Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Prioribus adhuc annis, ac circa 1753. rumor publicus fuerat, eundem Jellachich cum Carolo cive Softich plerisque in locis quaesivisse pecunias, ac in effectu fodisse in Vico Latinorum penes suum praedium aliisque in locis, quod nec ipse negabat. Vatis cujusdam foeminae svasu tales in arce deserta Medved quaesivit, foditque etiam. Adolescens quidam elementaris classis, ex Istriae partibus, mendicando vivens et pietate Zagrabiensium fidelium, alias ob gibbos corporisque sui alias, dempta facie, contractiones deformis, ad fodiendam in Medved pecuniam ab illis conductus, et ab illa die nuspiam visus, dicebatur a quibusdam per praemissos occisus adhibito ejus ad opus sangvine, a quibusdam vero raptus a daemone, aut, quod verius, a fossa ibidem obrutus, in eademque sepultus. Istud certum est, fodisse Jellachichiam pecunias, quia istud mihi etiam fassus fuerat in Oresje, bono videlicet suo, et plurimas argenteas barbatas, licet vetustissimas, monetas videndas praebuit, et quasdam obtulit deditque, quarum aliquas hodiedum haberem. Certum item est, adolescentem illum nocte una disparuisse, neque unquam amplius fuisse visum. Suspiciones graves nemo in examen vocavit, hinc rumores varii sua sponte

-- 362 --

cessârunt. Nescio attamen, quem, a casu isto praefatus dominus praesetulit metum, sibique ipsi non fidebat, rarius visus | 475 Zagrabiae, et quasi metuens.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.