Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Ex metu conjunctionis Moscoviae cum Borusso, cum hi ad Sakolczam excurrerent, veredariis equis atque currubus 500 pedites ex banalibus confiniis ad Jablunczam, partesque illas Hungariam a Silesia separantes, eodem mense Julio sub commando supremi vigiliarum inter equites (ob absentiam aliorum) praefecti Georgii Chernolatecz noctu diuque vecti sunt; nec fecere aliud ibi ac vigilias. Rumore enim caesus superioris Moscovitici vulgato, Borussi ad praedas reversi non sunt, credebatur enim, imperatrix nova, vetera Austricae foedera amplexura.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|