Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Next paragraph

Sed et 3tio, praemissarum regni hujus conturbationum tempore, quo singuli singulorum acta factave describebant, erupit falsificatio litterarumque armalium a quibusdam attentata confectio. Regulatis banalibus confiniis ne fundus aliquis vacuus relinquatur, dispositione regni, rege approbante, in armalistas indagatum. Quoad episcopales homines, episcopi officiales, uti vicarius temporaneus, comes curialis, fiscalis item, episcopalium quoque bonorum praefectus, procedebant, fiscali negotium dirigente, inquisitiones colligente et, quibus volebat, favente; quoad caeteros autem comitatus officiales sub ipsius supremi comitis, Joannis eotum Rauch, dum esse potuit, praesidio. Plurimi praecipue episcopalium approbabantur et super edocto nobilitatis privilegio regni iis expediti sunt articuli, atque a contribuendo absoluti. In hoc autem tam salutari et publicum attingente opere non defuit quorundam malevolentia, qui visis examinatisque documentis privatorum, ex quibus genealogiam deducere valuerunt ad primum usque impetratorem, Rudolphinas quasdam armales, ut vocamus, litteras transumebant, atque ex iis petentibus et instigatis opera sua confectas armales distribuebant. Ad nequitiae hujus opus influxere plurimi. Inventor autem quis fuerit, non constat. Vehementissima suspicio in episcopales erat, praecipue autem in comitem episcopi curialem Joannem Busan et episcopi fiscalem Ladislaum Lukauszki. Et quidem fundamento vix carens. Nam: 1mo, hi erant, quibus episcopus extractum protocollorum regni, olim ab Alexandro Patachich confectum et post ejus in consiliariatu cancellariae Hungaricae anno 1747. Viennae mortem ibidem remansum, atque a se opera cancelistae Ladislai Bisztriczey obtentum, describendum tradiderat, et qui eum in effectu descripserant. Ex quo intuebantur, quo anno et die, quove in loco, regni sub Rudolpho actae sunt congregationes, sub cujus item praesidio et quo calamum dirigente, ob talium armalium promulgationem. Quae res accurate cum protocollo regni, saeculum superante, concordabat, et quemadmodum fidem maximam confictis armalibus suppeditabat, sic et argumento erat suspicioni illi, quod armalium mercatura a simplicibus rudibusque hominibus erumpere non potuit. 2do. Ex praetensorum reorum fassionibus insinuationibusque, et praecipue armales aere majori ementium. 3tio. Ex praefatorum duorum, in ipsa

-- 287 --

discordia, cointelligentia. Nam, ut supra notatum, Lukauszki in illa cum Josepho Raffay dissensione nominetenus Busanium praepotentiae arguit, in deductionibus attamen suis modestissime se erga Busanium habuit et iste vicissim contra Lukauszkium. 4to. Ex utriusque horum facto. Nam ferveret licet Raffajus contra Lukauszkium nihilque exaggerationum neglecturus videretur, habito non solum rumore publico eatenus contra Lukauszkium, sed et cujusdam ideo incarcerati Sunecz exstante depositione aliorumque de auditu testium fassionibus coram vicecomite Georgio Petkovich depositis, hoc attamen contra Ladislaum Lukauszki nec objecit nec ursit; ac vicissim Lukauszkius contra Busanium haec nunquam exaggeravit, cum nihilominus paribus, uti et Lukauszki, subjectus fuisset crisibus. Hinc a perspicatioribus creditum, Busanium persvasisse Raffajo, ut praescinderet, dominumque Raffay ex respectu avunculi rem neglexisse; Lukauszkium | 384 e converso apud neoelectum supremum comitem Joannem Jursich, qui, zelum justitiae suae administrandae testatum iri cupiens, in has res indagare inceperat et quosdam comprehendi et carcerari fecit, non sine consternatione, alteratione utriusque prioris, immo Lukauszkii erga comitem supremum Jursich indignatione minisque, quod proditurus probaturusque esset, illum totius supradescriptae intra regnicolares confusionis motorem exstitisse. Quibus aut aliis rebus factum observatumque, et Jursichium tepescere. 5to. Quia uterque demonstrasset publico, quantum tempore examinis armalium facultatibus crevisset, nam praeter capitales summas ex censu apud alios elocatas (et) expuncta sua priora debita passiva Lukauszki e fundamentis nobilem in civitate erexit domum, Busanius quoque suam altero tantum ampliavit extenditque, capitalia auxit crevitque facultatibus. Haec praecipua fuere suspicionum contra praedictos argumenta.

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.