Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Sub cujus defluxu cum post promotionem domini Joannis Jursich ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis, eo nil promovente sed fors novo vicebano instigante, exorta fuisset quaestio, an pro futuro vicebanus supremum comitem, vel iste illum in publicis sessionibus praecedere debeat, cum vicebanus caput nobilitatis haberetur et magnates pro supremo comite essent, ut post eos primum locum is habeat, Busan cum sibi adhaerentibus vicebani partes tenerent, quaestio ad cancellariam pro resolutione submissa est. Submissaque inde resolutio, supremos comites in sessionibus publicis eos quoque magnates praecedere debere, qui officium supremi comitis non haberent, cum supremis autem comitibus juxta resolutionis regiae seriem. Inexspectata erat tam magnatibus quam et vicebano haec resolutio. Jursich autem gratulabatur, quod se absente tam resolutio, quam et intra status quaestio sit enata, quia ille ipse, ne magnates offendat, ante eos, qui etiam supremi non sunt comites, praecedentiam deprecatus fuisset. In eadem quoque resolutione continebatur, quod vicebanum nedum in sessionibus publicis sed et alias praecederet, magnates autem extra publicas functiones nobilis supremus comes sequeretur.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|