Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Benedictus Krajachich agit pro reponendis in integrum comitatibus.)

Benedictus igitur Krajachich, medio etiam domini Codeck qua bancalitatis praesidis, gravem hac in re fecit repraesentationem deduxitque, et necessitatis esse publicae et servitii regii comitatuum in integrum repositionem. Necessitatem publicam metitus est ex lamentis singulorum improportionis tam fumorum regni, sic voluntate Busanii elaboratorum, ut nec regnum nec princeps nec mortalium ullus vel ideam, quae in publico et importante hoc negotio habita fuisset, vel divinare valeat, quam et contributionalis quanti. Et si ista regnum ad servandum quoque ex justitia a praegravio quemvis cognoscendasque vires proprias, adeoque informandum bene principem, ne tyrannus subditis appareat, hactenus non praestitit, quantum vis se eatenus et 1695. et 1720. coram regibus obligasset, immo annis prioribus elusorias conscriptiones fecisset, illam videlicet stratagemate Busanio per dominales officiales factam, in partibus autem maritimis per Georgium Jellachich, ab ipsa aula sepositam, anni autem 1754., quamvis suo modo regiam, evertisset, quid sperandum in regno sit, luculenter apparere. Consequenter jure videre debere principem, ut istud per comitatus sicuti in Hungaria absolvatur. Eo quidem legalius, quod dicae sive proportionis ratio intra subditos per tot jam leges comitatibus competat, Sclavoniam autem in iis, quae legalia essent, sequi debere Hungariam, articulus 120., 1715. doceret. Servitii autem regii rationem desumebat et ex subditorum contentu, dum aequalia se ferre onera viderint, et ex belli praesentis necessitatibus ac transenae militum, defectibus, specifice positis, qui omnes enati ideo, quod comitatus irregulati essent. Quis autem et ubi, regnum quaereret. Sed et hoc expostulare autoritatem regiam, quae supremos resolvit comites pari expeditione, uti in Hungaria. Ergone princeps se derisui ac publicae censurae exponere debeat, dum constituta per comitatus gubernandi ratione ab eadem recesserit. Tum ad enervandas rationes supra deductas descendit, descripta deputationis deputatorumque

-- 291 --

voluntate, et quidem ad primum, parum esse praepotentibus de bani autoritate, sed sub hujus praetextu gestam a se hactenus conservare adniti. Et quae illa hactenus erat bani autoritas? Pro officiis comitatensibus, quos vicebanus vel protonotarius voluit, proponere, sed non denominare, ne denominati bano se obligatos sentiant. Plus esse constituere distribuereque officia, ad regiam utpote autoritatem accedens potestas, quam pro iisdem proponere. Quid utilitatis Nicolao olim Frangepanio ex candidatione profluxit, dum comitatenses adhaeserunt potius protonotario quam bano? Quid sub banatu Batthyanii, dum locumtenenti, ejus personam bani praesentanti, Naisichius publice | 388 abjecit calamum, scribere nolens, quia, quod scribendum fuisset, suum non fuisset beneplacitum? Busanius quoque, nec banum nec locumtenentem vel cum crucigero disponere posse, licet servitium exigeret principis, ut in casu illo reparandaram publicarum viarum et non perdendarum operarum exigebat. Nemine comitatensium bani autoritatem unquam tenente, ne privaretur officio, sub praetextu banalis autoritatis quaeri, ut ad praepotentum arbitria sponsalia ipsa contrahantur, a dominiis Erdoedianis pensiones non cessent, singuli ad illorum nutus contremiscant, quae omnia specificis deducebat exemplis.

Demum arguens, unde zelus iste banalis autoritatis? In comitatu Varasdinensi familia comitum Erdoedy motu proprio, sine bani, sine regni influxu, creat, quos vult, comitatus officiales. Neque hoc derogat banali autoritati? Immo cum in diaeta 1723. quaestio eatenus emersisset, ablegati regni pro Erdoediis stetere et protonotarius compilavit articulum illi familiae faventem. Sane in candidatione horum tantum comitatuum tota sita est bani potestas. Si studiosa banalis autoritatis fuit deputatio et non suae praepotentiae, eccur non projectatum principi, ut, quod Erdoedii in comitatu Varasdinensi possunt, posset in his comitatibus banus, motu scilicet proprio omnes constituere officiales? Hoc bani elevasset autoritatem et respectum. Proinde non fuit aliud in deputatione illa objectum, quam propria quorundam interessentia, ac ne justo aequilibrio evadat aliquorum potentia, salva integraque esset palatini Hungariae autoritas, dum comitatus Hungariae semet restaurant, salva bani, dum magistratus civiles, dum comitatus inferioris Sclavoniae bano subjecti. Neque tunc episcopus neque Naisich aut Busan neque totum regnam praejudicium autoritati banali inferri existimarunt, sed duntaxat peribit banus in duobus his comitatibus (in quibus videlicet vicebanus, protonotarius et perceptor regni dictus degere consveverunt), si hi, exemplo jam aliorum, ad legis dispositionem redigantur.

Congregationes quoque comitatuum difficultari legem praximque Hungariae, comitatus item Varasdinensis ac inferioris Sclavoniae, quia protonotario adimetur occasio nomine publico ludere, testari pro quibus voluerit, laudandi immeritos etiam, verbo suam demonstrandi potentiam per exorbitantia saepe prolata, per abjectionem calami, laudes sibi procurandi in aula, et tanta alia specificis firmata tam veteribus quam recentioribus casibus.

Cassam demum difficultari aeque contra praxim Hungariae Sclavoniaeque, et eo temerarius, quod leges municipales ipsae per illum citatae, protocolla quoque regni, perceptores singulorum comitatuum et olim exstitisse, perhibeant. Sed hoc esse cor interessatorum, quia, quid cassa sit,

-- 292 --

nemo sciret. Cassa nequaquam regni est sed privatorum, quia neque bano pateret, nec vel crucigerum disponere posset. Est ista medium demonstrandae et exercendae praepotentiae, dum, quibus volunt, ordinantur salaria, ut obstetricibus plane; dum diurna sibi ordinant et accipiunt, alios vel debitis | 389 privant. Est dissensionum fomes tum ob diurna, quae assignari solent ex personarum respectu, tum ob largitiones indignis, ut cuidam Gallo medico, ideo mercedem habenti, quod cum protonotario Naisich bene bibisset. Est injuriarum seminarium et vindictae occasio, dum ad hanc contribuant ad ultimas vires eorum subditi, qui sese mancipia quorundam non monstrant. Est avaritiae fomentum, dum ob privata lucra et interessentias ad eam lege obligati nil conferunt, uti mercatores, opifices, Graeci item, vulgo dicti Kalagiae, qui ad privatam perceptoris aliorumque cassam contribuerent, ad regni autem cassam, licet 1754. supplicantes offerentesque annuos 500 fl., ex impotentia allegatae per Busan incassationis contribuere non poterant. Proinde has veras esse rationes pro non dandis comitatui singulo perceptoribus. Illas autem, quas invenit deputatio, indignas deputatione, indignas regno et principe esse, quia debita regni passiva proportione fumorum, quibus inhaererent, per comitates facile ac ante unius horae laborem dispertientur. In perceptoribus autem non desiderari divitias sed fidelitatem, id, quod reges omnes in suis, quos vocant, commissariis testarentur, dum his centena centenaque credunt milia, licet illis una officii merces divitiae sint. Nec Oreski olim dives fuit, dum regni perceptoratum obtinuit. Nec Kussevich nec Busan tantas habuit, quantas in perceptoratu successive congesserunt. Mediocres subintrarunt, pingves redditi. Et quod mirum, per regia plane mandata, per vias varias, in periculoso illo officio sese conservarunt, neque ullus perceptorum adhuc haeredibus suis aliud quam divitias, Dei benedictione carentes, reliquit. Haec fuit in substantia celebris illa Krajachichii ad Codeck repraesentatio, stilo quidem suo allegorico concinata et particularitatibus multis referta. Ad hanc inimici mei, praecipue episcopus, me influxisse, mentiti sunt, procuraruntque falsos testes coram bano. At tantum influxi, quantum ad Mahometis imperram. Tulerat quidem illam ad me Krajachich, si forte relegere possem, sed ob labores, lecta prima pagina, restitui illico in praesentia vicecomitis Georgii Petkovich et domini Pauli Bakich. Increbrescente dein ejus tanto rumore, pro posteritatis quoque notitia, legere eam volui relegique, et in substantia hic annotandam duxi. Haec autem sive ob belli circumstantias sive fine ex alio effectum sortita non est, nisi primum anno 1759., quamvis subsequis urgeretur annis a praefato Benedicto Krajachich. Erat autem anno hoc compilata, sed ob probas tardius fors domino Codeck exhibita, aut ab eodem fuerit detenta, quia anno primum 1758. erupisset in publicum.

390

Jam praemissorum duorum annorum perspicaci relectione intelliget, spero, omnis posteritas, quo in statu res nostrae fuere, quis hominum genius, quales gubernatores, quae animorum dissensio, quae item causae harum. Proinde his ultro non immorabimur, prouti nec notandis particularium quibusdam factis, tamquam ex prioribus publicum respicientibus profectis. Judlium sane ac vicejudlium ob tot deputationes, commissiones, transenam item militum, de qua infra, inexplicabilia et saeculorum fatigia pertulere.

-- 293 --

Sub longissima tamen hac congregatione regni, ob deputationes quotidie non assidente, decurrit mense Junio tabula regni judiciaria. Comitatenses quievere ob labores praedescriptos. Nobilitas, quod mirere, adfuit, partim ob deputationes partim ob tabulae judiciariae decursum, et si unquam frequens in sessionibus congregationis erat, hoc praecipue tempore. Quia multos et curiositas tenuit, quid in tanta publici revolutione, quid in particularium offensis tandem deliberetur. Multos crisis tenuit. Et si quis abivisset domum, accomodate negotio revertebatur. Unus comes Josephus Rattkay toto hoc tempore non apparuit. Plena erat Zagrabia crisibus, diffidentiis, animorum exacerbationibus, uti metiri est facile, prioribus perspectis. Praeterea

Vacante banatu comes locumtenens Adamus Batthyan regimine Wetthes fuit consolatus.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.