Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Magdalenich et Malenich barones.)

die 21. Junii Viennae resoluti in liberos barones sunt dominus Balthasar Magdalenich, praeses tabulae judiciariae cum filio suo Ignatio et contorali domina Theresia Alojsia Rosina nata Schettar alias Sumechky, dominus item Michaël Alexander Malenich, comitatus Zagrabiensis substitutus vicecomes cum sua conjuge Rosina nata Messich, a Malenichio tutoris testamentarii Balthasaris Chachkovich ac vitrici per potentiam tutoratu occupato, ut sic tutellatae connubio potiretur ob facultates Messichianas, quod etiam qua legalis tutor per dispensationem nuncii accidit Malenichio. Praemissorum baronum uterque, uti pateret ex praemissis omnino veris et mihi cognitis, ex meritorum defectu et accommodationis suae inter nobiles desperatione, ambitione eos urgente, ad statum magnatum sunt elevati; et quia incapacium pro publicis muniis ad statum baronum translatio baronatus esse visus est, tam praedicti duo quam et ipse titulus despicatui fuere, neque per titulum crevere existimatione apud intelligentes nobiles. Resolutione secuta Ignatius Magdalenich liber baro Viennam Julio mense est profectus pro reportanda expeditione. Ubi eos talesque sumptus fecit quadrimestri existens et juvenilibus indulgens inclinationibus, contestando studia in Emanuelis accademia hausta, quod ob contracta debita redimi a matre debuerit, pessumdans in pleno 14 milia fl., uti mihi constat optime, qui matrem ejus adjuvi in his mutuo habendis taliumque Viennam submissione.

554
Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.