Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Congregatio diuturna soluta. Dispositiones pro bano introducendo.

Provisione ergo vexilli, quod bano offerri tempore introductionis ejus solet, facta, postquam banus diem 24. Novembris pro sua introductione Varasdini peragenda significasset, et Zagrabiensis episcopus pro commissario regio introductionis ab aula nominatus exstitisset, mandatumque eatenus regium accepisset, die 5. Novembris, aula admittente, diuturna illa regni congregatio tandem dissoluta est, factaeque pro bano introducendo dispositiones, banderiales nempe cum suis vexillis, tam equestres quam et pedites, nobiles item unius sessionis ac alii sub ductu vicebani et vexillo regni. De confiniis autem banalibus disponere vel eos ad functionem hanc | 418 ordinare neglexerunt status, illi tamen comparuere, jussu locumtenentis qua generalis commendantis, qui hoc bano negare non poterat, cum ei qua locumtenenti anno 1753. hoc a confiniariis obsequium et majori quidem numero fuerit exhibitum.

Die 23. Novembris confluentibus Varasdinum omnibus in conferentia quasi, sub locumtenentis praesidio, locus tentorii pro salutando bano lectus est. Baro item Stephanus Patachich cum canonico Josepho Galliuff ac duobus e nobilitate aliis ablegati, qui in limitibus regni banum salutarent et exciperent, invitarentque ac ducerent ad commune tentorium, in quo a reliquis exspectabatur. Lecti item ad simile munus, qui episcopum tanquam commissarium regium introducerent. Vexilli banalis sub sacro tenendi data potestas Nicolao Bedekovich, vicecomiti comitatus Varasdinensis

-- 318 --

(quamvis vicebani hoc esset fuissetque), sceptri vero Joannni Busan, tabulae banalis assessori. Factae item dispositiones quoad tormentorum jaculationes, banderialistarum ordinem etc.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.