Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Gravius lata praedicta sententia. Quid contra eam monachorum turba.

Gravis haec sententia fuit Paulinis, Jesuitis, cunctisque religiosorum coetibus. Maledicebant Krajachichio, quia olim Jesuitae, huncque esse effectum dimissionis; lamentabantur contra tabulam, et pro consiliis ultro citroque cursitabant, an appellandum dubii. Tandem ad agendum moniti, nescirem, quibus ex motivis, comparens ad tabulam provincialis p. Franciscus Kovachich petiit, ut ad ipsorum domum exmitteretur quispiam assessorum pro excipiendo juramento, quod grave ipsis accideret coram tot et tantis jurare ac procuratorum in praesentia. Variabant opinionibus assessores, demum pluralitate votorum eveniente, dominus assessor Ladislaus Lukauszki ad eos exmissus est; praestiteruntque elevatis digitis corporale juramentum p. Franciscus Kovachich provincialis, p. Hieronymus Tusztich provinciae vicarius, p. Josephus Bedekovich, p. Gabriel Lengell, p. Vincentius Halaszy, p. Bartholomeus Samuel, definitores. Quo juramento ex more relato et actibus processualibus inserto, provincialis terminum petiit ad examinandos monachos videndasque in conventibus notas quoad demortuos, et secuturam tum revelationem. Quo eidem non negato, et sequenti termino comparente, exhibuit revelationem notabilem in argento, pecuniis, clenodiis aliisque rebus. Pecunias ad implementum testamenti assumpsit, taliterque Paulinorum ex testamento praetensio intuitu exequiarum, sacrorum, legatorum, item ex Vayneczianae testamento, quae per ingessionem vicariorum ex conventibus fuit in processu, tota desiit; remanente attamen ea macula, quod soluti denuo se solvendos voluerint, atque ita bis accipere, nisi praedictum juramentum intervenisset, revocaruntque vicariorum ingessionem. Ex potiori argento statuam b. virginis Mariae Graecii elaboratam dixêre pro ecclesia Lepoglaviensi, hancve ex pietate relinquendam orabant, prouti etiam clenodia illa, quae imaginibus ornandis appensa forent; partem clenodiorum | 507 semet vendidisse pro 150 fl. fassi sunt. Residua argenti ac quaedam alia revelarunt et substraverunt limitationi, quae etiam fuere limitata, exmisso ad aestimationem argenti in statuam versi prouti et clenodiorum domino Bedekovich. Indignitatem et haeresim tabulae ubivis accusabant monachi, quod nec b. virgini Mariae fuerit condonatum, ubi tamen argenti valor est consideratus, ac rudioribus aut non informatis tabulae tyrannidem depingebant.

-- 388 --

Interim p. Kovachich, qui generalis resolvendus credebatur, nedum spe hac frustratus, sed et ex provincialatu est amotus, crevitque, nulla ratione Kovachichio comparandus, p. Gerardus Tomassich, ac primo in vicarium generalem et postea generalem ordinis elevatus. Jesuitae ubivis obgruniebant Paulinorum facto dicebantque, se antea centum amisuros fuisse milia, quam simili sententiae obedivisse. Hinc observati sunt, a a se dimissos post latam illam sententiam sic dimittere, ut ecclesiasticum statum profiteri debeant, quia dimissos a voto obedientiae et paupertatis eorundem generalis immunes pronunciare assolet, castigare ligatos pronunciat, ut a saeculari statu agendisque causis amoverentur, uti factum cum dimissis post illam sententiam theologis Thoma Budai, Thoma Miklavsich etc.

Praemissa ex celebri illo processu (in quo Naisich abunde visus, et qui ei mortem causavit ob tot juramenta receptamque in merito sibi minus faventem sententiam) notare voluimus. Cetera patent uti et praemissa ex eodem penes acta tabulae servato. Notare quoque debemus, patres Paulinos actui illi postea contradixisse et revocasse; quin clam submissus p. Ternszki ad domum procuratoriam, judiciali formulae juramenti inseruerat revocationem protestationemque nomine et ex parte totius ordinis, eo quod provincia respectu generalis atque totius ordinis censeretur ut monasterium respectu provinciae. Sed re detecta, scriptura illa tanquam ad processum neutiquam producta, verum supposita, fuit in tabula lacerata, paterque Ternszki reprehensus, qui in sui facti excusationem religiosae obedientiae meritum regerebat. Retulit mihi quoque pater definitor Lengell: in generali Paulinorum conventu, Mariae Thai celebrato, Kovachichium provincialem damnatum ideo, quia debuisset urgere, ut generalis ordinis cum generali capitulo evocaretur; et si hoc procurator Sermagianae attentasset, generalis evocandum Romanum papam ex alto rerum ecclesiasticarum dominio ursisset, quem nihilominus aula Viennensis evocari passa nunquam fuisset, atque sic eludere saeculares et salvare honorem religionis; statutum interim esse, ne religiosi ad executoratus saecularium sese imittant, verum legatis contententur.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.