Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Decisio quoad praecedentiam supremi comitis.)
Sub cujus defluxu cum post promotionem domini Joannis Jursich ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis, eo nil promovente sed fors novo vicebano instigante, exorta fuisset quaestio, an pro futuro vicebanus supremum comitem, vel iste illum in publicis sessionibus praecedere debeat, cum vicebanus caput nobilitatis haberetur et magnates pro supremo comite essent, ut post eos primum locum is habeat, Busan cum sibi Supra inserta fol. 355. regulatione neque nobiles neque coloni, praecipue autem dominiorum officiales contentari videbantur. Consolabatur tamen singulos, quod effectum regulatio ista non videbit, sufficiatque aulae, tulisse legem, nec respicere, an servetur. Quod in effectu videmus etiam. Proinde murmura partium, quae contra illam erant, non recensemus.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.