Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Raffay accusat Lukauszkium locumtenenti.)
Dominus vero Raffay Zagrabiam appellens, sub decursu banalis tabulae, tam propria eloquentia, quam et sibi affectorum banalis tabulae assessorum, hanc illorum hominum contumaciam extollere apud locumtenentem non cessavit, sed et sive in dominum Ladislaum Lukauszki praeconcepto ex odio, sive evitanda comitum ab Erdoedy indignatione ob Montis Claudii homines, sive interessentia propria, recipiendae videlicet gratiae regiae, contumaces illos excusabat, culpam attribuens domino Lukauszki, per commissionem caesareo regiam posito gravaminum conscriptori, quod occasione adhuc illa is populum illum subinflammasset et concitasset, plurimaque accusationis puncta, quia olim fiscalis, suggessisset. Hinc postquam, semet satis rem hanc persvasisse locumtenenti, credidisset, spe protectionis quoque in avunculo suo domino Busan, protonotario Naisich, aliisque tabulae assessoribus, instantiam ad dominum comitem locumtenentem | 341(quam ego legissem et habuissem) exhibet. Qua
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.