Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Banatus Batthyaniani laudes.)
At pro veritate, si tot saeculorum banis non anteponendus, certum inter summos, qui unquam fuerunt, jure est collocandus. Equidem ut ejus characteres taceam, videlicet mareschalli, qui toti regio exercitui non solum in Bavaria priori bello (concordiam et pacem intra Austriam et Bavariam concludendo), sed et in Hollandia, summa Europae principum commendatione, praefuit; ministri, qui intimis statuum omnium consilio adesset; archiducum praefecti sive educatoris, ex quo omnium provinciarum spes et felicitas penderet: ut, inquam, haec omnia praeteream, quae banum hunc efferunt et caeteris anteponunt, ea, quae sub ejus banatu Sclavoniae acciderunt, consideremus, in quantum publicam felicitatem respiciunt. Primum est: illa nominis Croatarum per Europam divulgatio, quam priori bello, bano hoc duce, non solum apud proprium principem sed alios etiam reges a fidelitate, fortitudine, constantia Croatae obtinuerunt, sic provide dirigente hoc bano, ut populum conservârit, ditiorem fecerit et suo principi carum effecerit.
enim ante Batthyanii banatum a latronibus tutus erat? Dumeta, vepres ubique, metus ubique. Quo progredi sine comitiva tutum erat? Nunc progredimur securi et soli. Haec aliaque plurima si prudenter perspiciantur et ratio status consideretur felicitatisque publicae, immortalem reddunt banum Batthyan. Commendant vel maxime ejus vicebanum Joannem Rauch, qui sicuti unus ea, quae boni publici sunt, considerare scivit, sic etiam talia ursit, proposuit, sustentavit sui, ut fieri solet, ruina, quia concertandum illi erat cum talibus, qui vel haec non intellexerunt, vel privati potius quam publici rationem habuerunt. Praeterea quis ignorat, quam permolestum sit, praejudicia tollere hominum, in uno usu sese firmantium? Neque rem optimam illico, sed tempore poni, cognosci. Nec illico nascimur viri nec docti. Quin ipsa Christi fides suo tempore firmata est. Primi ejus institutores martyrio omnes affecti sunt.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.