Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Indagatur causa resignationis.)

Quaeres, quae causa videatur esse hujus resignationis? Fateor, in toto hoc regno causam resignationis hujus existimari domini Ladislai Lukauszki promotionem, praecipue quia tot supradescriptis fuisset circumstantiis vallata, cor bani afficientibus.

Pace tamen communis praejudicii ad assentiendum moveri non possum, quia primo assessoratus judiciariae tabulae res tanta non est, ut eousque Batthyanium perducere potuisset, ut ex hujus appraehensione banatu se

-- 269 --

abdicet. Et quid Lukauszkium in officio juris tractandi metuere potuit? Numquid efficere impossibile illi erat, ut vel transferatur e regno plane ad quodpiam dicasteriale, uti sunt consilium locumtenentiale aut camera, munus, vel sufferre tantisper, ut pronuncietur reus et obtento assessoratu privetur, praecipue spondente illi Majestate, si reus compertus fuerit Lukauszkius, quod condignam habiturus sit satisfactionem banus? Praeterea in aulis principum degentes ad extremitates tales ex appraehensionibus devenire nec solent nec tutum est, immo tametsi quaepiam eis adversantia accidant, appraehensionem suam tegere sciunt, factaque principum et laudare et tolerare. Batthyanium autem quisquis noscit, his aulae legibus non carere fatebitur, sed nec adeo vindicativum esse, ut placari nequeat, et praecipue in interesse proprio, prouti banalis erat dignitas, quae ultra salarium solitum ex tot regiminibus banalibus, mondurae item procuratione, tot tantorumque numero officialium institutione ac vacantium officiorum distributione, permagnam ei annue inferebat utilitatem, uti ex ore colonelli olim sui Kleffeld habui persaepe, ac praeter utilitatem, honorem et obsequia maxima, dum latissimum habuit campum tot tantosque accomodandi. Quare his bene perpensis nec Lukauszkiana promotio nec Krajachichii motus et scripta (quamvis iste resignationem hanc opus suum et gloriam diceret) causa vera resignationis hujus esse potuerunt.

Verum opinione mea, siquidem comes Carolus Batthyanius, tanquam status et ministerii minister actualis, scivisset, bellum Borussicum prae foribus esse, jamque mense Junio reginam ministro Borussiae respondisse, quod rationem illi reddere non obligaretur pro collocato ad Moraviam uno, altero autem ad Bohemiam exercitu suo, subintelligeretque, ea ministrorum esse vota, ut cum archiduce Josepho in exercitum concedat, aut fors bellidux plane constituatur; hujusque belli fine properare festinareque aulam, status suos haereditarios componere, ne quidpiam belli eveniat tempore, atque hinc tam diuturnam Zagrabiae esse congregationem, ut universa per effectum | 364 commissionis tranquilla reddantur; videns eos omnes, quos ille fovebat antea, et in quibus tot suae laudes et apud principem priori bello merita comparata situabantur, non solum cecidisse, sed ab officiis plane amotos esse, immo totam regiminis Croatiae formam immutatum iri; animadvertens insuper sui fratruelis et locumtenentis juniorem aetatem, consequenter dubius, cujus illum consiliis credere debeat, praecipue cum res omnes per comitatus regendas Hungariae instar Majestatem velle animadverteret, supremi autem neoresoluti comites clientes cancellarii, sui non adeo amici essent, adeoque semet cum cancellario conjungendo gloriam, quam antea per banatum habuit, diminuere et exstinguere, occasione potissimum belli, valerent; quare, ne aut relicta aula in Croatiam tanquam ad banatum suum redeat, aut resignare postea debeat: prudens vir maluit se ab his periculis antea liberare et occasione oportuna, tempore videlicet belli, tot tantorumque suorum in mmisterialibus conferentiis laborum adeoque servitii regii, exorare Majestatem, ut resignationem suam talibus in circumstantiis acceptare dignaretur. Quod quia statim factum fuisset, credo altiora fuisse motiva quam Lukauszkianam promotionem. Haec enim si reginae fuisset proposita, indignationem Majestatis merebatur Batthyanius, subesse quoque fors poterat, quod Neuperghius, consilii bellici vicepraeses, imperator item ipse, comitem Franciscum

-- 270 --

Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur: 1mo. Unius Francisci generalis Nadasd per Batthyan facta pro banatu commendatio. Profecto nec aulae Hungaricae cancellarius nec familia Nadasdiana promeruere tantum apud mareschallum, ut neglecto fratruele suo, neglectis Palffiiis, Eszterhaziis, generalis Nadasd banatum habeat, et quidem is, quem 1748. nec locumtenentem suum habere voluit, at ei Ludovicum Erdoedium anteposuit. 2do. Subita ejusdem declaratio. 3tio. Responsum Batthyanii protonotario datum (dum iste diceret metui, ne comes ab Altham in banum resolvatur) securum se esse, non resolvendum. 4to. Generalis Nadasd ad castra regia non exmissio, quantumvis, ut publicis continebatur etiam novalibus, imperii status hunc pro subbelliduce imperialis exercitus proposuissent et orassent. 5to. Hujus totalis in Croatiam translatio, ut commando plane Budensi anno subsequo privaretur. Sed et ipsa Batthyanii ad status valedictoria epistola, quamvis pacem et unionem svadeat, quamvis ad arcana sua et aulae tegenda quosdam in regno fuisse discolos dicat, nullius facta mentione, resignationem banatus sui ex servitio regio factam fuisse narrat. Hinc non defuere, qui palam dicerent, Batthyanium se pro felicitate hujus patriae immolasse, dum, videns necessariam esse in regno bani praesentiam (prouti in ejus successore bano Nadasdio esset), se ipsum immolavit. Quae vera et genuina resignationis hujus sit causa, me saltem latet. Quam ego suspicor, et quae vulgo creditur, retuli: prudens et perspicax lector cui vult adhaereat, et si in genuinam | 365 causam offenderit, huc eam ad posteritatis notitiam referre dignetur.

Jam quid de banatu Caroli Batthyan sentiendum?

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.