Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Reclutae obtenti.

Absolutis tabulae banalis 40 dierum judiciis, congregatio incepit alia. Adursa petitaque denuo resolvendorum reclutarum a fumis materia, aeris item petitio. Et quia a banderiorum imposterum obligatione absolvenda dominia praedicabantur, neque adversarentur magnates, quin emolumentum et lucrum praevidentes, si decimalistae, libertini, praediales robottare debuerint, onus non sentiebant, sed beneficium alii quoque supportare debuerunt. Hinc ergo reclutarum ordinata et dispartita submissio, statuebanturque Varasdini, cum tanto non forent, ut anno priore numero atque illico expedirentur, dum justus ac proportionatus fuisset numerus. Milia insuper fl. 12. mutuo accepta et status nomine Majestati suae oblata, benevolis subsidiis iterum requisitis ac ferme ad milia septem inferentibus.

Laetus hac statuum resolutione comes banus pro homonymo archiducis Josephi die Viennam pergit, sese eidem ingerente canonico Thauszy, Dubiczae vicecolonello. Verum, ut sperabat vel credidit, cum 19 illis milibus non contentabantur; quin negatas prima congregatione reclutas, bano tribuebatur, episcopo admissas fuisse in altera, atque a Kollerio profecta ideo sunt, quod banus visitare eum nolnisset; quin aulico illo privatur banus stipendio, resignat ipse, nec acceptatur a regina resignatio. Quare non sine disgustu Vienna rediit.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.