Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Administratoris Radossich modus agendi.
Qui, ad Croatiam veniens et Varasdini primum figens sedem, magna severitate et potentia orsus est imperium suum. Nam primo: ad se accedentem nobilitatem cum autoritate accipiebat, nec sessionem offerens. Secundo. Varasdinensem tricesimatorem Dominich ab officio amovit, et privavit omnibus. Tertio. Anteriorum ante se camerae commissariorum acta factaque detestatus est, et sustulit. Quarto. Magistratum Varasdinensem pro sua autoritate aut potius imprudentia totum deposuit, subintrans praetorium jubensque clamando: exeas, illegitime Taliter ergo atque per hoc novum officium non solum banus ab incommodatibus et lamentis eliberatus est, sed provisum fuit pro futuro inde lamentantibus, at, quod miramur, non solum contra praxim tot saeculorum , sed et ipsos diaetales articulos. Olim enim ad has Sclavoniae civitates nec camera commissarium mittere potuit sine adjungendis adjunctisque a regno, quod articulo 126. anni 1715. confirmatum videtur; immo, si quae intra has civitates fuissent differentiae, ad regnum semet insinuabant, causae tantum, quae ad viam juris deductae erant, ad sua appellatoria fora provocabantur. Neque hoc a multis annis est introductum; hinc Zagrabiensis civitas, quamvis ex vetustioribus, in tavernicali sede intra postremas est, causa nempe recentius captae sedis. Magistratus autem harum civitatum plane depositos bani regnique autoritate, protocolla testantur. Nunc camerae simpliciter subjecti sunt, ut sic sensim universum regiminis anterioris regni hujus sistema corruat. Uti enim in diaetis suis Hungari de eorum civitatibus disponebant quoad politicum, sic et status Sclavoniae de suis. Eratque hoc magnum banalis autoritatis argumentum. Nunc autem uni Radossich a bano, a regno, si quid occurreret, supplicandum est, horumque dispositiones ab hujus arbitrio et beneplacito stabunt.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.