Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Domestica domino baroni Koller incommoda.)

Viennae Augusto mense Margarichio praecipue, de quo supra, incentore uxor consiliarii et reffendarii Koller, Theresia nomine, alias medici cujusdam filia, et per quam Koller amplius 80 milibus fl. crevit, erupit in publicum palamque cum tot matronis insignibus, ut comitissa Kolonich, cantatricibus item ac saltatricibus adulteriorum accusare incepit, atque in Viennensi consistorio divortium postulare. Verum Kollerius medio cancellarii Palffi tum et ipse reginae persvadent, Kollerianam delirare deliriisque ac stultitia: esse miseram, ob quod ipsa comprehensa Posonium ad moniales occludenda exmittitur, ubi testimoniis medicorum, sibi potissimum junctis sangvine Viennae agentibus postquam probatum fuisset, eandem sanam esse neque delirare, opera Jesuitae Josephi Koller, tum Posoniensis collegii rectore, marito sub finem anni fuit reconciliata. Ipse vero Jesuita Koller ad preces consiliarii anno insequente 1761. propterea fuit in provincialem Austriae Jesuitarum ab horum generali elevatus ex Posoniensi rectore, omnibus admirantibus Jesuitis, quem et iniit die sexta Maji Viennae 1761.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.