Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Mors variorum.

Obiit quoque dominus Antonius Spissich, olim comitatus Verocensis vicecomes, homo capax, sed vafer et divitiis per fas nefasque congregandis inhians. Medicus Varasdinensis Carlegg, vir litteratus et insignis, prolibus suis et uxori unam bibliothecam reliquit. Zagrabiae item Desiderius Degoy, vulgo Gallus, potentia Naisichiana effectus medicus, alias chirurgus et multis e locis pulsus, etiam ex Carniolia, habuit regni salarium in fl. 100.; pharmaca vendebat, conficiebat pro lubitu, histrio insignis; intra annos aliquot congregavit Zagrabiae ad 1500 florenos. Voluit primus, ut more gallico Zagrabiae sepeliretur, id est linteo uni insuto cadavere, quod admirabundos fecit Zagrabienses dubiosque, utrum is vel truncus aliquis sepultus exstitisset; statim enim exhalata anima insutus fuit, cum hic moris sit mortuos pomposius vestire, videndos exponere et tum deferre ad tumulum.

Meus quoque frater Christophorus Kerchelich apud me ex calidis febribus die 21. Decembris sancta et sanctorum morte hora nona matutina decessit. Sepultus apud patres Franciscanos Zagrabiae in sacello s. Dorotheae, ubi et mater nostra, nata Judita Darich, anno 1735. fuit deposita. Vixit annis 33, mensibus 7, diebus 7. Erat juvenis integer cunctisque clarus, ac bene fundatus in jure et politicis. Desiderium sui reliquit omnibus. Cives omnes ipseque magistratus ad comitandum cadaver comparuerunt et campanis majoribus, ut mos est pulsari, compulsandum ei in parochiali civitatis jusserunt, quae compulsatio senatoribus tantum et honoratis viris admittitur.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.