Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Inter monachos schisma fuit; equidem Franciscanorum lector me imitari contendebat, p. videlicet Alanus, Paulini contra Lepoglavae, ignotae ipsis doctrinae novitate territi, ad adulandum etiam episcopo, professum notoriumque inimicum meum, palam exponere praesumpserunt, genus philosophandi ecclecticum, a Papa Clemente XIII. anno superiore die 14. Junii per bullam, quae incipit: "Dum inter gravissima", damnatum esse ut haereticum, solamque ac unicam philosophiam Thomisticam, prouti ab ipsis exponeretur, pro philosophiae catholicae dogmate praescripsisse. Theses has ut vulgarunt ob typum Zagrabiae, ita rumore per eos sparso, me in Croatiam haeresim inducere meditari, plurimi in ea manserunt opinione. Jesuitae, nescio quo fine, theses has monachi Paulini, Xaverii Sabolich vocati, primi ad me tulere. Quas cum relegissem, vidi adeo confusum Sabolich, ut dubitarem,

-- 420 --

num rationis compos foret, mille enim in thesibus suis sophisticis contradictiones exposuit, ac reliqua ut taceam, dixit: "philosophari ex principiis est proxime haereticum", haeresisque damnavit uni versa prima principia: quin logicam suam ad aquirendas scientias alias esse pro statu confuso metaphysice necessariam, in perfecto autem aquirendas statu solum moraliter; aliaque plura, quae tribus quatuorve viris in toto regno fuere risui. Cogitabam, an insano homini foret respondendum, praecipue cum sciam, quid sit monachorum garrulitas, fatuitas ac disputatio. Videns attamen, sine charitate Paulinos esse mihique detrahere, ac me praedicare haereticum apertumque religionis orthodoxae et monachorum hostem, plurimisque haec praejudicia pro fdei dogmate incussa, theses illas meas Viennam ad dominum Martini et universitatis praesidem dominum baronem Gerardum Swietten expedivi, solicitus etiam de bulla ipsa pontificis. Uterque praedictorum non solum approbationem submisit, sed se gratulari Croatiae de bonis litteris, respondit erudite ac pure. Relecta etiam bulla (quam hic ad latus adjungo [42]
Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.