Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Mors Adami Ztepanich.

15. Julii sabbatino die, post dictum in ecclesia sacrum ex canonicali reversus consistorio, solita ecclesiae hujus cantoribus morte, hora secunda obiit reverendissimus dominus Adamus Ztepanich, abbas sanctae Trinitatis de Petrivaradino, cantor et canonicus Zagrabiensis. Dum, exspectantibus eum cibis et convivis, ad prandium iret, apoplexia tangitur et extrema unctione provisus, hora, ut supra, decessit. Natus erat 1698. ex Georgio Ztepanich et Anna Czvetussich, hinc mihi junctus sangvine, quia avia meae matris suae soror fuerat. Patre matreque orbatus est junior et a genitoribus meis fuit educatus, alumnus et Viennae theologiam absolvit. Presbyther factus, Capronczae capellanus, inde per menses aliquot, ibidem ad Capronczam, parochus in Ivanecz. Parente meo Nicolao Kerchelich, ut excoleretur, autore et apud Nicolaum Graczki, tunc lectorem capituli, una cum matre valente, ad magisterium seminarii alumnorum transiit, mortuoque sublectore Stephano Goszpochich, non sine genitorum meorum cura et obligatione canonicorum multorum, praecipue lectoris Gradtczi et cantoris Novachich, in sublectoratu successit. Anno 1728. cum a Braniugio fuisset omissus, quatvorque sibi antepositi, ad Capronczensem parochiam sibi collatam transire voluit. Sed magnus prudensque Braniugius ad se accersitum, neve ob odium episcopi abivisse dicatur, recuseturque grave sublectorum onus, eundem stitit, et, mortuo canonico Jonatha Ivanovich, eum 28. Augusti 1728. canonicum dixit. Oeconomica capituli plerumque tractavit. Bona Lobor 1730. administranda suscepit, tenuitque administrationem quadriennio, inde non parum adjutus, quia | 483 uti bona illa executionis titulo possedisset capitulum, sic ille interesse tantum deponere debuisset. Attamen industria sua effecit, ut neglecto etiam interusurio satisfieret, et de capitali ipso decederet, ut successive familia Keglevichiana bona receperit, eo potissimum adlaborante. Tum egit piarum summarum praefectum biennio, ex post Metlicensem praefecturam iterum piis summis providit. Toplicam missus, ad pias summas reassumptus, Siscii demum fuit praefectus; 1737. 17. Aprilis factus fuit archidiaconus Urbocz, 1745. 14. Februarii Camarcensis, 1752. 30. Aprilis cathedralis, eodemque anno 19. Junii cantor, quamvis magna cantus peritia non polleret. Egit vicarium generalem a morte Kukuljevichii ad tempus bullarum episcopi. Vir bonus, doctrinae infra mediocritatem, praecipue in altioribus prudens, temperatus, mediocritatis studiosus, ad exsecutoratus felix, ac in his exsequendis solers ac diligens, incoatae 1746. scholasticae theologiae praecipua causa. Equidem animadvertens, ex tenui Thomae olim Augustich canonici Zagrabiensis legato, videlicet 3000 fl. rh., conflatam haberi summam ex interusuriis in fl. rh. 17000, ursit, ut demum menti testatoris satisfiat. Applicata itaque 15000 pro Zagrabiensi theologia, datoque eorum provinciali Mathiae Pock, tum Zagrabiae praesenti, volente sic praeposito Sinersperg ad habendum episcopum facilius, cum ille et canonicorum pars sanior, quamvis minori numero, voluerint, ut ex clero doctores essent, sed praeposito majore ad adventum provincialis determinationem differente, episcopo autem tunc ad capituli arbitrium doctionem theologiae relinquente, vota sive suffragia tria pro clero data sunt, videlicet Wolffgangi Kukuljevich, Adami Patachich, Balthasaris Kerchelich, reliqui omnes adhaesere praeposito, adeoque Jesuitis, quibus etiam numerata sunt 15000 fl. rh. a provinciali abducta. Residua

-- 369 --

2000 pro professore collegii Bononiensis, ut ad collegium veniat ibique praelegat alumnis, ordinata. Plura vide ad annum 1746. tomo alio. Ztepanichio successii cantor Sigismundus Schytaroczi, huic in Urboczatu Paulus Goymerecz, in canonicatu Antonius Zlatarich, parochus in Martianecz.

Condiderat testamentum Ztepanich, meque suum scripsit primarium executorem, ab omnibus eliberans rationibus cuicunque alteri praeter Deum dandis. Die 10. Maji hora noctis decima ad me comparuit, compassusque persecutionibus meis, ac quod videntibus aliis nec is ad me, nec ego ad illum venire tute ob episcopi odium possem, ob virium jacturam testamentum se condidisse aperit, qualiterque disposuerit, narrat. Ego, ut me omittat, rogavi, praedicens episcopum annullaturum omnia et singula praecipue ex collegae Gregorii Gaszparich volubilitate; at ille rogare non desistebat, dicens, liberum sibi esse, ut integre legatarium me faciat. Replicabam ego | 484 replicanda, at ille, ad haec praecavenda argenti libras 10 aliaque plura semet legasse, Gaszparichium mutaturum ac testamentum, ut volo, conditurum; invalidandum episcopi potentia dicebam, ac in his belli necessitatibus cum approbatione ac sine remedio.

Tum ille, allatis ad me traditisque quibusdam documentis, ex quibus deducebatur et constitit manifeste, canonicum olim Jurinich, prouti et Jesuitas magnam antenatis meis intulisse injuriam in bonorum tutoreo titulo avulsione, dein in privatos usus et altarias conversione, quas nunc partim Jesuitae partim capitulum possiderent; volens igitur, cupiensque ex aequitate, aut rectius pietate illis mederi defectibus, inquiebat: ego in testamento meo cum exiguis disposui et, quae pro rebus sacris cuperem, scripsi; residua omnia meae quod dispositioni ob antedictas injurias submiserit, de his in testamento nil exprimens causa praesentis saeculi et tantorum despectus vitandi, cuperet igitur, ut, de sensu testamenti edoctus, habita juristarum theologorumque opinione, voluntati suae et praedictis satis facerem, eoque fine aeque defunctum fratrem suum Nicolaum, suae dispositioni substantiam suam relinquente. His aliisque dictis abiit, ac, nil emendato testamento, 10. Julii moritur.

Gaszparichius acceptis clavibus videns, haud supervicturum Ztepanichium, pro cantoratu consequendo sollicitus ad lectorem Malenich et cum eo ad episcopum est profectus, visoque, mihi et legari quaedam et me executorem constitui, acceptis episcopo legatis statimque sibi tradi jussis, me ab executoratu per decretum inhibet, eatenusque et ad mihi facta legata testamentum invalidat, in reliquo ratum habens. Meique loco substituit canonicum Mikinovich, et lecto defuncti testamento, cum obscurum illis videretur, ego scripto et cum extradatis mihi documentis atque oblato praestando desuper juramento rationem obscuritatis detexi, petiique satis fieri voluntati defuncti. Data res fuit pro revisione domino assessori Antonio Bedekovich, notario comitatus Zagrabiensis Balthasari Kesser, (quia Plepelich, quem superiori anno in Augusto notarium positum notavimus, ob debilitatem sui et laborum impotentiam eatenusque crebriores supremi comitis increpationes resignaverat), canonico item Kukuljevich. Qui, combinatis omnibus, fusiori calamo injuriam a Jurinichio et Jesuitis familiae factam invenerunt judicaruntque. Episcopus, re sibi relata, nihil voluit statuere, dicens: semet jurasse, quod omni meo meorumque emolumento et lucro, etiamsi ad infernum sit iturus, resistere velit, et cum illi jam sint

-- 370 --

demortui, ex inferno non eliberabuntur. Quo ejus dicto audito, | 485 hodiedum res omnes indecisae manent, nec effectus testamenti ullus est. Successive sparsus rumor, furto sublatas, ac pecunias Ztepanichianas apud Gaszparich creditum, has acceptas ab episcopo, ut eas, quas reginae dedit, resarciret.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.