Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Episcopi ablegati Viennae.)

Episcopus similiter sub idem tempus, quo Viennae degebam, in merito pagorum Szopie aliorumque ad Veroczam a barone Marco Pejachevich possessorum et eidem a camera resignatorum, a quibus nihilominus ille a camera arendae titulo 700 et ultra fl. rh. acciperet, aliorum itidem negotiorum suorum accommodandorum causa, Viennam fiscalem suum dominum Petrum Spissich cum assessore tabulae judiciariae domino Nicolao Skerlecz, una etiam afflictae valetudini suae prospiciente, atque a domino Antonio Haen ope unius electrisationis curato, submiserat; negotiumque ad episcopi Viennam adventum pro ratihabendo contractu per hos concertato et apposito fuit relegata. Qua occasione cum in hospitio meo Bohemus quidam mecum pransus fuisset, qui fine eo Viennam appulerat, ut repertos per se lebetes et machinas | 517 pro calefacienda aqua, item cubiculis, quin et culinae focis, pro lignorum focalium conservatione minorique sumptu in urbe Viennensi lege ea inducere possit, ut sibi a quovis lebete crucigeri 17 obveniant, rem tamen petitam obtinere nequivisset, impedientibus iis ex ministerio, qui copiosa Viennae ligna venderent, horumque majorem exitum suspirarent; iste vir cum mihi et domino Skerlecz lebetes tales monstrasset, nos tales praecipue ad aquae calefactionem Zagrabiae fieri curavimus, ac a nostro exemplo plures, serviuntque pro magna lignorum conservacione, ut docet experientia et ratio physica caloris extensi, nec per aerem avolantis.

-- 406 --

Decimo septimo.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.