Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Episcopus Transylvaniae episcopatum resignat.

Sigismundus liber baro Stoika, Transylvaniae episcopus ab anno 1759, sua sponte episcopatui cessit, eundemque resignavit raro omnino exemplo. Multae dicebantur per rumores causae. Dominus tamen consiliarius Franciscus Bandi, Transylvanus et Vienna missus ad res Transylvaniae accommodandas, ut | 495 rei guarus et cum ipso Stoika negotium pertractans, sequentem mihi enarravit, Viennae videlicet. Quemadmodum pietate liberalitateque excellentissimi olim episcopi Agriensis, domini comitis Gabrielis Erdoedii, Sigismundus Stoika Lugduni ac Parisiis a pueris fuisset educatus, praejudicia et entusiasmos Gallicos ibidem cum aliis bonis praeclarisque, quibus pollet, litteris, imbibit vovens, quod anno attingendae aetatis suae 60, cujuscunque tandem conditionis futurus esset, abdicatis omnibus, sese ad contemplativam vitam componere, sibique uni ac Deo vivere velit. Attigit ille aetatem hanc ante biennium, votique scrupulis agitatus, tametsi proborum virorum consilio, quin et papali, ut vocamus, commutatione ac declaratione scrupulis suis satisfieri videretur; nihilominus postquam superiore anno fulmine tam episcopium suum, quam et basilica Carolinensis deturpata ignisque victima evasissent, non remansa a cineribus ulla ara et supellectile basilicae, ipse poenam hoc Dei ob neglectum votum interpretatus, incessantibus precibus demum obtinuit, ut resignatio episcopatus acceptaretur, communi Transylvanorum pro tanto episcopo desiderio ac dolore. Plurima enim dioecesi illi praestitit, fundavit erexitque clericorum seminarium, s. Caroli Boromei dictum; ecclesias sive templa plura exstruxit, magnus zelo, cura, providentia, magnus in guberniali provinciae illius consilio; doctus sapiensque ultra scholasticam, uti monstravit in tot casibus et processibus habitis cum monachis praecipue Minoritis, ratione petendaram colligendarumque (quem vidi, legi) eleemosynarum, ubi Benedicti XIV. breve rejecit fundamento eo, quod ipsi subjecta non foret Transylvania, designatio autem locorum, in quibus Minoritae, in quibus Franciscani eleemosynas petere et colligere valeant, ad res sacras non pertineret, sed provisionis foret regulatae reipublicae, adeoque mere temporalis, nec dispositioni Romani papae subjecta. Aliud item in causa matrimoniali cujusdam divitis foeminae Protestantis, quae pactata ea lege et coram fidei dignitate conscripta sic cum marito contraxerat, ut, si stante secum matrimonio adulterii convinceretur, initum matrimonium

-- 378 --

ipso facto nullum sit et cuivis ad alia vota transire liceat. Adulterium secutum est, ipsa vi contractus desponsavit alium. Enata quaestio de valore et validitate conditionis appositae. Plurimi pro non adjecta habendam sustinuerunt non defuere tamen, qui nullum esse matrimonium tuerentur ex juris illa regula: contractus contrahentibus legem ponere, et quae antea fuere voluntatis, dum facta sunt, evadere necessitatis. Immo monachus quidam sententiam eatenus papae obtinuerat, nullum videlicet evasisse matrimonium, sed episcopus Stoika sese opposuit, subsummens iterum, si pro mero juris temporaneoque contractu considerari debet antea initum matrimonium, papae sententiam haberi non posse, nec extendi ultra limites doctoris privati, esseque principis interpretari ac declarare contractuum initorum circumstantias; evicitque eruditissima sua eatenus dissertatione ad aulam submissa, quam benevolentia praefati domini Bandi ad cancellariam Transylvaniae Viennae consiliarii legi; requisitusque | 496 depromendae opinionis meae, episcopo subscripsi; fueruntque prohibita et annulata per aulam noviter inita sponsalia, at ab episcopo pronunciatum divortium. Ex his de sana episcopi hujus intelligentia judices lector, qui attamen, ne deseruisse desolatam igne basilicam atque episcopium videantur et avaritiae accusetur apud posteros, suis sumptibus et impensis successori suo utrumque erigere voluit erexitque. Ad hortum se cujusdam abs se conductum eremitae instar recipiendo, vivit hodiedum devote. In proposito itaque firmus successorem accepit viditque dominum comitem Josephum de Batthyan, palatini Hungariae filium, Posoniensem praepositum et canonicum Strigoniensem.

Mense Majo tam dominus Fridericus Nicolaus Gerlechich, quam et baro Simon Bernakovich, uterque in banalibus confiniis vicecolonellus, ex his confiniis militem ad castra caesarea contra Borussum eduxerunt in viris 1800. eodemque hoc anno uterque eorum in captivitatem venit borussicam cum pluribus aliis, ut: Petro Botichki supremo vigiliarum praefecto, capitaneo Szaraga etc. Sed Gerlechich ad anni hujus finem regis Borussiae venia domum rediit cum pluribus aliis.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.