Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Agit contra Lukauszkium.)Praeterea inquisitionem collegit, qua volebat, duorum tantum silvanorum testimonio, quod dominus Lukauszki, anno superiore ad Montem Claudium exmissus et in pago Viderniak inquirens, populum concitasset, puncta quaedam contra officiales suppeditasset, taliterque domini Lukauszki facto omnes subsequae accusationes et quaerellae populi evenissent. Volebat autem, ut et dominus Thomas Schytaroczi, qua haeredum comitis olim Ludovici Erdoedy bonorum praefectus, in haec cum Raffajo conjungeretur, quo recusante, eundem judicialiter admoneri fecit, sed hoc protestante. Dominus quoque Samuel Orlyk, bonorum comitis Georgii Erdoedy praefectus, ob dolorem dentium sese a tota hac machinatione abstraxit, et cum dominus Raffay ad Popovacha abivisset, ille domum rediit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|