Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Joannis Rauch laudes.)
Erat una solaque bani hujus infelicitas, quod plures Rauch non habuerit. Si enim vel 20 habuisset, res Croatiae non solum elevasset, sed plane etulisset. Erat in homine isto zelus, et verum quidem publici, neque regno et jurisdictioni autoritative publicae praejudicari vel minimum permisit, ob quod cum clero persaepe in contentiones venit, uti erat praetensio ablegationis per episcopum e clero denominanda, exemptio ab oneribus publicis et tamen beneficiorum publicorum Dubiczae participatio, etc. etc. Erat honoris bani sui studiosissimus, ut, omissis aliis, est officii resignatio. Interessentia innodatus non erat, ut miraculi instar sit, tot inter accusationis capita, tot inter contra eundem lamenta, interessentiae notam objectam illi non fuisse, excepto uno domino Szaich, qui exposuit, ideo jurisdictionem comitatus in Szamoboriensibus ab illo defendi, ut a decretis illorum aquireret, quod vel auditum evanescit. Aliis autem omnibus, uti Naisichio, Raffajo, Busanio interessentia probata est et ob hanc loqui non audebant erantque varii. Et quia vitio innodatus non erat, neque tales novit facile, hinc plurimos vitare debuisset, quos fovebat, quia Judas Iscariothes sub osculi specie ex interessentia propria Christum vendidit. Dices: Rauch igitur non peccavit, dum modum regulandorum confiniorum bano perscripsit? dum conscriptionem ursit et defendit? dum cleri subditos contribuere debere sustinuit? dum Dubiczam confiniis applicari voluit? dum pro servando in banatu Croatiae bano Batthyan 1748. ad augustam aulam oratores procuravit? Respondeo: si consideretur felicitas publica et postponantur privata publico, laudem merebatur ab omnibus et pro patre haberi patriae. Praestabat in confiniis justitia, praedociniorum excidium, pecuniae per confinia in regnum introductio, patriae juventutis
cultus et accomodatio quibuscunque privatis utilitatibus et hominum aliquod divitiis. - Dices: Sed hac ratione regni esse confinia desierunt. Respondeo:
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.