Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Oneratur actoris officio Lukauszki. Cancellarius factum regni reprobat.)
His auditis ad se Lukauszkiest reversus est et, dum legeretur in publico epistola, pacatus, fortis perstitit omnium admiratione, universaque semet sustinere asseruit et ad litteram probatura affirmavit. Mota tunc quaestio, quis actor esse debeat. Pars Raffajum esse oportere sustinuit, sed vicerunt illi, qui Lukauszkium esse debere dixerunt. Ergo actoratus imponitur Lukauszkio, designatur comes Petrus | 350Sermage pro judicii hujus praeside, adjunctis eidem domino Joanne Jursich, Nicolao Bedekovich etc. Sane factum hoc regni etiam coram me vituperavit cancellarius, quod videlicet ad processum rem hanc regnum inviaverit, cum studiose per se factum esse dixisset, ut mandato protectionali gaudeat Lukauszkius, per quod intelligere poterant, hominem non ultro exacerbandum dandamque illi majorem rerum scribendarum occasionem, ut fieri solet in processu. Ad regnum autem inviatam fuisse investigationem, ut salvaret utramque. Et potuisse regnum rescribere tantum principi, quod utrumque audivisset compertumque sit, in substantia utrumque errasse, ex re tamen jure utrumque commotum fuisse, Raffajum quidem, dum indignationem se principis incurrisse metuebat et hanc, qua fidelis subditus, enodari studebat; Lukauszkium autem, dum concitationis crimen attribui sibi credidit. Consequenter prodivisse, turbato utrumque scripsisse animo. In regno praepotentias alias non esse, quam quae majorum sunt erga minores. Et si quae forent tales, latere Suam Majestatem non possent. De servitii autem promovendi regii zelo quod haberet regnum Suae Majestatis
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.