Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Falsificatio armalium litterarum. Suspecti vehementer qui?)

Sed et 3tio, praemissarum regni hujus conturbationum tempore, quo singuli singulorum acta factave describebant, erupit falsificatio litterarumque armalium a quibusdam attentata confectio. Regulatis banalibus confiniis ne fundus aliquis vacuus relinquatur, dispositione regni, rege approbante, in armalistas indagatum. Quoad episcopales homines, episcopi officiales, uti vicarius temporaneus, comes curialis, fiscalis item, episcopalium quoque bonorum praefectus, procedebant, fiscali negotium dirigente, inquisitiones colligente et, quibus volebat, favente; quoad caeteros autem comitatus officiales sub ipsius supremi comitis, Joannis eotum Rauch, dum esse potuit, praesidio. Plurimi praecipue episcopalium approbabantur et super edocto nobilitatis privilegio regni iis expediti sunt articuli, atque a contribuendo absoluti. In hoc autem tam salutari et publicum attingente opere non defuit quorundam malevolentia, qui visis examinatisque documentis privatorum, ex quibus genealogiam deducere valuerunt ad primum usque impetratorem, Rudolphinas quasdam armales, ut vocamus, litteras transumebant, atque ex iis petentibus et instigatis opera sua confectas armales distribuebant. Ad nequitiae hujus opus influxere plurimi. Inventor autem quis fuerit, non constat. Vehementissima suspicio in episcopales erat, praecipue autem in comitem episcopi curialem Joannem Busan et episcopi fiscalem Ladislaum Lukauszki. Et quidem fundamento vix carens. Nam: 1mo, hi erant, quibus episcopus extractum protocollorum regni, olim ab Alexandro Patachich confectum et post ejus in consiliariatu cancellariae Hungaricae anno 1747. Viennae mortem ibidem remansum, atque a se opera cancelistae Ladislai Bisztriczey obtentum, describendum tradiderat, et qui eum in effectu descripserant. Ex quo intuebantur, quo anno et die, quove in loco, regni sub Rudolpho actae sunt congregationes, sub cujus item praesidio et quo calamum dirigente, ob talium armalium promulgationem. Quae res accurate cum protocollo regni, saeculum superante, concordabat, et quemadmodum fidem maximam confictis armalibus suppeditabat, sic et argumento erat suspicioni illi, quod armalium mercatura a simplicibus rudibusque hominibus erumpere non potuit. 2do. Ex praetensorum reorum fassionibus insinuationibusque, et praecipue armales aere majori ementium. 3tio. Ex praefatorum duorum, in ipsa

-- 287 --

discordia, cointelligentia. Nam, ut supra notatum, Lukauszki in illa cum Josepho Raffay dissensione nominetenus Busanium praepotentiae arguit, in deductionibus attamen suis modestissime se erga Busanium habuit et iste vicissim contra Lukauszkium. 4to. Ex utriusque horum facto. Nam ferveret licet Raffajus contra Lukauszkium nihilque exaggerationum neglecturus videretur, habito non solum rumore publico eatenus contra Lukauszkium, sed et cujusdam ideo incarcerati Sunecz exstante depositione aliorumque de auditu testium fassionibus coram vicecomite Georgio Petkovich depositis, hoc attamen contra Ladislaum Lukauszki nec objecit nec ursit; ac vicissim Lukauszkius contra Busanium haec nunquam exaggeravit, cum nihilominus paribus, uti et Lukauszki, subjectus fuisset crisibus. Hinc a perspicatioribus creditum, Busanium persvasisse Raffajo, ut praescinderet, dominumque Raffay ex respectu avunculi rem neglexisse; Lukauszkium | 384 e converso apud neoelectum supremum comitem Joannem Jursich, qui, zelum justitiae suae administrandae testatum iri cupiens, in has res indagare inceperat et quosdam comprehendi et carcerari fecit, non sine consternatione, alteratione utriusque prioris, immo Lukauszkii erga comitem supremum Jursich indignatione minisque, quod proditurus probaturusque esset, illum totius supradescriptae intra regnicolares confusionis motorem exstitisse. Quibus aut aliis rebus factum observatumque, et Jursichium tepescere. 5to. Quia uterque demonstrasset publico, quantum tempore examinis armalium facultatibus crevisset, nam praeter capitales summas ex censu apud alios elocatas (et) expuncta sua priora debita passiva Lukauszki e fundamentis nobilem in civitate erexit domum, Busanius quoque suam altero tantum ampliavit extenditque, capitalia auxit crevitque facultatibus. Haec praecipua fuere suspicionum contra praedictos argumenta.

Caeterum pictor quidam, nomine Ignatius, in parte capitulari habitans, insignium erat depictor, scriba item. Quidam vero Jurjevich, ex Jamnicza nobilis, ac antea apud Joannem Rauch ammanuensis, in hoc influxit negotium, (ob quod, ruente contra Rauchium coelo, non deerant, qui facti hujus vellent complicem, at non sine injuria, uti eventu is est testatus), etiam disseminando, apud se tantorum esse litteras et documenta. Quidam vero Sunecz, item Lukinich, necnon praepositi majoris venator, obequitatores fuere per domus ditiorum et potentiorum praedialium, libertinorum ac rusticorum, qui suis modis insinuarent, eccur contribuerent, cum ipsi veri indubitatique forent nobiles, ac de talium armalibus rescire hi instigatores vellent. Postquam ad has accipiendas resolvebantur incauti, necessum fuit ad Jurjevichium accedere, habita penes se litteralia documenta (ad genealogiam videlicet comprobandam) exhibere praetextu eo, ut videat, num revera ad eos aquirendae armales pertineant; pactare demum juxta petentis facultates certisque terminis pactatam deponere pecuniam, occasione autem traditionis armalium totum exsolvere. Erat ingens ditiorum rusticorum et ignobilium cura de hoc sibi procurando thesauro. Vendebant animalia, tenuta sua inscribebant aliis, mutuoque ubivis conquerebant pecuniam. Accidit, ut quidam ad fratrem meum Ignatium, parochum Kravarszkensem, mutuas orantes ecclesiae illius pecuniae adessent. Iste, cum mutui necessitatem rogaret, innocenter ab iisdem intelligit omnia, eosdemque dehortatur a mutuo, quod is Jurjevichium nosceret, neque tale illi esse posse tabullarium diceret, ast fraudem dolumque metueret. Hinc persvasit

-- 288 --

petentibus, vicecomitem Mathiam, tum adhuc viventem, Messich accederent ac ab eodem mutuum peterent, aut saltem ad fratrem meum litteras, quod fine obtinendorum per Jurjevich armalium tute eis ecclesiae suae pecuniam valeat elocare. Abivere ergo ad vicecomitem Messich, cui pari sinceritate aperiunt omnia. At is nec pecunias suas se dare posse, respondit, neque parocho Kravarszkensi scribere, quoadusque cum regni vicebano Joanne Rauch non colloqueretur, ipsos interea praestolari posse. Messich ergo ex incumbente sibi officio rem pandit vicebano, vicebanus in congregatione regni statibus, exhibetque interea procuratas et examinatas cujusdam Szarecz armales, quae vel ex cera, insignia imperatoris sive sigillum exhibente, admodum recenti, pictura item, falsitatem sui testabantur. At tacentibus reliquis, res quasi in dissimulationem abiit. Neque eatenus quidquam est constitutum. Ex quo et protonotarium Naisich suspectum volebant aliqui, -385 re hac per vicebanum Rauch in congregatione regni proposita adeoque vulgata, eo majore effecta, quod quidam in vico Latinorum habitans Mathias Rosankovich, in cujus videlicet domo armales hae conficiebantur, repentina morte sublatus fuisset, adeo ut semet veneno sustulisse et necasse crederetur. Apud hunc reperta est cista armalium litterarum, quarundam confectarum, aliarum confici incoatarum; repertum sigillum regium, cera, aliaque hunc in finem necessaria. Quae ejusdem exsecutor, parochus nempe vici Latinorum Josephus Vitnich, ad episcopium detulit, ubi res hae supprimebantur quidem, sed in fine factae sunt publicae, complicibus ultro citroque dispersis. Ignatius enim pictor accepta pecunia Venetias profugisse dicebatur. Sunecz latitabat apud parochum sanctae Clarae. Jurjevich loca mutabat. Lukinich autem a domino Busan Quinque Ecclesias fuit expeditus, ac medio cujusdam Franciscani a Busanio accipiebat, quibus visit, pecunias. Cum ego 1755. in negotiis meis Viennam fuissem profectus, in Ginsiensi diversorio pernoctare debui. Noctis medio resciens pro me advocatus quidem Lukinich cognomine, alias ex Soproniensi comitatu, cujus parens aetatis jam decrepitae in Hungariam concessisset, rogat per omnia, quid eum facere debere existimarem in causa latitantis Quinque Ecclesiis cognati sui Ladislai Lukinich, eo a domino Busan exmissi ibidemque succursu ejus viventis. Narrat mihi armalium confictorum historiam, prouti aufugiens Ladislaus eam sibi retulisset, binas exhibet Busanii litteras, quas ad Ladislaum scripserat, misereri advocatus postulans senecionis parentis sui, qui copiosas ideo funderet lacrimas, ne quae nobilibus Lukinich nota hinc eveniat. Postquam diutius his in rebus collocuti fuissemus, mea haec erat opinio: daret minarum plenas advocatus ad Busanium litteras, quodve cognatum Ladislaum Viennam ducturus sit, ut, quam turpi facto suo demeruit principis gratiam, eam sincera confessione remereretur; Busanium aliunde episcopi curialem comitem sic procuraturum, ut Ladislaus suus integer redeat, et praedio, quod remotius est, sine amissionis metu potiatur. An scripserit Busanio advocatus, me latet. Innegabile autem est, Ladislaum Lukinich redivisse, ac in pace suis perfrui, et ad divitias armalium litterarum mercatu pervenisse. Praemissa cum ad aulam plane, nescio qua via, devenissent jussusque fuisset comes locumtenens, ut in confectas armales illas litteras investigaret reperiendasque Viennam submitteret, tandem quod, tot annis antea non

-- 289 --

obstante emeriti vicebani Joannis Rauch repetitis eatenus in regno admonitionibus et provisionis alicujus precibus, anno hoc 1756. vicecomiti Georgio Petkovich commissum est, ut vocaret singulos, qui prioribus annis pro nobilibus improtocollati articulariter sunt, et suspectas talium armales locumtenenti traderet, comparebant ad vicecomitem multi, plurimorumque arrestatae sunt armales litterae, qui de fraude illos decipientium lamentantes prodidere plurima, summasque, quas pro armalibus erogavere, dicebant repetebantque. Vicecomes has privata ex curiositate adnotans, notabiles esse multorumque milium, mihi dixit.

386

Interea novis creatis supremis comitibus, Jursichio zelum eatenus exhibente, incarcerantur tam praedictus Sunecz quam et Jurjevich ac venator ille praepositi. Qui in benevolis suis examinibus nil fassi sunt, ac seductos semet fuisse a profugo pictore Ignatio, totam culpam in eum derivando. Busanius frequentius accedebat visitabatque hos reos, victum iis etiam suppeditando. Hoc nihilominus anno in carceribus remansere. Barbitonsor quidam capitularis Antonius, jussu supremi comitis Jursich, examinatus quoque a vicecomite Petkovich de quibusdam, coram se apud parochum sanctae Clarae trans Savum a Sunecz prolatis dictisque, est. At hujus fassio, tanquam de auditu, suppressa exstitit. Finem hujus sequenti anno notabimus. Vide fol. 447.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.