Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Krajachich vero, voluminis instar unius compilato opere et productis amplius 100 (argumentis?) firmato, illud neglecta Posoniensi camera per cameram Viennensem aulicam repraesentavit. Quod factum, cameram Posoniensem contra sese erexit, ut totum negotium dissimulando ageret permiteretque. Fuit repraesentatum etiam cancellariae, sed Kollerio inimico Krajachichii existente, res ob vastitatem, ut dicebant, jacuit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|