Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Patachich Stephanus resolutus ad Montem Claudium commissarius.)Stephanus autem Patachich, ut erat perspicax, animadvertens, | 372
comitem Franciscum Nadasd in banum resolvendum, favores omnes aucupabatur cancellarii, spe ea, ut hoc in castra abeunte locumtenens esse valeat. Hinc etiam negotium hominum Montis Claudii a se feliciter terminandum credidit, estque pollicitus. Quare etiam commissarii titulo ad eos fuit destinatus, hacve ratione post unius mensis Viennae moram redire festinavit. Comes autem Draskovich ad castra regia proficiscendi ordinibus est consolatus.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|