Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Graviter resolutionem hanc tulit cancellarius, quod videlicet se neglecto ac per canales alios exiverit. Acerbius autem longe banus, qui promotione hac suas ac locumtenentis sui relationes seponi censuit, Lukauszkiumque vel hac sui promotione triumphavisse non sine sui despectu et censura existimavit. Hacve promotione additos esse pluribus animos, ut se neglecto per canales alios agerent, ac proinde palam bani autoritatem vulneratam esse illiusque, qui in aula et penes principem esset, laesam existimationem. Adeo res haec acerbe bano accidit, ut Vienna redeuntes retulerint, banum appraehensione infirmatum fuisse, et, dum a regina lecto affixus inviseretur, cum lacrimis lamentatum fuisse. Nescio quis, postquam Lukauszkius resolutus in assessorem tabulae judiciariae fuisset, reginae retulit, quod Lukauszki sub infamiae haereret sententia, quod cum comiti ab Altham objectum a Majestate esset, id impossibile esse asseruit, nam et in Sclavonia existens talia intellexisset, dum singulorum ferme mores sibi relati fuissent et Raffay infamiam hanc objicere ei non neglexisset. Qua re confirmavit reginam, omnia, quaecunque contra Lukauszkium dicerentur, |361 unam passionem esse. Accersito nihilominus ad se Krajachichio, quid haec infamia fuerit, informatur, jubetque staffetaliter et promotionem factam annunciari Lukauszkio et ut staffetaliter sententiam curiae regiae, qua absolutus fuerat, remitteret. Harum rerum facta exsecutione comes ab Altham reginae sententiam defert, rogatque videri, quae passio contra hunc miserum esset, quod absoluto et innocenti reperto re hac nocere vellent, quos passionatos non esse, officii dignitas exigeret, 2do. Et tunc,

-- 267 --

dum contra Lukauszki anno 1748. lata fuit in tabula banali sententia, id culpa Joannis Rauch, cujus causam egit, accidisse, atque ex respectu Josephi Raffay, qui procurator erat Czinderianus, sententiam illam a Joanne Busan Raffaji avunculo fuisse compilatam. Proinde praepotentias quorundam in regno illo confirmari. Regina his visis auditisque de persecutione Lukauszkii confirmata tam banum quam et aulae cancellarium gravius vehementiusque objurgat et examinandum imponit, quorum relationibus informationibusque sese credere debeant. Rumor ferebat, banum post deprecatam Majestatem dixisse, quod sibi imputari talia nequeant, quia cum in aula regia et obsequio principis esset, homines illos nosse nequiret, ut ab experientia loqui posset, et quid ac cui credendum sit, scire; se relationibus credere oportere ac ut hominem decipi posse, supplicare nihilominus Majestati, ut Lukauszkiana expeditio super collato illi assessoratu tabulae ad exitum usque litis suspenderetur. Regina tantum abest quod bani precibus detulerit, quin adstanti jubet cancellario, ut illico expeditionem collationis ad Lukauszkium promoveat, mandatumve ad tabulam, ut non obstante juristitio consedeat, juramentum Lukauszkii excipiat, vocem sessionemque eidem subito in tabula det et de peractis Majestati referat. Expeditum igitur ad tabulam regium mandatum est, inclusa Lukauszkii expeditione. Quod tabulae praeses Balthasar Magdalenich percipiens, eodem statim die, sive die 9. Julii anni hujus, me et dominum Antonium Bedekovich, qui Zagrabiae eramus, ad domum regnicolarem convocat, jussa leguntur regia Lukauszki vocatur ex civitatis praetorio, erat enim civitatis notarius, juramentum deponit sessionemque capit, ac in quaestione, quid respondendum principi, vocem habet.


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.