Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Itaque 18. Junii convocata communitate et magistratualibus per ipsummet Szalle judicem ad cujusdam cameralis rescripti promulgationem et circa idem consultationem, notarius Krajachich, vulgari lingva conscripto a se opere, istud toti communitati legit; in quo demonstrabat: judicem Szalle suam notoriam saturandam interessentiam unice procurare, iustitiam nemini administrari, nec ullam pronunciari ex aequo et justo sententiam, ast ex interesse Szallium esse in omnibus judicem et procuratorem; secundo, publici boni esse defectum neque hunc curari, esseque illud bonum publicum, quod privatae Szallianae avaritiae servit; tertio, ea quae ad aerarium civitatis spectarent, a Szallio et magistratualibus accipi, esse fures cassae civitatis.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.