Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Gaszparichius acceptis clavibus videns, haud supervicturum Ztepanichium, pro cantoratu consequendo sollicitus ad lectorem Malenich et cum eo ad episcopum est profectus, visoque, mihi et legari quaedam et me executorem constitui, acceptis episcopo legatis statimque sibi tradi jussis, me ab executoratu per decretum inhibet, eatenusque et ad mihi facta legata testamentum invalidat, in reliquo ratum habens. Meique loco substituit canonicum Mikinovich, et lecto defuncti testamento, cum obscurum illis videretur, ego scripto et cum extradatis mihi documentis atque oblato praestando desuper juramento rationem obscuritatis detexi, petiique satis fieri voluntati defuncti. Data res fuit pro revisione domino assessori Antonio Bedekovich, notario comitatus Zagrabiensis Balthasari Kesser, (quia Plepelich, quem superiori anno in Augusto notarium positum notavimus, ob debilitatem sui et laborum impotentiam eatenusque crebriores supremi comitis increpationes resignaverat), canonico item Kukuljevich. Qui, combinatis omnibus, fusiori calamo injuriam a Jurinichio et Jesuitis familiae factam invenerunt judicaruntque. Episcopus, re sibi relata, nihil voluit statuere, dicens: semet jurasse, quod omni meo meorumque emolumento et lucro, etiamsi ad infernum sit iturus, resistere velit, et cum illi jam sint
-- 370 --
demortui, ex inferno non eliberabuntur. Quo ejus dicto audito, | 485
hodiedum res omnes indecisae manent, nec effectus testamenti ullus est. Successive sparsus rumor, furto sublatas, ac pecunias Ztepanichianas apud Gaszparich creditum, has acceptas ab episcopo, ut eas, quas reginae dedit, resarciret.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|