator filium suum Josephum in Romanorum regem electum cupiverit. At causae hujus nec umbra apparuit. Proinde clamores minus penetrantium annotasse sufficiat.

Dices: praemissa conjectura mea ex nullo manifestorum eruitur. Verum primo, Austria nec poterat nec debebat ideas suas exprimere. Rex autem Borussiae satis exprimit, dum bellum religionis esse dicit, dum status actualis imperii eversivum, dum Silesitis suis negatum lamentatur commercium, dum Austriam ingratitudinis erga Angliam arguit. Illa autem, quae ministri Saxoniae Brühl est regis Borussiae accusatio, subsequens ad causam belli est et duntaxat ministeriorum aulariorum Europae praeoccupatio. Nam neque ex his omnes ad fundum veniunt, sed extrinsecis ducuntur, uti fuit facta a Brühl provinciarum intra principes subdivisio atque hujus in aulis repraesentatio. Et si pro veritate talismodi causa belli esset, ideas longe alias Borussus haberet, et quae occupaverat in Bohemia et Moravia Austriae loca, servare et defendere studuisset, neque totum suum in eo versaretur studium, ut Protestantes conservet, aerarii Austriaci vires enervet, Austriam cogat ad habendum ultro Protestantes pro aerario suo. Hinc dixisse fertur: a fame rerumque penuria belli hujus finem praestolandum esse. Videbisque, lector, ex tractatus pacis articulis secuturis, suprascriptam conjecturam nostram de belli hujus causa confirmandam iri.

Dices praeterea: si ea belli hujus causa esset, invadenda erat Borusso Hungaria eaque depopulanda, nam hujus casu enervaretur Austria et provisionis pateretur defectum. Respondeo: id non factum nec fieri, ob apparentiam et regum extremitates, praecipue cum christiani sint. 2do. Ob tot in Hungaria haereticos, qui clam favent Protestantibus. 3tio. Ob Poloniam, quae ut neutralis grano succurrere potest et succurrit Borusso, intuitu cujus credo pacem esse Hungariae eam, quod neque praesidia hujus milite provisa sint. Praeterea et ob impossibilitatem tenendi providendique tot in locis exercitus. Hinc nec Austria ex Hungaria Silesiae adjacente molestat Borussum.

Haec a me supra conjecturata causa belli hujus ex parte utraque licitum tutumque bellum facit. Principes christiani natura et jure gentium prospicere sibi suisque subditis obligantur, et praecipue dum per talia media vera et salvilica redemptis Christi sangvine proponi potest religio, horumque saluti consuli. Semperque; ex parte Austriae laudabilius et securius, si subditorum Austriae sangvine res orthodoxorum promoveantur, quam si uti hactenus haeterodoxorum stabiliantur. Protestantes quoque principes tum amore religionis suae, cum Dei effato oporteat haereses esse, tum ut suis subditis et regnis consulant, quae ex commerciis subsistunt vivuntque unice, et his eisdem ademptis perire eos necessum est, bellare posse videntur. Oremus, christiani, Deum, ut, quod fors praemature incepit bellum et ex hac circumstantia evenire posset infaustius, ipse per

-- 316 --

suam misericordiam atque pro tot tantarumque animarum filii sui sangvine redemptarum salute per eundem Christum dominum nostrum benedicere dignetur et victores efficere, ut videat posteritas detque Deo gratias, divina ope magis quam principum cura hostes superatos esse, nec catholicos servire haereticis pro haeresis stabilimento. |

416

Notandum 3tio: occurrit Sveciae motus. Mortuo Carolo XII., Sveciae rege, uti suppono notum lectori, regni illius subditi a monarchia semet absolvere cogitantes, liberum sibi esse hanc vel illam filiarum praeficere sustinuerunt, taliterque dum secundogenita leges ipsi a regno propositas acceptasset, subinde auctas, dum maritus ejus in regem declararetur, nomen tantummodo regis regi reliquerunt, caetera sibi servarunt. Monarchiam hanc restituere cupiens rex aut ejus assentatores turpem pararunt modum, et die 21. Junii anni hujus universos regni illius senatores proditorie exstingvi constituerunt. Sed ex quodam accidente cum effectum meditatio illa nocte sortiri nequivisset, et ad noctem sequentem dilata exstitisset, decurio quidam proditionis conscius rem senatoribus detegit. Qui subito capiunt reos suspectosque atque intra mensis spatium plectunt. Qui diffusius nosse cupit, Sveciae legat historiam. Factum hoc indignum et turpe quidam attribuebant Borussiae regi, verum cum injuria et sine fundamento, quia: 1mo rex Borussiae ad orbis totius notitiam tam vilium et abjectorum consiliorum capax non est. 2do. Svecia hoc vindicasset, aut ille sua manutenuisset consilia, quorum neutrum videre esset. 3tio. Rei haec prodidissent, quod nihilominus nec auditum est. Proinde prudentius existimatur, ab assentatoribus aulae modum talem fuisse propositum consequendae monarchiae.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.