Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Mortuo comite, quadriernnio integro inventatio substantiae neglecta, pluresque promoti processus tam quoad successionem intra successores, quam et a fisco regio intuitu testamenti. Naisichius qua executor Juliannae a Moscon viduae Sermage semet conjunxit et validitatem testamenti sustinuit, ipsam enim timebat magis quam fiscum, cum illa a medico Carlegg, chirurgis aliisque praeclaris viris attestationes juratas collegisset, tum, dum testamentum scriberetur a Naisichio, defunctum comitem extra sensus fuisse, neque vel commisisse scribendum testamentum, vel sibi praelectum ratificavisse, immo, dum manus per alium arrepta et ducta est, jam fuisse mortuum. His igitur testimoniis territus Naisichius eo facilius movit foeminam, ut contra suorum amicorum opinionem de transigendo quoad substantiam mobilem cum fisco regio non ageret praedictaque testimonia fisco cellaret, quod Naisichio qua protonotario regni in banali tabula ad aquirendam in bonis successionem contra Herberstein ac Viczay indigeret. Itaque ne ob minora majoribus privetur, quamvis fiscus regius 14 duntaxat fl. milia una cum reginae legatis praetendisset, ipsa a Naisichio informata vigore tot missilium ad se scriptarum litterarum et in processu productarum, substantiam Csikulinianam neque sex milia fl. effectuaturam, non solum testamentum defendit, sed universa et quaelibet litteralia instrumenta Naisichio credidit, eodemque judice et directore intuitu successionis bonorum usa est. Immo Konschinam eidem cessit pro 24 milibus fl., sumptusque dedit, quos voluit. In tabula banali stabilita Sermagianae successio, stabilitum defuncti testamentum, et pro confirmatione harum sententiarum Naisichius ipse Pesthinum profectus est erga 1000 fl. a Sermagiana receptos, ubi stabilitis tabulae banalis sententiis et ex Sermagianae revisis instrumentis annotatisque, quae ad scopum Naisichii servire poterant, dissoluto item amicitiae hactenus simulatae vinculo, Naisichius qua executor eandem ad testamenti implementum attraxit. Et quia tam revelandorum revelatio, quam producendorum productio necessaria fuissent, ipsa a juramento semet absolvi voluit; tam factis | 505 post quadriennium inventariis , quam credita revisione suorum litteralium instrumentorum, et ad juramenti depositionem postquam fuisset adstricta, tabula regia id ipsum approbante, ipsamet aeque juramentum ab executoribus praestandum exegit, tum ob sibi competentem ex testamento partem, tum ad eruendam sincere aquisitionalem massam; quando quidem protonotarius Naisich bona Kallinovecz et Konschina cum universa apprehendisset substantia sine quopiam hactenus inventario, patres autem Paulini illico a comitis Chikulini morte claves apprehendissent, argentum quoddam donassent variis foeminis, quoddam abstulissent. Naisichius videns haec, conscribi res per assessorem Magdich curat in Konschina hasque taxari abjectissime, et a juramento semet non eximit. Patres Paulini, religiosos ex paparum privilegiis et bulla Coenae Domini stringi ad juramentum coram saeculari foro atque ab eodem nequire, allegabant. Et cum Sermagianae procurator Paulinos quosdam jam demortuos allegative raptores et dispensatores substantiae Chikulinianae dixisset, quasi mortuos in jus vocaret, poenam ex eodem postularunt. Ipse autem ad impediendos futuros labirinthos, cum, quis monachorum vivat, scire non posset, (quamvis defunctos non evocavisset, sed facta eorum allegative deduxisset, adeoque narrando), pro sequenti termino evocat provincialem cum toto definitorio ad respondendum pro sibi subjectis monachis deponendasque, in quibus convincentur, summas. Mirabantur universi hoc procuratoris factum, illudque ridebant. Consultusque per eosdem patres Naisich svasit, ut semet sinant ex contumacia hoc magnum arcanum religiosorum saecularibus impenetrabile, qui nunquam probabunt, monachum talem scitu et jussu provincialis egisse. Quo ex autore, dicebat Krajachich, ruit a civibus petita paritas, qui actione privata conveniri possunt, adductisque variis sequellis ac monachorum elusionibus, prouti et praeallegata commemoratorum allegative monachorum morte, quam ipse non crederet, probari autem nequiret, nisi per interessatos monachos variisque sophismatibus et restrictionibus asvetos, ideo actoratum suum stabiliri petiit, et provincialem cum definitorio ad juramenti depositionem stringi; qui suos examinent, videant judicentque monachos, si vivunt, ut volunt, si mortui sunt qua successores vel potius aquisitores, cum monachus nil sibi sed provinciae aquirat.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.