Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Ignatius Kelcz, Ginsiensis, atque ante annos aliquot in banalibus confiniis locumtenens seu procenturio, rennuncians officio ob Borussicum bellum, ducta in Podravanis partibus vidua Kanisayana, antea relicta Loncharichiana, nata alias Anna Maria Presek, in uxorem ac per hanc possessionatus effectus, nescio, quas lites ob jura cum vicecomite Crisiensi Joanne Szaich habuit. Et quia idem Kelcz junctus sangvine consiliario ad cancellariam Hungaricam Viennae Jacobo Szvetich fuisset, hujus ope factum est, ut jubente aula vicecomes Szaich | 552 ab officio deponeretur, quamvis 27. Februarii electus, et hoc ideo, quia judlium Svagell testimoniales pro Szaichio eas expedire debuit, quas voluit vicecomes. Ob hoc itaque administrator comitatus dominus Antonius Bedekovich, celebrata in episcopali bono Gradecz congregatione, tam ob sumptus, quod idem administrator episcopi foret vicarius in temporalibus, quam et usu inducendam in bonis episcopalibus comitatus jurisdictionem, comitatum iterum restauravit, electo in vicecomitem ordinarium Josepho Arbanasz, pro substituto autem vicecomite obtruso potius ipsis domino Ignatio Kassner affine administratoris, homine avaro, sordido, incapace. Qui post electionem Zagrabiam veniens tyrocinium juris hungarici autore Jesuita Szegedi pro causis dijudicandis sibi emit, Stephani quoque Huszti commentaries hosque ex stoliditate sua post se per servum deferri per urbem fecit dicens, semet jam perfectissimum futurum vicecomitem. Procuratores ex sua audacia, ut jocos facerent, coram illo omnes ferme singulosque processus suscitabant, ut hac ratione erumpente Kassnerii ignorantia turpique avaritia intra annum depositus fuerit, ut sequenti anno dicetur. Reliqui in hac restauratione fuere confirmati.


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.